Neque iam opinio utique erit etc..
Postquam philosophus ostendit quod electio non est idem neque concupiscentiae neque irae, quae pertinent ad appetitum sensitivum, neque etiam voluntati quae pertinet ad appetitum rationalem, hic ostendit quod non est idem opinioni quae pertinet ad ipsam rationem. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit, quod electio non est idem cuilibet opinioni. Secundo, quod non est idem specialiter opinioni quae est de operandis a nobis ibi sed neque cuidam, etc..
Tertio movet quamdam dubitationem, quam insolutam relinquit, ibi, si autem praesit opinio etc..
Dicit ergo primo, quod secundum praedicta apparet, quod electio non est idem quod opinio universaliter sumpta: et hoc probat duabus rationibus. Quarum prima talis est.
Opinio potest esse circa omnia et non minus circa necessaria et impossibilia quam circa ea quae sunt in potestate nostra. Sed electio est solum circa ea quae sunt in nobis, ut dictum est. Ergo electio non est idem opinioni.
Secundam rationem ponit ibi, et falso et vero etc..
Quae talis est. Ea quae diversis differentiis dividuntur, differunt, nec sunt idem. Sed opinio dividitur vero et falso, quia pertinet ad vim cognitivam, cuius obiectum est verum, non autem dividitur bono et malo quibus dividitur electio, quae pertinet ad vim appetitivam, cuius obiectum est bonum. Et ex hoc concludit, quod electio non est idem opinioni universaliter acceptae. Et hoc est adeo manifestum, quod nullus contrarium dicit.
Deinde cum dicit: sed neque cuidam etc., ostendit quod electio non est idem cuidam opinioni, quae scilicet est de his quae cadunt sub nostra operatione. Et hoc ostendit quinque rationibus. Quarum prima talis est. Ex hoc quod eligimus bona vel mala dicimur quales quidam, id est boni vel mali, non autem ex hoc quod opinamur bona vel mala, sive vera vel falsa, dicimur boni vel mali. Ergo electio non est idem opinioni quae est de eligibilibus.
Huius autem differentiae ratio est quia bonus vel malus dicitur aliquis non secundum potentiam, sed secundum actum, ut habetur in IX metaphysicae, id est non ex hoc quod est potens bene operari, sed ex hoc quod bene operatur: ex hoc autem, quod homo est perfectus secundum intellectum fit homo potens bene operari, non autem bene operans, sicut ille qui habet habitum grammaticae ex hoc ipso est potens loqui congrue; sed ad hoc quod congrue loquatur, requiritur quod hoc velit. Quia habitus est quo quis agit cum voluerit, ut dicit Commentator in tertio de anima. Unde patet, quod bona voluntas facit hominem bene operari, secundum quamcumque potentiam vel habitum rationi obedientem. Et ideo aliquis dicitur simpliciter bonus homo ex hoc, quod habet bonam voluntatem. Ex hoc autem, quod habet bonum intellectum, non dicitur bonus homo simpliciter, sed secundum quid: puta bonus grammaticus, vel bonus musicus. Et ideo, quia electio pertinet ad voluntatem, opinio autem ad intellectum, ex electione dicimur boni vel mali, non autem ex opinione.
Secundam rationem ponit ibi, et eligimus quidem etc.. Quae talis est.
Electio praecipue respicit actiones nostras.
Eligimus enim quod accipiamus hoc vel fugiamus, vel quicquid est aliud quod ad actiones nostras pertinet. Sed opinio principaliter respicit res. Opinamur enim quid est hoc, puta quod est panis, vel ad quid conferat, vel qualiter sit eo utendum. Non est autem opinio principaliter circa operationes nostras, puta quod opinemur nos accipere aliquid vel fugere.
Quia actiones nostrae sunt quaedam singularia contingentia, et cito transeuntia. Unde earum cognitio vel opinio, non multum quaeritur propter veritatem quae sit in eis, sed solum propter opus. Ergo electio non est idem opinioni.
Tertiam rationem ponit ibi: et electio quidem laudatur etc..
Quae talis est. Bonum electionis in quadam rectitudine consistit, prout scilicet appetitus recte ordinat aliquid in finem. Et hoc est quod dicit, quod electio magis laudatur in hoc, quod est eius cuius oportet quasi recte, sed opinio laudatur in hoc, quod vere est alicuius.
Et sic bonum et perfectio opinionis est veritas. Quorum autem sunt diversae perfectiones, et ipsa sunt diversa. Ergo electio non est idem opinioni.
Quartam rationem ponit ibi et eligimus quidem etc..
Quae talis est. Electio est cum quadam certitudine.
Illa enim eligimus, quae maxime scimus esse bona. Sed opinio est sine certitudine.
Opinamur enim illa quae non multum scimus esse vera. Ergo non sunt idem.
Quintam rationem ponit ibi et videntur etc..
Si enim opinio et electio essent idem, oporteret quod idem essent illi qui eligunt optima et qui habent veram opinionem de eis. Sed hoc patet esse falsum. Quidam enim vere opinantur in universali quid sit melius, sed propter malitiam non eligunt quod melius est, sed quod est deterius. Ergo electio et opinio non sunt idem.
Deinde cum dicit: si autem praesit etc., movet quamdam dubitationem: utrum scilicet opinio praecedat electionem, vel sequatur ad ipsam. Et dicit, quod hoc nihil differt ad propositum. Quia nunc non intendimus determinare ordinem eorum, sed solum utrum electio sit idem alicui opinioni. Sciendum tamen, quod opinio, quum pertineat ad vim cognoscitivam, per se loquendo praecedit electionem quae pertinet ad vim appetitivam, quae movetur a cognoscitiva. Per accidens tamen contingit quandoque, quod opinio sequitur electionem; puta cum aliquis ex affectu eorum quae eligit mutat opinionem quam prius habebat.
Deinde cum dicit: quid igitur etc., ostendit quid sit electio. Et dicit quod cum non sit aliquod quatuor praedictorum, oportet considerare quid sit secundum genus, vel quale quid est secundum differentiam. Et quantum ad genus videtur, quod sit voluntarium. Non tamen omne voluntarium est eligibile, ut supra dictum est, sed voluntarium praeconsiliatum.
Et quod haec differentia sit addenda, manifestat per hoc, quod consilium est actus rationis, et ipsa electio oportet quod sit cum actu rationis et intellectus. Et hoc videtur subsignare, idest occulte signare ipsum nomen eius, quod signat ut aliquid prae aliis accipiatur. Hoc autem pertinet ad rationem conferentem, ut unum aliis praeferatur.