CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Quod convertitur generabile cum corruptibili, et ingenerabile cum incorruptibili.
Quia autem iam ex ratione perpetui secundum infinitum tempus ostendimus omne ingenerabile esse etiam incorruptibile, nunc ostendamus hic conversionem esse inter ea quae dicta sunt per rationem oppositionis eorum. Dicamus igitur quod quaecumque res cadit sub corruptione secundum naturam, est etiam generata : et demonstratio illius est, quia si detur quod non est generata per naturam, tenc secundum ante dicta etiam non cadit sub corruptione : cum tamen positum sit in antecedente, quod ipsa cadit sub corruptione : ergo oportet istam consequentiam esse necessariam : quia si res cadit sub corruptione, quod ipsa est generata. Similiter verificabimus consequentiam esse necessariam., e converso si consequens fiat antecedens, dicentes quod si res aliqua est generata, quod ipsa etiam cadit sub corruptione : quoniam si diceretur non esse necessaria, tunc oppositum consequentis verificaretur cum antecedente : et tunc res generata esset non cadens sub corruptione : hoc autem per antecedentia destructum est, ubi ostensum est quod res generata et non cadens sub corruptione opponuntur per modum affirmationis et negationis. Igitur convertuntur haec duo super se, generatum videlicet et cadens sub corruptione. Similiter conversio est inter esse non generantia et non cadentia sub corruptione, sicut diximus nuper in capitulo quod praemisimus. Si enim fuerint duae oppositiones dicentes verum et falsum circa omne ens, tunc in illis oppositionibus erunt quatuor extrema oppositionum : et dictum est in dialecticis, quod si in talibus extremum unius oppositionis convertitur cum extremo alterius oppositionis vel praedicatur de ipso, necesse est etiam aliud extremum converti (um reliquo vel praedicari de ipso : tales autem oppositiones duae sunt, semper ens et aliquando non ens, et nunquam ens et aliquando ens : et sunt ista eadem his, ingenerabile et impossibile ad ens, et generabile et corruptibile. Est autem ingenerabile semper ens, cui opponuntur tam generabile quam corruptibile : quia uterque eorum est aliquando ens, et aliquando non ens. Similiter et incorruptibile est semper ens, cui opponuntur etiam eadem ratione tam generabile quam corruptibile. Et nos non indigemus de impossibili ad ens : quoniam illud non cadit in aliquam rerum existentium. Sic ergo quatuor sunt opposita : generabile enim quod opponitur tam ingenerabili quam incorruptibili, et similiter incorruptibile opponitur utrique. Si ergo generabile convertatur cum corruptibili, oportet etiam quod ingenerabile convertatur cum incorruptibili. Ostendimus autem in principio hujus capituli generabile cum corruptibili converti. Ergo et necessario convertetur ingenerabile cum incorruptibili. Similiter autem si daretur quod ingenerabile non converteretur cum incorruptibili, tunc sequeretur quod non esset utrumque istorum res sempiterna, quae non removetur ab esse.
Quod autem una earum sequatur alteram, et convertatur cum ipsa, verificatur ex his quae dicemus statim. Generatum enim quod utrique eorum opponitur, est
res cadens sub corruptione, et convertitur cum ipsa : ergo et opposita istorum duorum convertuntur ad invicem. Omne enim generatum est corruptibile, et e converso omne cadens sub corruptione est generatum. Ex his enim verificamus etiam conversionem inter ingenerabile et incorruptibile. Sicut enim diximus, inter rem quae semper est existens et rem quae nunquam est existens, est alia media utriusque, quae neutrum eorum est, et illa res est generata et res cadens sub corruptione, sicut ostendimus in praehabitis. Media autem dicitur utriusque contrariarum : quia habet virtutem quae est ultimum potentiae suae quae non pertingit ad semper existere, et excedit nunquam existere : et ideo est existens et non existens in diversis temporibus. Cum ergo medium cadat super rem unam, oportet quod extremum quod est semper existens,cadat etiam in rem unam, sive sit generabile, sive sit incorruptibile. Si ergo ingenerabile non haberet potentiam infinitam ad esse nisi ex parte ante, et incorruptibile non haberet potentiam infinitam nisi ex parte post, tunc infinitum adderet supra infinitum, et infinitum esset majus infinito : quoniam infinitum tam ex parte ante quam ex parte post adderet, et majus esset infinito ex parte post, et infinito ex parte ante : et hoc non esset naturale.
Amplius autem adhuc universaliter probabimus illud in terminis generalibus, ut putetur nostra demonstratio tenere per accidens et non per se. Dico igitur rem omnem generatam cadentem sub corruptione mediam esse duarum contrariarum, hoc est, inter semper esse et nunquam esse,sicut jam saepius diximus. Sit enim littera a semper existens, et littera B nunquam existens : littera autem c res generata sit animal quandoque existens,et littera d sit res corrupta quandoque non existens. Manifestum est enim.
tunc, quod littera c est media inter a et b per hoc quod neque a neque b finem et ultimum nullum habent secundum totum tempus infinitum, a quidem in essendo, et B in non essendo. Rei autem generatae est ultimum et finis in tempore aut actu, aut potentia : quia si est corrupta, tunc habet actu finem : et si est adhuc corruptibilis, habet finem potentia : a et b neque actu neque potentia habent finem ultimum, sicut ostendimus, eo quod aliter adderet infinitum super infinitum : neutra enim harum rerum est in tempore quodam semper existens, et in quodam nunquam existens : sed a quidem semper existens, b uno nunquam existens secundum omne tempus, etiamsi infinitum esse ponatur. Sicut autem c medium esse est ostensum inter a et b, ita ostenditur D esse medium eorumdem per hoc quod D medium est ultimum et finem in tempore : et est per hoc in quodam tempore existens, et in quodam tempore non existens. Cum ergo de quolibet affirmatio vel negatio sit vera, de generato non verificata universalis affirmativa quae est semper existere, nec universalis negativa quae est nunquam existere, oportet de ipsa verificari duas praedictis universalibus contradictorias quae sunt aliquando existere, et aliquando non existere. Eaedem autem verificantur per eamdem rationem de corrupto. Ergo generatum et corruptum sunt idem, sicut etiam probavimus in prima demonstratione ad hoc inducta. Est igitur omne generatum cadens sub corruptione, et omne cadens sub corruptione, procul dubio est generatum. Sic manifestum est etiam et certum, quod res generata et cadens sub corruptione convertuntur. Declaremus igitur hoc quod diximus per terminos universales deducendo ad impossibile adversarium qui negat ea quae diximus.
Sit ergo ingenerabile e et incorruptibile I : generabile autem sit r, corruptibile vero sit c, sicut patet in hac figura. Dico ergo tali positione facta, quod c convertitur cum I, si litterae istae significent res illas quas supposuimus eas significare : E autem et,R non convertuntur neque conveniunt rei uni, sed potius cuicumque rei convenit e, tunc alteri ei oppositae conveniet r. Similiter autem I et R non convertuntur, neque conveniunt rei eidem, sed diversis et oppositis. Si autem hoc est secundum quod diximus, tunc oportet quod e et I convertantur per rationem quam supra diximus de oppositis dividentibus verum et falsum per modum affirmationis et negationis : quia ex quo quandoque ens, quandoque non ens convertuntur, necesse est quod semper ens et semper non ens convertantur. Est enim semper ens duplex, scilicet habens potentiam infinitam ex hoc quod in praeterito non fuit in non esse, et sic ingenerabile est semper ens, et habens potentiam infinitam ad esse, ex hoc quod in futuro non habebit potentiam ad non esse, et hoc est incorruptibile. Similiter autem quandoque ens et quandoque non ens est duplex: non ens enim in praeterito, et ens modo est generatum, et ens modo non est, ens autem in futuro est corruptum, et sic ingenerabile et generabile, et incorruptibile et corruptibile opponuntur per modum affirmationis et negationis. Si ergo convertatur generabile cum corruptibili, necesse est quod ingenerabile cum incorruptibili convertatur. Si autem daretur oppositum, tunc oporteret quod Resset sicut E et sicut I, secundum potentiam quam habet ad esse : ergo secundum hoc etiam convertitur cum e : cujus probatio est, quia licet dictum sit quod E et R non cadunt super rem unam, sed super opposita, tamen dicit adversarius quod.R et I simul cadunt super rem unam et eamdem et convertuntur : sed e sequitur I, et convertitur cum ipso. Cum igitur illa quae convertuntur omnino cum uno et eodem, etiam ad se invicem con- vertantur, sequitur necessario e et I converti ad se invicem : hoc autem est omnino impossibile : quia sic contradictoria converterentur : ergo falsum fuit dictum adversarii, quod R esset ut I et e : sicut autem convertitur generabile cum corruptibili, sic sequitur per comparationem unius ad alterum quod convertatur E cum I, hoc est, Ingenerabile cum corruptibili. Igitur ex omnibus his constanter dicimus, quod res Ingenerabilis quae significatur per e diversa est et opposita per virtutem naturae a re generata quae significatur per R. Et eodem modo res incorruptibilis significata per I diversa et opposita est ad rem generatam quae significatur per r : nunquam ergo conveniunt uni rei e et r, neque eidem rei e et I, sicut jam ante saepius diximus. Et hujus causa est, quia impossibile est ut res una et eadem sit sempiterna et non sempiterna, et similiter Impossibile est ut sit res una et eadem cadens sub corruptione et non cadens sub corruptione, et ut sit semper in linita secundum tempus et non sit semper secundum tempus : eo quod contradictoria de eodem non verificantur. Jam igitur ostensum est sufficienter, quod e et I sequuntur se invicem et conveniunt rei eidem : et ostensum est hic per opposita istorum quae convertuntur, eo quod res una et eadem est generata et cadens sub corruptione : ergo omne generatum est cadens sub corruptione, et omne cadens sub corruptione est generatum. Et similiter e et I conveniunt rei eidem, et una earum sequitur ad alteram : quia res una et eadem est non generata, et non cadens sub corruptione. Igitur propter unitatem suppositi utriusque istorum, omne quod est non generatum est non cadens sub corruptione : et e converso omne non cadens sub corruptione, est non generatum : iterum et hoc est quod volumus demonstrare per terminos universales inductos superius.