DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De honorificentia Mariae.
De honorificentia Mariae potest exponi illud quod de sapientia dicitur, Eccli. xv, 1 et 2 : Qui continens est justitiae, id est, simul cum, aliis virtutibus tenens justitiam, corde, ore, et opere. Quod est dicere : Qui ornatus est justitia et aliis virtutibus : quia soli tales digni sunt servire Mariae. Apprehendet illam, scilicet Mariam quasi nianu duplici, intellectu scilicet et affectu, vel amore et servitio. Apprehendet. Verbum apprehendendi notat quamdam festinantiam et firmam detentionem. Apprehendet, sicut rem diu desideratam. Apprehendet, sicut avis nobilis praedam suam, illam scilicet Mariam, ut ei serviat, eam laudet, ad ejus honorem operetur. Et obviabit illi, ipsa scilicet Maria : illi se diligenti, sibi servienti, se imitanti. Obviabit, inquam, per gaudium et gloriam conscientiae, quae sequuntur ex dilectione, servitio, et imitatione Mariae : illi sic remunerando in praesenti. Vel, obviabit in morte, illi, liberando a doloribus aeternis et diaboli potestate : quia sicut dicitur, Sapient. x, 9 : Hos qui se observant, a doloribus liberavit. Sed quomodo obviabit? Quasi mater honorificata, a servis suis, vel a filiis, blande suscipit illos et nutrit et adoptat ut filios : ideo dicitur mater.
Sequitur : Et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. Maria dicitur mulier : quia Dominum emollivit, et dura corda emollit, et propter foecunditatem operum bonorum quae non cessat im-
pendere Filii creaturis. Mulier dico a virginitate non recedens. Dicitur etiam virgo : quia praestat mentis constantiam et munditiam, et quasi revirginat corpora dissoluta, conferens gratiam castitatis .
M.aria honorata est a Deo. Quia ab aeterno praedestinata et electa. Unde dicitur, Proverb.VIII, 23: Ab aeterno ordinata sum, ei ex antiquis. Ideo de ipsa canitur: " Elegit eam Deus, et praeelegit eam. "
Quia a patriarchis et regibus generata. Unde canitur: " Nativitas gloriosae Virginis Mariae ex semine Abrahae, ortae de tribu Juda, clara ex stirpe David. "
Quia a perditionis massa separata, et in utero sanctificata. Unde, Cantic.II, 2, dicitur de ea : Sicut Ulium inter spinas, etc. Item, Psal. xlv, 5 : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
Quia filia gratiae orta. Unde, Numer. XXIV, 17 : Orietur stella, etc. Propter hoc fuit filia Annae, quae interpretatur gratia.
Quia omni charismate cumulata. Unde dicta est gratia plena.
Quia ad vovendam prima virginitatem a Spiritu sancto inspirata.
Quia ab uno de summis Archangelis officiosissime salutata. Unde :Ave, gratia plena .
Quia in matrem Dei electa. Unde dicitur, Isa lxii, 4: Terra tua inhabitabi-tur, id est, caro tua foecunei ab itur, quia complacuit Dominus in te.
Quia opere Spiritus sancti Dei Filio impraegnata. Unde, Luc. I, 35: Spiritus
sanctus superveniet in te, etc. Ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei,
Quia salva virginitate mater effecta.
Quia virtute fidei omne bonum assecuta. Unde dictum est ei, Luc. I, 45 : Beata quae credidisti : quoniam perficientur, etc. Beatus Matthaeus in legenda sua : " In conceptu Filii Dei fides Mariae uxor exstitit Spiritus sancti. "
Quia nullo portandi Filium pondere praegravata. Beatus Bernardus : " Quia jugum Domini leve, gravidari potuit Maria, non gravari. "
Quia Filium pariendo nullo dolore cruciata. Unde canit Ecclesia: " Nesciens mater Virgo virum peperit sine dolore Salvatorem. " Beatus Bernardus : " Quid mirum si dolorem non intulit matri, qui tollere veniebat dolores totius mundi ? "
Quia a Filio Dei et suo in praelatam constituta. Unde, Luc. II, 51 : Et erasubditus illis, scilicet Mariae et Joseph propter Mariam.
Quia ad nutum ipsius et insinuationem aqua in nuptiis in vinum a Filio commutata .
Quia a Filio ad Patrem de hoc mundo transeunte,virgini discipulo commendata.
Quia loco summi magistri ad docendos Apostolos substituta.
Quia in morte temporali mortis nexibus non depressa, qui sunt putrefactio, vermes, et incineratio. Propter hoc comparatur cedro, quae est imputribilis, et cujus succus, verm es consumit : et quae est incombustibilis, quia per ignem fiunt cineres.
Quia ante generalem resurrectionem gloria corporis et stola duplici decorata.
Quia ascendit in caelum, dilecto suo innixa, sicut dicitur, Cantic. VIII, 5.
Quia super universos ordines Angelorum ad dexteram Filii in throno gloriae collocata.
Quia super . omnem creaturam potestate plenaria ab omnipotente Filio in sua coronatione dotata et insignita.