CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Determinatis autem his, consequens est dicere quod diversi opinantes de felicitate senserunt, secundum quod ipsa est civile bonum, et secundum quod summum bonum omnium operatorum. Ad hoc autem resumere oportet id quod superius est dictum, scilicet quod omnis cognitio et omnis electio bonum aliquod desiderat. Cognitionem autem dicimus, omne quod dirigit in opere hominis. Et hoc generalius est quam ars vel doctrina : quia ars factivorum principium est, doctrina autem methodalis dirigit in ra -
tione viae quae ab illo est accepta. Unde ars et doctrina non sunt directiva omnium, sed doctorum et artificum : propter quod cum hic velimus loqui de felicitate secundum quod cadit in opiniones diversorum, non possumus uti arte vel doctrina : quia multi ducuntur cognitione quae nec ars nec doctrina est, sicut illi qui cognitionem accipiunt a propria experientia : et quando differt cognitio, sequitur electio differens, quia eligibilia per cognitionem proponuntur, licet per appetitum unum alteri praeoptetur. Actus autem sive operatio ad opinionem non refertur: et ideo cum superius posuerimus quatuor, artem, doctrinam, electionem, et actum, per quae probavimus quod omnis homo bonum aliquod desiderat : hic tamen quaerentes de felicitate secundum quod est opinabilium bonorum, non indigemus nisi cognitione et electione : per hoc enim quod omnium cognitiones practicae et omnium electiones bonum aliquod desiderant, ostenditur quod felicitas ab omnibus opinata est esse illud bonum quod ab omnibus est desideratum.
Oportet igitur nos dicere secundum opiniones diversorum quid intelligitur nomine et diffinitione felicitatis, et subjecto sive supposito quod hic homo, quod in praehabitis diximus, civilem architectonicam desideret, quae omnium architectonicarum praecipua et ultima est, et quomodo illud bonum sit summum bonum omnium operatorum. Non enim diffinitione et nomine dicemus si quid est et substantiam ipsius, nisi dicamus quomodo omnium operatorum sit summum bonum, nec declarabimus ipsum secundum perfectionem suae potestatis. Summum enim bonum quod ultimum est per analogiam, ipsum est ratio et causa quare omnia bona sunt, et omnium bonorum virtus virtualiter est in ipso, sicut in duce exercitus virtualiter colligitur virtus cujuslibet eorum qui sunt in exercitu. Propter quod dicit Aristoteles in primo magnorum Moralium, quod felicitas bonum compositum est ex omnibus bonis quae sunt sub ipsa. Dico autem compositum non collective, quod discrete singula contineat, nec integraliter, sed quod essentialiter partes in se multas habeat ordinatas ad unum, sed sicut totum potestativum, in quo virtualiter potestates omnes particularium virtutum et potentiarum perficiunt operationes. Omne enim quod ex multis fluit causaliter se habentibus ad ipsum, quamvis in essentia sit simplex, in se tamen habet omnium antecedentium virtutes. Causa enim primaria influit super secundariam, et secunda causa habet a prima, et quod est, et quod causa est: et in hoc modo ultimum bonum semper summum est, et in hac compositione simplicitatem suae substantiae non amittit, sicut dicitur in libro de Causis. Sed potius per talem compositionem efficitur indivisibile simplex : quia per talem compositionem non recedit ab uno primo, sed potius appropinquat uni primo bono. Nec autem ipsa componentia sunt in ipso per ipsorum diversitatem, sed per analogiam ad unum in quo salvantur virtualiter et excellenter et simpliciter. Hoc autem a nobis in prin-
cipio istius scientiae determinatum est. Dicamus ergo resumentes, quoniam omnis cognitio et electio bonum aliquod desiderat. Dicamus autem terminando quid est hoc bonum per diffinitionem et suppositum, quod dicimus civilem architectonicam desiderare, quae princeps est et praeceptiva omnium, et quid est omnium operatorum summum bonum.