In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde ait: " Sed habeo adversum te, " id est, adversus tuos malos subditos qui tecum sunt, pauca scilicet reprehensione digna. Peccata enim subditorum Praelatis imputantur, quando corrigere negligunt.
" Quod charitatem tuam, " id est, ad tuam utilitatem tibi datam, "primam reliquisti, " id est, tui subditi charitatem quam prius habuerunt, reliquerunt per tuam negligentiam. Unde propter peccata subditorum frequenter punitur Praelatus. Unde Glossa hic : " Heli sacerdos bonus, et tamen damnatus, quia filios corrigere noluit. "
Aliter exponitur de Episcopo sic : " Sed habeo adversum te, " pauca scilicet reprehendenda. Nota ordinem : Prius commendavit, modo increpat: in quo dat nobis exemplum ut si volumus aliquem emendare, prius debemus bona sua commemorare.
" Quod charitatem tuam primam, " scilicet fervorem tuae primae charitatis qua fervebas contra malos ipsos persequendo, " reliquisti " torpendo : unde praedicationi non insistebat. Sic fiunt aliqui modo tepidi in fine, qui in principio ferventes fuerunt, similes statuae Nabuchodonosor quae habuit caput aureum, pectus argenteum, pedum pars quaedam fuit ferrea, quaedam fictilis i. De his, ad Galat. III, 3 : Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini ? etc.
" Memor esto itaque unde excideris: et age paenitentiam, et prima opera fac. "
Hic invitat eum ad paenitentiam per bonorum praeteritorum recordationem, a quibus declinaverat.