CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De impressionibus ignitis descendentibus.
Si autem vapor est non vehementer calidus et siccus, tunc non potest penetrare mediam regionem aeris, quae frigidissima est : et tunc causantur iterum sex de vapore illo. Aut enim ille calidus et siccus est et bene continuus, cujus partes fortiter coiijacent, aut est disgregatus. Si est disgregatus, tunc propter calorem quem habet quando est in aere inferiori, si occurrit ei nubes frigida, fugiendo illam confricat partem ad partem et ex confricatione inflammatur : et quia disgregatae sunt partes, videtur diversus ignis : et quia fugit nubem frigidam tangentem se, ideo videtur disgregatim egredi, sicut si stuppa accensa exsufflaretur de canna : et talis impressio vocatur a Philosophis capra saltans.
Si vero est vapor bene continuus, et expellitur a frigida nube tangente : tunc aut est compactus vapor conglobatas et fortis, aut est modicus non multum compactus. Si non multum compactus, nec multus, tunc cadit continue, sed non dividitur : et propter continuum casum videtur quasi stella cadens longa, quae relinquit vestigium sui casus post se : et vocatur a Philosophis candela accendens candelam continue et non dividitur per descensum.
Si vero est multa materia bene conglobata, tunc accipit tres diversitates a diversis quae sibi occurrunt in aere. Si enim nihil obviat, tunc accendetur confricatione suiipsius, et stabit aliquando diu in aere : et hoc est quod dicunt discurrentes nocte esse lumen praecedens eos. Si autem aliquid occurrit ei in aere, aut hoc est desuper expellens ipsum inferius : et hoc vocatur a vulgo stella cadens, et a Philosophis assuh descendens. Aut frigida nubes est ad latus unum, et calida ad aliud : et tunc propter convenientiam ad calidum, attrahitur ad illud, et ibi incenditur : post primam autem partem fumat antequam incendatur, et dilatatur in medio, et incurvatur propter incensionem partis unius et alterius extinctionem versus humidum frigidum : et hoc efficitur velut draco volans, quia anterior pars accensa videtur spiramen draconis, media autem incurvata propter hoc quod attrahitur a prima, incurvat se ut serpens, et volat semper ad illud latus ubi circumstat ipsum latus calidum, eo quod simile attrahit simile, et contrarium expellit contrarium.
Si autem est vapor siccus tenuis inflammabilia medio modo, tunc pertingit ad regionem mediam, et non penetrat ipsam, et generatur tertius assub, quia ille ex. frigore loci expellitur : et quia multae nubes sub eo sunt, ideo incidens in nubem occultatur, et penetrans nubem, iterum apparet, et vocatur illud a Philosophis assub quandoque apparens, quandoque non. Et haec sunt dicta de regione vaporum siccorum habentium impressiones et in locis tribus sublimibus. Sic igitur patet numerus undecim impressionum aeris, quae omnes in sublimi generantur a vapore sicco.