DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Sententiam Aegidii et aliquorum, quae etiam (videtur D. Thomae 1. 2. q. 51. art. 4 scientiae unius unum esse simplicem habitum circa subjectum unum sub una ratione formali, qua considerantur omnia quae par attributionem reducuntu r ad illud subjectum late explicat, et positis fundamentis reducit ad quatuor assertiones. Deinde singulas peculiaribus rationibus refellit, clariori methodo, quam in citata quaestione lib. 6. Metaph. Vide de his Saar. in Metaph. disp. 44. sect. 11.

Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo est talis scientia; si tamen cum unitate subjecti concurrat una formalis ratio considerandi omnia, quae attribuuntur ad subjectum illud, et quae considerantur a scientia illa: talis scientia habens subjectum unum ad quod plura attribuuntur, et unam formalem rationem per quam considerat omnia, quae pertinent ad scientiam illam in una anima, est una numero ex multis actibus intelligendi generata ; sicut est una albedo intensa in una superficie, licet ab eodem agente, vel a diversis unica transmutatione, vel pluribus inducta.

Ad majorem autem declarationem positionis suae distinguunt de formis recipientibus intensionem et remissionem : quaedam enim formae inducuntur unico actu secundum gradum perfectionis suae et complexionis suae, ut albedo ; quaedam inducuntur secundum gradum perfectionis suae pluribus actibus difformibus, et non tantum distinctis specie, sed etiam genere, cujusmodi forma est scientia, in cujus generatione ponunt fieri talem processum. Ex primo actu intelligendi, quo cognoscitur principium primum alterius scientiae, habetur tota essentia habitus scientifici, sed in gradu primo et imperfectissimo, et iste habitus in isto gradu dicitur intellectus principii.

Ulterius per alios habitus cognoscendo alia principia augetur idem habitus, et dicitur scientia: et iste habitus in suo ultimo gradu non est magis compositus, quam in primo gradu, quia tales gradus contenti in isto habitu non differunt nisi secundum rationem: pluritas autem distinctorum secundum rationem non ponit in aliquo compositionem secundum rem: et licet, dicunt ipsi, isti actus intelligendi principia et conclusiones differant genere, et actus intelligendi diversas conclusiones specie, differant specie, quia actus distinguitur genere et specie, penes objecta distincta genere et specie, cum ex eis generatur habitus specie et numero unus in anima una, ex talibus sic differentibus augetur idem actus habitus ad consimiles actus inclinans ; nec ex actibus intelligendi conclusiones inducitur novus habitus distinctus ab habitu inducto per actus intelligendi principia, sed praeexistens augetur.

Et hoc ipsi probant sic : Principium perfectius cognoscitur, quando ex ipso conclusio deducitur quam ante : sed hoc, dicunt ipsi, non esset, si novus habitus induceretur, non igitur novus habitus inducitur, sed tantum praeexistens augetur

Additur etiam ad hanc rationem, quod iste habitus sic generatus ex diversis actibus, non tantum intenditur ex talibus actibus difformibus, et ex consideratione diversorum principiorum et conclusionum: sed augetur ex frequenti consideratione ejusdem principii, ejusdem conclusionis, ut sic eodem habitu perfectius cognoscatur unum principium quam aliud, et una conclusio quam alia, inquantum actus cognoscendi tale principium vel talem conclusionem, est frequentius iteratus.

Haec opinio est fideliter recitata, ut distinctius habeatur intellectus opinionis, et clarius appareat falsitas ejus. Ista enim opinio ponit quatuor in summa colligendo, contra quae intendo arguere. Primum est, quod scientia quaedam potest generari et induci pluribus actibus difformibus, et non tantum distinctis specie, sed genere. Secundum est, quod gradus istius habitus non distinguuntur inter se, nisi ratione tantum. Tertium est, quod habitus non tantum intenditur ex actibus difformibus, sed ex eisdem pluries iteratis. Quartum est, quod idem habitus specie est principiorum et conclusionum.

Contra primum arguo primo sic : Non magis videtur repugnare habitibus moralibus, sive virtuti morali, augeri et generari ex actibus difformibus quam habitui intellectuali ; sed una virtus moralis, puta temperantia, non generatur, nec augetur exactibus difformibus; ergo nec scientia generabitur ex talibus actibus difformibus.

Vel si dicas quod generatur et augetur ex talibus actibus difformibus, eodem modo dicam quod non est nisi una virtus moralis in appetitu, quae secundum totam essentiam, (licet in gradu infimo) inducitur per actum fortitudinis : eadem autem virtus, non alia augetur per actum temperantiae, et ita per actus aliarum virtutum moralium: non enim video rationem quare plus concedat de uno habitu quam de alio.

Item contra illud arguo sic, et praecipue contra illud, quod dicebat quod non obstante diversitate actuum, quibus cognoscantur principia et conclusiones, differant genere et specie, habitus tamen generatus ex eis erit idem specie, arguo sic : Secundum eos, actus est generatus habitus, per hoc quod agens naturaliter suam similitudinem imprimat in passo ; tunc sic: Agentium differentium genere et specie, secundum proprias rationes agentium, sunt diversae similitudines reales specie ; sed actus, quibus cognoscuntur principia, et conclusiones, sunt actus differentes genere et specie, qui agunt ad generationem habitus secundum proprias rationes: ergo generant habitus differentes specie. . Confirmatur ista ratio sic : Ideo actus morales difformes, verbi gratia, temperantiae et justitiae, generant distinctos habitus specie, quia secundum proprias specificas rationes habent distincta objecta, et distincta objecta distinctas similitudines naturales imprimunt potentiae; cum ergo actus circa principium et circa conclusiones differant genere, relinquunt in intellectu suas similitudines similiter differentes, et per consequens causabunt in intellectu diversos habitus, et non eumdem habitum.

Contra secundum dictum arguo sic: Quando gradus ejusdem formae sic se habent, quod tota essentia formae potest salvari in uno gradu, alio corrupto, illi gradus non distinguuntur tantum secundum rationem in illa forma, sed distinguuntur realiter ; sed tota essentia scientiae potest salvari in uno gradu, alio corrupto: igitur non differunt tantum ratione.

Contra tertium dictum arguo sic : Idem est habitus numero, quo cognosco istam conclusionem et illam ; sed ex frequenti consideratione circa istam augetur iste habitus circa conclusionem, quia perfectius cognosco illam, iterando actum circa illam, et non augetur circa illam conclusionem, quia ex hoc, quod frequenter considero unam, non perfectius cognosco aliam ; igitur idem habitus numero augetur et non augetur, quod est dicere contradictionem.

Circa quartum dictum arguo primo sic; illa quae distinguuntur sicut alia contenta sub eodem genere propinquo, sunt magis disparata et minus incompossibilia, quam quae distinguuntur sicut contenta sub genere remotiori. Ista declarantur, quia magis sunt disparata et minus incompossibilia album et nigrum, quae sunt ejusdem generis propinqui, quam album et dulce, quae sunt contenta sub genere remotiori ; sed secundum Aristotelem 6. Ethicorum, cap. 3. distinguitur intellectus a scientia, sicut alius habitus, contentus tamen cum scientia sub eodem genere propinquo et remotiori, quam sit intellectus vel scientia cum opinione, et primo differentia ; igitur magis disparata et minus compossibilia sunt intellectus et scientia, quam scientia et opinio :

sed impossibile est eumdem habitum esse scientiam et opinionem: igitur impossibile est intellectum et scientiam esse eumdem habitum indistinctum.

Formatur sic ratio breviter : Distincta sub eodem genere propinquo repugnant esse idem indistinctum: intellectus et scientia secundum Aristotelem 6. Ethicor. distinguuntur sicut duo contenta sub eodem genere propinquo: igitur non est idem habitus indistinctus.

Item, impossibile est in eodem intellectu respectu ejusdem complexi stare simul oppositos habitus, sed cum notitia principiorum in Geometria et etiam conclusionum, stat ignorantia alicujus conclusionis Geometricae, et non tantum ignorantia negationis, sed etiam dispositionis generata per. syllogismum falsigraphum; igitur impossibile est quod habitus, quo cognoscimus principia et conclusiones illas scientince in Geometria, sit habitus ille quo nata est ista conclusio ignorata cognosci, quia de illa habetur habitus oppositus illi, qui natus est per se cognosci, alioquin ratio ejusdem complexi esset in intellectu modo habitus oppositi.

Item, impossibile et inconveniens videtur, quod aliqua potentia habeat habitum aliquem respectu alicujus objecti, et tamen quod illa potentia per illum habitum circa illud objectum, non possit habere aliquem actum, saltem imperfectum ; sed intellectus cognoscens principia in Geometria et aliquas conclusiones, per illum habitum scientificum, quem habet respectu principiorum et illarum conclusionum, nullum actum quantumcumque imperfectum, circa conclusionem illam potest habere, de qua habet ignorantiam dispositionis generatam per syllogismum falsigraphum; igitur impossibile est dicere quomodo cognoscuntur principia in Geometria, et illae conclusiones scitae, si est idem ille habitus, quo habet cognosci talis conclusio ignorata.

Item, quanto habitus est intensior, tanto potentia mediante illo habitu potest habere perfectiorem actum circa quodlibet objectum illius habitus ; sed experimur quod addiscendo secundum librum Geometriae frequenter obliviscimur conclusionum primi libri, vel saltem non ita perfecte cognoscimus eas, sicut quando actualiter occupamur circa primum librum: igitur non est idem habitus, quo cognoscuntur illae conclusiones et istae, nec quo cognoscuntur principia et conclusiones.

Item, habitus secundum gradum imperfectum non potest esse causa habitus secundum gradum perfectiorem, alioquin effectus excederet suam causam ; sed cognitio principii est causa cognitionis conclusionis, cum arguat Aristoteles primo Posteriorum, text. comm. 5. Propter quod unumquodque tale, et illud magis : sed propter principia cognoscimus conclusiones; ergo cognitio principii est causa cognitionis conclusionis, et efficiens, quia major Aristotelis non habet veritatem, nisi in causis efficientibus: igitur iste habitus, qui respicit principia, non est infimus gradus in habitu recto ordine generato ; esset autem infimus gradus si idem esset habitus principiorum et conclusionum: igitur habitus principiorum et conclusionum non est idem, sed distinctus. Sic igitur patet improbabilitas illius opinionis.