CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Habito igitur contra haereticos, etc. Hic breviter resolvit secundam partem principalem hujus quaestionis, docens sufficientiam doctrinae sacrae in Scriptura, quam profitetur Ecclesia nostra Catholica, traditae. Sic ergo discurrit : illa doctrina quae proponitea, proponit quae. sola cognoscenda necessaria est revelatio supernaturalis viatori, est sufficiens ipsi; sed doctrina tradita in Scriptura sacra est talis, ergo est sufficiens. Probatur minor, in qua sola potest esse dubium : Doctrina supernaturalis seu revelata supernaturaliter est necessaria, ex dictis in quaestione praecedenti, ad cognitionem finis ultimi in particulari distincte seu determinate et mediorum, quibus ad ipsum acceditur et receditur ab ipso, ac conditionum seu circumstantiarum, quibus consecutio ejus redditur appelibilior; sed doctrina tradita in Scriptura haec omnia luculentissime proponit, saltem quatenus exponitur ab Ecclesiae Conciliis et Patribus, ac Doctoribus Ecclesiae Catholicae Romanae ; ergo est sufficiens homini viatori.
Dices, multa habentur per traditionem Apostolicam, quae sunt necessario credenda, nec habentur in Scriptura: ergo doctrina necessaria ad salutem non sufficienter traditur in Scriptura. Haeretici horum temporum facile expedirent se, negando antecedens ; existimant enim Traditionem, seu quod idem est, Verbum
Dei non scriptum non esse admittendum,
omniaque sufficientia ad salutem consequenter haberi in ipsa Scriptura. Sed falluntur, ut solent Haeretici, ut fuse ostendunt Controversistae et speciatim Bellarminus de Verbo Dei non scripto, et modo breviter ex hoc ipso constat, quod absque traditione non possit constare nobis, quaenam esset ipsa Scriptura vera, aut quis esset sensus plurium locorum Scripturae, in quibus fit mentio de sacramentis et aliis mediis necessariis et utilibus ad salutem ; ergo necessario admittenda est traditio. Confirmatur, quia ex pluribus Evangeliis, quae olim circumferebantur, non posset sciri, quaenam essent vera et admittenda, aut quae falsa ex ipsamet Scriptura, cum nullibi dicat Evangelium, verbi gratia, Matthaei esse verum, et Evangelium Thomae esse falsum; ergo ad hoc sciendum requiritur traditio. Confirmatur secundo, quia ipsimet haeretici negant plurimas paries Scriplurae, et fatentur alias. Sed absque recursu ad traditionem non possunt dare ullam probabilem rationem ; ergo ipsimet debent admittere traditionem. Sed de hoc fusius suo loco. Modo aliter : Respondeo distinguendo antecedens pro secunda parte, non habentur in Scriptura, expresse seu explicite concedo, implicite nego ; nam ex Scriptura habemus Ecclesiam non posse errare in proponendis mysteriis fidei ; unde eo ipso quo proponit Ecclesia credenda illa quae habentur per traditionem, ex Scriptura colligitur mediate quod illa sint credenda. Adde Scripturam approbare expresse traditionem, ut patet ex locis citatis a Scholiaste et aliis, de quibus videndi sunt Controversistae; unde quae habentur per traditionem continentur in Scriptura.
Dices secundo, multa proponuntur in Scriptura satis obscure et inde ortae sunt variae haereses, quae non essent si clariori modo proponerentur: ergo mysteria fidei non sunt sufficienter proposita in Scriptura. Respondeo negando consequentiam, quia obscura propositio non tollit sufficientem propositionem, praesertim cum habentur Doctores et Magistri, a quibus sine errandi periculo possit vera interpretatio, quoties est necessaria. Deinde ea quae non necessario explicite credenda, non sunt obscure proposita ex suppositione traditionis, in ordine saltem ad viros doctos et versatos in Scriptura, a quibus alii imperitiores facile instrui possunt.
(b) Ad primum argumentum principale, etc. Resoluta quaestione quoad duas paries ejus, respondet jam ad argumenta principalia posita in initio quaestionis, quae hic etiam pro majori legentium commoditate proponam. Itaque primum est : Doctrina necessaria viatori ad salutem nunquam defuit pro ullo statu: sed Scriptura sacra non fuit in lege naturae ante Moysen quiscripsit Pentateuchon, nec tota Scriptura fuit ante Christum, sed vetus tantum Testamentum, ergo Scriptura non est necessaria. Respondet Doctor insinuando distinctionem ad minorem, quae sic in forma dari potest : Non fuit quantum ad omnia quae continentur in lege Moysi aut Evangelica, nec quantum ad ullam partem ejus in scriptis, concedo ; non fuit quantum ad pauca aliqua in quibus comprehendebatur fides Dei, unius saltem, et remedium legis naturae, nego minorem, et similiter distinguo consequentiam ; ergo Scriptura quoad omnia quae continet, non est necessaria simpliciter, ita ut sine aliquibus ex illis quae continet, non possit quis cognoscere et pervenire ad finem ultimum, concedo consequentiam: non est necessaria ad melius esse et utilis quoad omnia quae continet, nego consequentiam.
Et si quaeratur cur plura sint revelata in tempore legis Mosaicae quam in lege naturae? Doclor insinuat responsionem, quia scilicet in tempore legis naturae habuerunt homines vim naturalem perfectiorem, et minus erant inclinati ad malum quantum ad appetitum, paucioribusque erroribus practicis infecti quantum ad intellectum, unde paucioribus subsidiis indigebant communiter loquendo quam in aliis statibus sequentibus. Unde Augustinus in loco citato a Doctore : Quisquis, inquit,durum Testamentorum (veleris scilicet et novi) dispensationes pro temporum congruentia generis humani diligenter aetatibus distributas intuetur, salis quantum existimo intelliget quid proprie priori aetati generis humani, quid posteriori conveniat, etc. Unde vel ex hoc ipso, ut advenit Scotus, cognosci potest auctorem Scripturae esse Deum, qui cuilibet aetati convenientem exhibet doctrinam.
Alio modo posset etiam responderi, distinguendo majorem : Doctrina simpliciter necessaria nunquam defuit, concedo; doclrina necessaria ad melius esse, nego majorem: et concessa minori, distinguo consequentiam, non est necessaria simpliciter, concedo consequentiam : non est necessaria ad melius esse, id est valde utilis et proficua, nego consequentiam. Itaque Doctor non asserit, nec supponit in hac vel praecedenti quaestione, quod Scriptura sacra tota sit simpliciter necessaria ad salutem ; sed in praecedenti quaestione asserit et probat necessitatem simpliciter alicujus doctrinae supernaturaliter revelatae, sive illa tradatur in scriptis sive non. Et in hac quaestione concludit doctrinam illam simpliciter necessariam, esse sufficienter traditam in Scriptura, cum quo optime stare potest quod nec ipsa Scriptura formalis quoad totum aut partem, nec etiam tota doctrina in ea conlenta, sit simpliciter necessaria, quamvis utraque tam Scriptura formalis quam tota doctrina in ea contenta, necessaria sit ad melius esse et utilis ac conducens ad reducendum hominem ad suum finem.
Praeterea etiam aliqua doctrina posset esse simpliciter necessaria pro aliquo statu, quae non esset sic necessaria pro omni statu, ut pro hoc statu doclrina de Baptismo est necessaria, quae non erat necessaria pro lege veteri naturae aut Moysis. Unde tertio responderi potest, vel negando majorem vel eam distinguendo aliter : Doctrina simpliciter necessaria pro omni statu, transeat: pro aliquo determinato statu, nego majorem, et similiter distinguendo consequens: ergo Scriptura quoad doctrinam non habitam in lege veteri non est necessaria simpliciter pro omni statu, concedo consequentiam ; pro lege gratiae, nego consequentiam. Quaerenti autem cur doctrina de Baptismo sit pro hoc statu necessaria, non vero pro lege antiqua ? respondendum est, quia ipsemet Baptismus est jam necessarius ex ordinatione particulari Dei id volentis; et quidem congrue, quia pro diversitate statuum et legum, diversa erant assumenda Sacramenta.
(c) Secundum argumentum principale est: In qualibet scientia sufficienter tradita vitantur superflua; sed multa superflua traduntur in sacra Scriptura, ut caeremonialia et plures historiae, quae non sunt necessaria ad salutem; ergo doctrina necessaria ad salutem non est sufficienter tradita in Scriptura sacra.
Respondetur negando minorem : Quamvis enim cognitio caeremonialium et plurium historiarum, ac etiam documentorum et instructionum contentarum in sacra Scriptura non sit simpliciter necessaria ad salutem, tamen non est dubium quin sit necessaria ad melius esse, hoc est utilis ac conducens: nam quantum ad caeremonialia, quia significant mystice multa fidei nostrae mysteria, quando consideramus illa mysteria, ut contenta sub illis caeremonialibus, dulcius, inquit Scotus, capimus illa, quam secundum se nude et expresse proposita, unde cognitio istarum caeremoniarum juvat ad hanc devotionem. Illa autem dulcedo oritur forte ex consideratione aliqua bonitatis et sapientiae divinae occultantis illa mysteria tam admirabiliter sub istis signis et figuris. Similiter etiam historiae omnes contentaein Scriptura conducunt ad exemplum vel declarationem legis, vel significationem ordinatissimi regiminis divinae providentiae respectu creaturarum. Denique instructiones omnes, quae habentur in Scriptura, licet plurima ex illis haberi possent beneficio naturae, tamen majorem vim trahendi homines habent ex auctoritate divina quam accipiunt ex eo, quod sint in Scriptura divinitus inspirata, quam alias haberent, unde utile fuit ut in ea proponerentur. (d) Tertium argumentum principale est: Non scimus certo ex Scriptura omnia quae sunt peccata mortalia: sed cognitio omnium peccatorum mortalium est necessaria ad salutem, quia propter defectum ejus potest contingere ut aliquis peccet mortaliter, et sic decidat a salute a qua alias non decideret; ergo doctrina necessaria ad salutem non est sufficienter tradita in sacra Scriptura.
Respondet Doctor juxta Origenem, omnia scitu necessaria ad salutem, non debere expresse contineri in Scriptura, quia nulla scientia tradit expresse omnia pertinentia ad illam scientiam, sed sufficit quod vel expresse et formaliter, vel implicite et virtualiter illa contineat: sic autem omnia necessario cognoscenda ad acquisitionem salutis continentur in Scriptura. Unde ad eruenda et investiganda illa quae implicite tantum continentur in Scriptura, necessaria et utilis valde est industria et cura Doctorum et expositorum Scripturae. Juxta hoc autem in forma responderi potest distinguendo majorem : Non scimus certo et explicite ex Scriptura omnia peccata mortalia, concedo majorem ; non scimus illa certo explicite vel implicite, nego majorem, et concessa minori, negatur consequentia.
Sed adhuc instat Doctor contra hoc : Si sufficienter traderetur explicite aut implicite in sacra Scriptura cognitio peccatorum mortalium omnium, saltem nunc post tot expositiones Doctorum et Patrum, cognosceremus illa omnia certo. Sed hoc est falsum, ut patet ex diversitate sententiarum oppositarum, quarum aliquae negant esse peccata mortalia, quae ab aliis talia esse asseruntur, verbi gratia, quidam dicunt esse peccatum sequi opinionem probabilem aut improbabiliorem minus tutam, quidam negant; ergo cognitio peccatorum non traditur, neque explicite, neque implicite, sufficienter in Scriptura, saltem in ordine ad nostram aetatem, in qua adhuc manent illa dubia.
Respondet, concedendo totam replicam, sed negando tamen esse incertam viam salutis, et consequenter negando propterea sequi quod non habeamus doctrinam salutis acquirendae sufficienter traditam in Scriptura, quia in Scriptura habemus, esse vitandum salutis periculum, juxta illud Ecclesiastici 3. Qui amat periculum, in illo peribit. Ex hoc autem principio sufficienter instruimur in casu quocumque, quo dubitaremus de aliquo an esset peccatum necne, sequi tutiorem partem. Deinde in Scriptura monemur petere et audire monita et consilia seniorum ac prudentum; ex hoc autem in similibus casibus dubiis faciemus quod tales consulunt, et certum est id faciendo nos non peccaturos, quia evidens est nos non posse peccare sequendo consilium Scripturae.
Quod si in hujusmodi dubiis, nec sequi velimus tutiorem partem, aut consilium prudentum et rectorum nostrorum, sed non obstante dubio, faciamus quod magis nobis arridet, merito nobis imputabitur tanquam peccatum mortale quod agimus, quamvis a parte rei forte non esset peccatum. Neque illud peccatum attribuendum est defectui doctrinae sufficientis, quia licet non habeamus doctrinam sufficientem ad cognoscendum an determinate illa actio sit peccatum necne a parte rei, tamen habemus doctrinam sufficientem ad cognoscendum quomodo vitaremus peccatum in tali casu, et etiam quod agere contra talem cognitionem, et cum tali dubio sit peccatum mortale.
Juxta hoc respondendum est ad argumentum ipsum principale, distinguendo majorem : Non scimus certo ex Scriptura omnia peccata mortalia a parte rei secundum se considerata, concedo majorem ; non scimus certo omnia peccata mortalia quatenus a nobis procedunt, nego majorem, loquendo de certitudine morali et sufficienti ad directionem hominis, nam scimus omnem actionem, ut a nobis provenientem esse eatenus peccatum mortale, quatenus procedit contra rectam rationem, et si habeamus rationem concludentem quod aliquid sit prohibitum nobis a parte rei, tum scimus certo quod illud facere esset nobis peccatum: si autem non sciamus illud esse prohibitum a parte rei, sed opinemur ita esse, hoc ipsum sufficit ut illud vitemus, recta enim ratio dictat non esse faciendum quod opinamur esse malum, praesertim, nisi etiam opinemur probabiliter quod non esset peccatum.
Quod si etiam aeque probabilis nobis sit utraque pars, quod sit scilicet peccatum et quod non sit peccatum aut etiam magis probabile esset quod esset peccatum, modo probabile tamen sit quod non esset peccatum, recta ratio suadet posse nos illud facere si voluerimus absque peccato, nisi in determinatis aliquibus materiis, ut verbi gratia, in materia Sacramentorum ; unde sententia communis Doctorum est licere quandoque sequi non solum probabilem, sed minus probabilem opinionem, ut traditur in materia de actibus humanis aut de peccatis. Si vero dubius quis sit an sit peccatum, nec habeat opinionem probabilem quod sit peccatum necne, tunc recta ratio dictat esse examinandum, et si fecerit absque examine, committit peccatum: et hoc est quod vult Scotus, dum dicit a dubiis esse abstinendum, et peccaturum mortaliter qui ad ea facienda se exponit absque cura examinandi veritatem. At si facto diligenti examine, aut per se si sit vir doctus, aut per alios si non est, adhuc non potest cognosci an sit peccatum necne, existimo posse quem absque peccato quod voluerit facere, quia videtur quod recta ratio non prohibeat aliquid quod facto diligenti examine non cognoscitur vel probabiliter esse prohibitum. Sed de his particularius et fusius suo loco dicendum est, modo sufficit ea tanquam conformiora communibus principiis ac praxi supponere.
Adde ad propositum principale, sufficientem propositionem alicujus doctrinae principaliter ordinatae ad mores non esse praecise desumendam ex eo quod clarius proponat, quod in omnibus casibus conveniat fieri, sed ex eo quod magis expediat communitati cui proponitur, eam tali vel tali modo proponi. Unde quandoquidem Deus sit auctor principalis Scripturae, desiderelque omnes homines salvos fieri, sciatque quid ipsis magis conveniat, colligendum est quod magis conveniens sit generi humano, Scripturam proponi, ut de facto proposita est, quam si clarius omnia proponerentur, atque adeo eam sufficienter continere juxta regulas divinae providentiae quae ad nostram salutem conducunt.
Posset ulterius objici, quod ipsa Scriptura sit valde difficilis et obscura, non solum quoad ea quae implicite tantum continet, sed etiam quoad ea quae explicite continet: ergo non continet sufficienter mysteria necessaria ad salutem. Antecedens quamvis negetur ab haereticis,Luthero in praefatione assertionis articulorum a Leone Papa damnatorum, et Brentio in prolegomenis contra Petrum a Soto, aliisque asserentibus Scripturam facilem esse humilibus ac fidelibus, praesertim illis, qui sciunt phrases linguae Hebraicae et Graecae, admitti tamen debet cum Catholicis omnibus, et patet tum ex ipsa Scriptura 2. Petr. ult. ubi Petrus fatetur quaedam difficilia esse in Epistolis Pauli.Tum ex Patribus, Irenaeo lib. 2. cap. 47. Orig. 7. contra Celsum, Ambros. epist. 44. Hieronymo in epistola ad Algaslam, August.2. Doct. Christ. Gregorio homilia 6. in Ezechielem. Tum experientia tot controversiarum de vero Scriplurae sensu et tot interpretationum diversarum ejus, quae omni tempore fuerunt et adhuc sunt ; tum denique eorumdem haereticorum consensione, Lutheri quidem lib. 1. contra Zvinglium et Ecolampadium, Brentii vero in confessione Wirlembergica, cap. de sacra Scriptura. Itaque concesso antecedenti, nego consequentiam, quia ut ante dixi, sufficientia propositionis mysteriorum fidei non debet praecise desumi ex claritate modi quo proponuntur, nec insufficientia ex obscuritate, sed potius ex utilitate et emolumento modi quo proponuntur, sive clari sive obscuri, non respectu unius aut alterius, sed respectu communitatis debet desumi sufficientia et congruitas propositionis. Utilitas autem congruentiae, ob quam Scriptura quoad multa sit obscure proposita, colligitur ob rationes istius obscurae propositionis, quas assignant Sancli Patres, quarum aliquas hic breviter proponere visum est.
Primam raLionem assignat S. Irenaeus lib. 2. cap 47. ut semper Deus doceat et homo discat: Quid mali est, inquit, si et eorum quae in Scriptura requiruntur, quaedam quidem absolvamus secundum gratiam Dei, quaedam autem commendemus Deo, et non solum inhoc saeculo, sed et in futuro, ut semper quidem Deus doceat, homo autem semper discat quae sunt a Deo.
Secundam et tertiam rationem affert Augustinus 2. de Doct. Christiana, ad edomandam superbiam et tollendum fastidium : Ita, inquit, quaedam dicta (in Scriptura scilicet sacra) densissimam caliginem obducunt. Quod totum provisum divinitus esse non dubito, ad edomandam labore superbiam et intellectum a fastidio revocandum, cui facile investigata plerumque viluerunt.
Quartam et quintam affert Gregorius homil. 6. in Ezechielem, ut scilicet habeamus quo vitemus otium et ne vilescat Scriptura : Magnae, inquit, utilitatis est ipsa obscuritas eloquiorum Dei, quia exercet sensum, ut fatigatione dilatetur et exercitatus capiat, quod capere non potest otiosus. Habet quoque adhuc majus aliud, quia si Scripturae sacrae intelligentia in cunctis esset aperta, vilesceret, quae in quibusdam locis obscurioribus, tanto majori dulcedine inventa reficit, quanto majori labore fatigat animam quaesita.
Objectiones haereticorum ad probandam Scripturae sacrae facilitatem nullius sunt momenti, et sufficienter solvuntur a Bellarmino lib. 3. de verbo Dei scripto cap. 2.