IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sacramentum proprie dictum, id est, causativum gratiae, vel deletivum peccati, fuisse aliud et aliud in alia et alia lege, et explicat quomodo. Et ex hic dictis et dicendis q. 6. colligitur Sacramenta haec nova et vetera univoce participare rationem Sacramenti.
De quarto, (d) primo oportet videre, quomodo Sacramentum possit distingui, et secundo ad propositum. De primo sciendum, quod Sacramentum uno modo distinguitur quasi vox in significationes, in Sacramentum proprie et improprie dictum ; alio modo distinguitur quasi superius in inferiora, et hoc quidem tripliciter. Cum enim sit sensibile signans aliquid, vel potest esse aliud et aliud Sacramentum, quia aliud et aliud sensibile: vel aliud Sacramentum, quia aliam signationem habens, et hoc dupliciter : vel simpliciter aliam respectu alterius et alterius signati; vel secundum quid seu imperfecte aliam, respectu ejusdem variati secundum magis et minus.
Ad propositum dico, quod in quacumque lege potest inveniri Sacramentum distinctum primo modo. In qualibet enim lege sicut fuit Sacramentum aliquod proprie dictum ex tertio articulo, sic fuit Sacramentum aliquod improprie dictum; imo multa talia, puta a principio, genuflexiones, inclinationes et prostrationes ad terram, et hujusmodi, quae possunt generaliter dici sacra signa, et ita improprie Sacramenta, haec etiam poterant esse eadem, et multa alia in lege Moysi et Evangelii.
Sed loquendo de Sacramento proprie dicto, dico quod debuit esse aliud et aliud in alia et alia lege: et hoc non curando hic de aliis Sacramentis, saltem hoc fuit congruum de eo, quod instituebatur ut medicina contra morbum originalis peccati. Debuit etiam esse aliud in ratione signi, et ratione sensibilis instituti ad signandum. Primum probatur, non quidem quod signatio esset simpliciter alia et alia respectu alterius simpliciter, nam ex quo in qualibet lege fuit medicina contra eumdem morbum, non fuit simpliciter aliud, quod signabatur per tale Sacramentum in alia et alia lege ; sed debuit significatio esse alia respectu alterius, secundum minus et magis variati. Quod probatur, quia in processu generationis humanae semper crevit notitia veritatis, ut patet per Gregorium super Ezechielem ; ergo congruum fuit in lege posteriori signum institutum evidentius signare signatum; lex autem posterior semper fuit perfectior, quia Deus ordinate agens, procedit de imperfecto ad perfectum ; lex (e) autem perfectior requirit adjutoria perfectiora ad sui observationem: ergo lex posterior debuit habere Sacramentum signans perfectiorem gratiam. Sic ergo congruum fuit in alia et alia lege esse signationem aliam et aliam manifestiorem in posteriori, et respectu signati perfectioris.
Ex hoc sequitur, quod decuit esse aliud et aliud Sacramentum, quantum ad sensibile signans, nam magis congruum est ad signandum perfectiorem gratiam, et manifestius signandum, novum signum imponi, quam antiquum remanere. Antiquum enim ex prima impositione nullo modo potuit aliud signare quam primo ; ipsum autem primum, seu idem sensibile poni in secunda lege, ad aliud signandum quam primo, vel alio modo signandum, non erat ita congruum, sicut aliud imponi, ut patet etiam in signis practicis institutis a nobis, quod rationabilius est ad significandum perfectiorem effectum nostrum, et manifestius imponere novum signum, quam antiquum remanere, aut aliud prius impositum de novo imponere.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod Deus non erat causa directe, nec occasio idololatrandi; non enim instituit illa sensibilia quasi in eis sit, vel crederetur aliquid numinis, sed instituit illa tanquam signa effectus sui creandi, ex quibus cognitio et directio viatoris posset haberi ad quaerendam salutem. Ad secundum argumentum inferius patebit.
Ad tertium dico, quod nullus alius a Deo erat legislator, nisi sicut praeco praenuntians legem, et ita potuit esse pronuntiator Sacramentorum hujus legis, sed non institutor. Ad quartum, patet ex quarto articulo, quia aliud et aliud fuit institutum Sacramentum pro tempore alterius et alterius legis, saltem de illo sacramento, per quod fiebat principalis distinctio legis a lege, quia in illo debuerunt homines ejusdem legis, et inter se convenire, et ab aliis alterius legis distingui.