REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum natura divina potuit assumere personam creatam ?
Alens. 2. p. q. 2. m. 3. et q. 7. m. I. a. 3. D. Thom. 3. p. q. 3. a. 3. et hic q. 2. a. 2. D. Bonav. a. I. q. 14. Richardi. art. I. q . 2. Suar. 3. p. tom. 1. disp. 14. sect. 17. Vasq. disp . 33. Scot. inOxon. q. 2.
Quod sic, quia persona divina potuit assumere personam ; igitur et natura divina. Antecedens patet, quia etsi prius fuisset ille homo, antequam esset assumptus, adhuc potuisset persona divina illam naturam assumpsisse, absque omni corruptione positivi illius personae. Consequentia patet, quia natura divina et persona sunt idem re ; igitur si persona potest assumere personam, natura potest assumere personam.
Item, si suppositum divinum fuisset absolutum, potuisset assumere personam creatam ; igitur et tunc natura potuisset. Antecedens patet, quia non est suppositum majoris perfectionis, quia relativum, quam si esset absolutum ; igitur cum nunc potest, tunc potuisset. Consequentia patet, quia tunc natura non fuisset differens a persona re, sed sola ratione ; igitur modo potest natura assumere, quia eadem natura remaneret, quae nunc, etsi fuisset suppositum absolutum.
Item, persona dicit aliquid positivum, quia dicit aliquid pertinens ad dignitatem ; igitur potest assumi a natura divina, quia quidquid dignitatis est, simpliciter potest competere naturae divinae.
Oppositum, si natura divina posset assumere personam creatam, igitur tres personae possent assumere eamdem personam, cujus oppositum probatum est prius.
Item, si sic, simul esset persona assumpta duplici personalitate personata.