Beda. Praedicator patientiae futurus, ut liberius auditores suos a mundi illecebris erudiendo sustollat, primaevam in desertis transigit vitam; unde dicitur puer autem crescebat. Theophylactus. Secundum corporalem aetatem. Et confortabatur spiritu: simul enim cum corpore spirituale donum crescebat, et spiritus operationes in eo magis ac magis ostendebantur. Origenes in Lucam. Vel crescebat spiritu, nec in eadem permanebat mensura qua coeperat; sed semper crescebat spiritus in eo, semper voluntas eius ad meliora tendens habebat profectus, et mens divinius aliquid contemplabatur. Exercebat se memoria, ut plura in thesauro suo reconderet. Addit autem et confortabatur: infirma enim est humana natura: legimus enim: caro autem infirma.
Confortanda est itaque spiritu: spiritus enim promptus est. Multi confortantur carne; athleta autem dei spiritu roborandus est, ut sapientiam carnis elidat: unde recessit, fugiens tumultum urbium propter frequentiam; sequitur enim et erat in desertis: ubi purior aer est, caelum apertius, et familiarior deus: ut quia nondum baptismi et praedicationis tempus advenerat, vacaret orationibus, et cum Angelis conversaretur, appellaret dominum, et illum audiret dicentem: ecce adsum.
Theophylactus. Vel erat in desertis ut extra multorum malitiam nutriretur, et ut neminem vereretur arguere: si enim fuisset in mundo, forte fuisset amicitia et conversatione hominum depravatus: simul etiam ut esset fide dignus qui praedicaturus erat christum. Occultabatur autem in desertis, donec placuit deo ipsum Israelitico populo demonstrare: unde sequitur usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Ambrosius. Pulchre autem tempus quo fuit in utero propheta describitur, ne mariae praesentia taceatur, sed tempus siletur infantiae, eo quod praesentia matris domini in utero roboratur qui infantiae impedimenta nescivit.