Quod spiritus sanctus sit imago filii.
Habetur etiam ex auctoritate sacrae Scripturae quod spiritus sanctus sit imago filii, secundum expositiones doctorum Graecorum, ut supra dictum est: quod, hoc quod dicitur roman.
VIII, 11: quos praescivit conformes fieri imaginis filii sui etc., et iterum quod I corinth.
XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, ita portemus imaginem caelestis, exponunt imaginem filii spiritum sanctum esse dicentes.
Hinc est quod Athanasius dicit in epistola ad serapionem, ex persona filii dei loquens: accipite ipsam imaginem meam spiritum scilicet sanctum; et Gregorius caesariensis dicit: spiritus sanctus est imago filii perfecti. Constat autem quod imago deducitur ab eo cuius est imago. Ex hoc ergo quod spiritus sanctus est imago filii, sequitur quod spiritus sanctus sit a filio.
Posset autem aliquis dicere, quod est imago filii, inquantum assimilatur filio secundum aliquem effectum quem facit, sicut et filius: vel quia est a patre, sicut filius.
Sed hoc excluditur per auctoritates sanctorum, quae spiritum sanctum naturalem imaginem filii esse dicunt. Non enim potest dici imago naturalis filii spiritus sanctus, nisi inquantum secundum naturam filio similatur, accipiens a filio naturam.
Semper enim oportet quod forma imaginis proveniat a forma eius cuius est imago.
Hinc est quod Athanasius in praedicta epistola dicit: quemadmodum consubstantiavit deus ecclesiae, formam eius in se assumens; ita ipsam eandem sua imagine naturali, scilicet spiritu sancto de sua essentia naturaliter existente, deifice et superabunde insignivit; et Cyrillus in libro thesaurorum: qui recipit filii imaginem naturalem, hoc est spiritum sanctum, habet veraciter per ipsum spiritum eundem filium, et filii patrem. Quomodo ergo connumerabitur creaturis spiritus sanctus, cum sit naturalis et incommutabilis imago filii dei? item basilius dicit contra eunomium: naturalis filii imago est spiramen eius spiritus.