AUTOGRAPHI DELETA

 3S

 PG205

 PG206

 PG208

 PG209

 PG210

 PG211

 PG212

 PG214

 PG215

 PG216

 PG218

 PG219

 PG221

 PG222

 PG224

 PG225

 PG226

 PG227

 PG446

 PG447

 PG448

 PG450

 PG451

 PG453

 PG456

 PG457

 PG458

 PG459

 PG460

 PG461

 PG462

 PG609

 PG610

 PG611

 PG612

 PG613

 PG614

 PG615

 PG616

 PG617

 PG621

 PG622

 PG623

PG617

L.2

De distinctione earum - de causa efficiente - de medio - de - ne; et quae et quot - de comparatione ad invicem - de materia - de actibus - de subiectis.

L.21

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod istae quatuor virtutes quae hic ponuntur non sint distinctae ab invicem, sed sint una virtus.

Augustinus enim dicit in libro de moribus ecclesiae: nihil virtutem esse affirmaverim nisi summum amorem dei. Sed amor dei, qui est caritas, est una virtus. Ergo omnes istae virtutes sunt tantum una virtus.

Praeterea. Ad temperantiam pertinet modum imponere, ad iustitiam autem rectitudinem servare, ad fortitudinem non / diff- / deficere in difficultatibus, ad prudentiam sapienter eligere. Sed haec quatuor oportet quod concurrant ad quemlibet actum virtutis. Ergo quilibet actus virtutis procedit a quatuor virtutibus cardinalibus, et ita videtur quod sint una tantum virtus, quia potentiae distinguuntur per actus.

Praeterea. Quaecumque conveniunt in aliquo uno principali formali sunt idem secundum speciem. Sed formaliter ratio virtutis completur ex ratione, quia philosophus dicit in vj eth. Quod cum accipiant virtutes naturales intellectum, fiunt complete virtutes.

Ergo nec distinguuntur a prudentia, quae rationem perficit, nec ab invicem.

Praeterea. Sicut supra dictum est, virtutes morales habent pro materia ea quae ad voluntatem et affectum pertinent. Sed haec non differunt ex parte voluntatis, sed ex parte rerum exteriorum ad quas anima afficitur.

Ergo, cum illae accidentaliter se habeant ad genus moris, videtur quod penes haec non possint esse diversae virtutes.

Praeterea. Quaelibet harum virtutum videtur idem esse quod virtus in communi, quia prudentia in diffinitione virtutis accipitur, ut patet in secundo eth.: est enim virtus habitus electivus in medietate consistens ut sapiens determinabit; sapiens autem agibilium est prudens. Similiter etiam iustitia est idem quod virtus omnis substantia, ut dicit philosophus in / iij / V eth. Tullius etiam dicit in primo / rhet. / de officiis quod temperantiae convenit proprie ratio honesti; honestum autem / in omnibus virtutibus / genus / forti- / virtutis est. Sap. Etiam viij per virtutem intelligitur fortitudo. Ergo videtur quod hae virtutes non differant secundum substantiam sed solum ratione.

Sed contra. Quia distinctio est causa numeri. Sed omnes dicunt esse has virtutes quatuor. Ergo oportet quod sint distinctae ab invicem.

Praeterea. Accidentia quae sunt in diversis subiectis oportet esse diversa. Sed hae virtutes in diversis subiectis sunt, quia fortitudo in / concupiscibili / irascibili, temperantia in concupiscibili, prudentia in rationali. Ergo sunt diversae virtutes.

Praeterea. Habitus diversificantur per actus et actus per obiecta. Sed (istae quatuor) diversa obiecta habent et diversos actus, sicut patet in littera. Ergo sunt diversae virtutes.

Responsio. Dicendum quod, cum unumquodque quod est ad finem determinetur secundum exigentiam finis, potentiae et habitus,/ qui / quae ordinantur ad actus sicut ad ultimam suam perfectionem, oportet quod secundum actus diversos distinguantur, sicut etiam / materiae potentiae / distinguuntur per relationes ad diversas formas. Non autem quaelibet diversitas actuum facit differentiam potentiarum et habituum, sed illa tantum quae est ex diversitate obiectorum, a quibus actus (specificantur) specificiantur, sicut motus a terminis. No autem quaelibet / differentia terminorum facit diversam speciem motus,/ sed solum illa / quae attenditur secundum illam rationem secundum quam / est terminus motus. Unde quod descensus terminetur ad aquam vel ad terram, non facit diversam speciem motus localis, quia motus localis non erat ad terram vel / ad / aquam in quantum huiusmodi, sed in quantum deorsum sunt;/ sed / generationes / sunt diversae / secundum speciem quae / ad aquam vel ad terram terminantur, ratione praedicta.

Unde et / obiecta non diversificant actus secundum speciem nisi sit diversitas secundum illam rationem secundum quam / terminatur ad ea actus;/ videre enim album et nigrum non sunt diversi actus secundum speciem, quia / visio est utriusque secundum quod colorata. Unde / quanto aliqui habitus vel / aliquae / potentiae sunt immaterialiores, tanto minus / multiplicantur,/ quia attendunt universaliorem rationem obiecti, sicut / patet de imaginatione et sensibus.

Potentia autem / actus autem diversimode comparatur ad potentiam et habitum. Quia / potentia est principium / actus / absolute, habitus / autem / est principium / actus secundum quod / prompte / egreditur a potentia, quia habitus est quo quis agit cum voluerit; quae quidem facilitas vel promptitudo est ex hoc quod ea quibus pervenitur ad illum actum sunt quasi / cognata / connaturalia facta illi potentiae. Et ideo / diversitas obiecti / secundum illam rationem qua / est terminus actus / simpliciter,/ diversificat actum prout / egred- / proportionatur potentiae, et per consequens ipsas potentias; sed diversitas obiecti / secundum / illam rationem qua comparatur ad principia agendi quibus faciliter operatio in ipsum terminatur, diversificat actum secundum quod proportionatur habitui, et per consequens diversificat habitum. Unde materiae scientiarum diversificantur secundum quod sunt terminabiles / per diversa media et / per diversa / principia;/ unde mathematica est alia scientia quam / naturalis,/ quia naturalis scientia / ex his quae apparent in sensu demonstrat,/ et praecipue per effectus,/ mathematica autem / ab- / non. Sicut autem / media sunt principia / in speculativis,/ ex quibus in conclusiones procedimus,/ ita fines sunt / principia in operativis, ex quorum voluntate / procedimus in ea quae sunt ad finem. Unde / habitus / sp- / operativi distinguuntur / materiae vel obiecta habituum operativorum sunt diversa secundum diversam comparationem ad finem / finem autem dico non remotum sed proximum /p et quia prima diversitas quae ex ratione finis provenit est bonum et malum, ideo secundum hanc quasi primam differentiam / virtutes a vitiis distinguuntur; bonum autem / circa quod est virtus humana / est bonum / rationi competens, secundum quam homo est homo.

Quia autem ratio collativa est et ad multa circumspicit, sicut ad finem et ad simul conversantes et ad ipsum operantem et ad huiusmodi, ideo hoc bonum multa complectitur: requirit / verum / rectum / verum / iudicium ex parte rationis ordinantis, rectitudinem ex commensuratione ad finem vel aliquid quod est extra, modum ex collimitatione circumstantiarum, ex qua quaedam pulcritudo resultat sicut ex proportione membrorum decor corporis; ex parte vero ipsius operantis requirit firmitatem propter difficultatem quae consistit in prosecutione huius boni. Ista autem diversimode inveniuntur in diversis materiis, et ideo ratio boni quod est obiectum virtutis diversimode invenitur in diversis materiis, et propter hoc oportet esse diversas virtutes circa illas diversas materias, in quibus non potest eadem ratione aliquid praedictorum inveniri.

Contingit autem quod in aliqua materia attenditur bonum principaliter secundum unum istorum quod etiam principalius in illa materia invenitur quam in aliis, et secundum aliud potissime attenditur bonum in alia materia; sicut in delectationibus tactus praecipue attenditur bonum ut modus servetur, propter hoc quod inclinatio ad eas est naturalis, et ideo virtus quae est circa illas delectationes a modo nomen accepit et dicitur temperantia.

Et quamvis sit specialis virtus secundum quod habet specialem materiam, tamen quia omnia quae sunt in aliquo genere reducuntur quodam modo ad illud quod est potissimum in illo genere, ideo omnis moderatio etiam in quacumque materia attribuitur temperantiae et similiter pulcritudo et honestum et quicquid est huiusmodi. In timoribus autem et audaciis, quae sunt circa pericula mortis, praecipue hoc rationem boni facit ut homo persistat, quia naturaliter homo fugit huiusmodi; et ideo virtus quae circa praedicta est a persistendo nomen accepit et fortitudo dicitur, et ad ipsam reducitur omnis sustinentia cuiuscumque difficilis, quod de se natum est inducere ad fugam, quamvis haec sit in qualibet virtute. Similiter in operationibus quibus homo unus alteri communicat, praecipue ratio boni consistit in rectitudine et aequalitate; et ideo virtus quae circa hanc materiam est a rectitudine et aequalitate nomen habet, scilicet iustitia, quae in Graeco a regula dicitur, et ad ipsam etiam reducitur quicquid rectitudinis et aequalitatis in aliis virtutibus invenitur.

De prudentia vero aliter est, quia / eius actus / ad ipsam pertinet / recte / recta / rationari / ratiocinari de omnibus moralibus; unde / quicquid cognitionis / ad ipsam pertinet proprie omnis directio / activa / vel etiam modificatio / virtuti- / in moribus active; sed / passiva etiam / participata etiam rectitudo et moderatio ab ipsa in aliis virtutibus reducitur ad ipsam sicut ad causam.

Secundum hoc ergo sciendum est quod / de / praedictis virtutibus / contingit loqui / attribuitur aliquid / dupliciter: uno modo quod est proprium secundum speciem illius virtutis, et alio modo secundum quod quaelibet dictarum virtutum vendicat sibi illud quod est virtutis communiter, non quasi sibi proprium sed sicut quod praecipue in ipsa invenitur; et hoc non tollit quin sint speciales virtutes et ad invicem distinctae.

Ad primum ergo dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est amor: unus naturalis, et hic invenitur in omnibus viribus; unde talis amor non appropriatur uni virtuti sed est communis omnibus secundum quod quaelibet tendit in suum obiectum et finem. Et si de hoc amore loquitur Augustinus, patet quod non probatur quod sit tantum una virtus. Alius amor est gratuitus, qui ad virtutem caritatis pertinet; et hic quidem amor invenitur in omnibus virtutibus, non quasi idem per essentiam eis, sed in quantum participatur in omnibus virtutibus aliquid eius secundum quod sunt imperatae a caritate quae est radix earum.

Ad secundum dicendum quod illa non pertinent ad virtutes singulas quasi propria eis, sed sicut principaliter in eis inventa.

Ad tertium dicendum quod quamvis illud quod est rationis participatum in aliis virtutibus sit completivum earum quantum ad rationem virtutis humanae in genere, tamen variatur secundum diversam materiam / in qua ponitur / ex qua speciem propriam recipit unaquaeque virtus. Ad quartum dicendum / --- ab invicem et a prudentia, sicut quod habet materiam determinatam ab eo quod non determinat sibi materiam.

Ad quartum dicendum quod quando forma recipitur in diversis materiis secundum eandem rationem ab aliquo agente, tunc materia non diversificat speciem sicut nec rationem formae. Quando autem / aliquid / forma / formale / recipitur in diversis materiis et non secundum eandem rationem, tunc diversificatur species, non propter diversitatem materiae per se loquendo, sed propter diversam rationem formae quam diversitas materiae causat, sicut diaphanum diversimode proportionatum recipiens lucem facit diversas species coloris et ab invicem et a luce. Ita etiam ea quae sunt rationis in diversis materiis moralibus non uno modo aptantur, et ideo oportet quod diversae virtutes sunt circa diversas materias et ab invicem distinctae et a prudentia, a qua aliae virtutes id quod est rationis participant.

Ad quintum dicendum quod ea quae sunt communia omnibus virtutibus diversimode ad singulas praedictarum virtutum reducuntur. Quia ad prudentiam ea quae rationis sunt reducuntur sicut ad causam; unde ipsa secundum quod est specialis virtus potest poni in communi diffinitione Moralium virtutum quasi universalis causa.

Sed ad temperantiam et fortitudinem reducitur illud quod invenitur per se communiter in omnibus virtutibus non sicut ad causam sed sicut minus ad maius et perfectius; unde fortitudo et temperantia neque sunt generales per essentiam neque per modum causae. Sed ad iustitiam reducitur eodem modo aliquid quod est essentialiter in omnibus virtutibus, sicut rectitudo respectu finis, et aequalitas proportionis respectu unius virium animae ad aliam, et praeter hoc reducitur ad ipsam eodem modo illud quod accidentaliter invenitur in omnibus virtutibus, sicut aequalitas ad alium hominem; quod iustitia essentialiter habet in quantum est sicut circa propriam materiam circa illa quorum usus non est nisi in communicatione ad alterum.

Et quia illud quod accidit virtuti per nomen virtutis non significatur, sed ea tantum quae essentialiter in virtute inveniuntur, ideo oportet quod virtus communis assumat sibi nomen iustitiae, secundum quod / assumit / ordinat actum suum ad alterum; et sic iustitia est idem quod omnis virtus differens ratione, ut dicit philosophus in V eth., sed haec aequivoce dicitur ab illa quae est specialis virtus, una de quatuor. Unde patet quod prudentia est / universalis / generalis per modum causae et secundum quod est specialis virtus; iustitia vero est generalis per essentiam sed non secundum quod est / generalis / specialis virtus; temperantia autem et fortitudo neutro modo, ut dictum est.