Consequenter cum dicit, quoniam, ostendit quare sperant. Quia primo de dono gratiae.
Secundo ex misericordia praedestinationis etc.. Ex dono namque gratiae; unde ait, quoniam tu benedixisti justo, dando scilicet ei specialem gratiam: Ephes. 1: benedixit nos omni benedictione spirituali in caelestibus. Et misericordia praedestinationis: ephe. 1: praedestinati sumus secundum propositum voluntatis ejus, qui operatur omnia in omnibus: et hoc est quod ait, scuto bonae voluntatis, scilicet aeterna voluntate misericordiae suae, quae ab aeterno disposuit salvare: Ephes. 1: elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Quod autem ait: ut scuto, innuit quod ipsa voluntas dei bona est sicut scutum contra omnia mala: 2 Reg. 23: dominus scutum et robur meum etc.. Vel est hic ut scutum protegens, in patria vero ut scutum coronans. Consuetudo namque fuit Romanis antiquitus uti scutis rotundis, et in illis habebant spem victoriae; et quando triumphabant, illomet scuto utebantur ut corona. Et inde sancti pinguntur cum scuto rotundo in capite: quia de hostibus adepti triumphum, scutum rotundum ad instar Romanorum gerunt in capite pro corona. Dicit ergo: scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos; quasi dicat, pro scuto coronationis nostrae habemus bonam voluntatem tuam, quae nos hic defendit, et ibi coronat.