TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter anima est viventis corporis causa et principium.
Est autem anima viventis corporis causa et principium. Causa autem et principium tripliciter dicuntur : anima autem est viventis corporis, causa et principium secundum tres modos determinatos in secundo Physicorum. Est enim anima causa efficiens unde est motus corporis, et ipsa est etiam causa finalis propter quam est corpus, et est causa formalis sicut substantia dans esse animato corpori.
Quod enim sit causa formalis sicut substantia animati corporis, manifestum est : vivere enim viventibus est esse, quia vivere est actus animae in corpus continuus, sicut supra diximus. Causa autem formalis et principium viventium in eo quod vivunt, est anima : cum animatum ab inanimato determinetur in vivendo, sicut superius patuit. Amplius autem ejus quod potentia est vivens, hoc est, quod potestatem habet exercendi opera vitae, actus est ratio. Actus enim qui est complementum est rationem et esse dans ei quod potest operari opera vitae, sicut supra probatum est in prima diffinitione animae. Constat autem quod actus potentia vitam habentis est anima. Ergo ratio ejus est forma. Ex istis igitur duabus rationibus probatur esse principium et causa corporis sicut forma et substantia, ejus. Manifestum est autem quod ipsa est etiam causa finalis, quae est causa propter quam est quidquid est, et propter quam fit quidquid fit. Sicut enim in- telloctus practicus in mechanicis est propter finem determinatum, propter quem movet materiam ut inducat formam artis, quod est bonum artis illius : eo quod omnis ars alicujus boni est operatrix, sicut faber facit quod facit propter cultellum, et operatum opus illud est finis ejus. Eodem modo etiam natura operatur propter finem determinatum quem intendit, sicut probatum est in secundo Physicorum : et hic est finis naturae propter quem operatur. Hujus etiam finis in animalibus est anima : secundum naturam enim omnia physica corpora animata et organizata propter animam, et diversitas eorum est propter animae diversitatem : et hoc est tam in animalibus quam in plantis, sicut et omnia instrumenta artis sunt propter artis finem. Sicut autem supra diximus, quod cujus causa fit, dupliciter dicitur, scilicet quod est cujus causa fit totum quod fit : et quod est quo res est id quod est : et horum exempla subjecimus superius. Esse enim divinum est unum, cujus causa fit quidquid fit, sed non quo res est id quod est : forma autem est cujus causa fit, et quo res est id quod est : et talis finis est anima animati corporis. Sic ergo probatum est quod anima est causa finalis. At vero ipsa est etiam efficiens causa, unde est motus corporis animati. Nihil enim movetur ex se secundum locum nisi ab anima. Si autem aliquis discat quod non omnibus viventibus convenit iste motus, dicemus quod etiam alteratio et augmentum sunt motus ab anima in corpore uno existentes : sensus enim quaedam alteratio esse videtur, et nihil sentit nisi quod habet animam. Similiter autem omni vivo convenit augeri et minui. Nihil autem augetur proprie, nisi quod alitur proprie : et nihil alitur proprie, quod non participat animam : ergo ad minus unde est motus augmenti in omni corpore vivo est anima, quod quidem corpus participat animam. Erit igitur anima tripliciter causa animati cor-
poris : eo quod tres dictae causae in unam rem coincidunt, sicut in secundo Physicorum probatum est. Materialis autem esse non potest, quia materia nunquam coincidit in eamdem rem cum aliis causis.