DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De celsitudine Mariae.
Ratione suae magnitudinis, vel altitudinis, seu. celsitudinis, vel sublimitatis, aut eminentiae, comparatur Maria cedro, quae est arbor procera et eminentissima super omnes arbores. Unde et a quibusdam appellatur rex arborum, quae videlicet Maria in hoc quod facta est mater Dei, nec primam similem visa est, nec habere sequentem. Unde beatus Bernar- dus : " Haec est virginis nostrae gloria singularis, etc, ut supra. " Propter hoc dicit de se, Eccli.XXIV, 17 : Quasi cedrus exaltata sum in Libano, (Qaere titulo de cedro. )
Aliter: Alta fuit Maria : quia instar Saulis , ab humero et sursum sanctis supereminens universis. Ab humero in quo bona operatio : quia de propria sub- stantia omnia opera active exhibuit Filio Dei, A collo per quod vox transit, in quo intelligitur efficacia orationis, vel sapientia in verbis. A capite, in quo sensuum perfectio, et sapientiae maturitas, ad similitudinem capitis materialis, in quo sensuum exteriorum perfectio invenitur, Aliter : Per humerum concorditer facta bona operatio signatur, per sursum contemplatio. In his duobus nec primam similem, etc.
Vel, Altitudo Mariae, humilitas ejus i quia qui se humiliat, exaltabitur .
Vel, Altitudo ejus fuit a terra spirituali elongatio, et caelo approximatio. Terra spiritualis, terrena voluptas, terrena opulentia, terrena gloria. A prima se elongavit per virginitatem, a secunda per paupertatem, a tertia per humilitatem. Et per haec tria super omnes creaturas propinquavit per meritum ad caelestia et terrena.