TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De intentione proprii secundum quam de ipso intendit logicus.
Post tractatum de Differentia quae perficit speciem ad esse speciei, intendendum est de Proprio, quod ut dicit Boetius, manat de essentialibus speciei jam per differentiam praeconstitutae per intellectum: non enim manat de genere secundum quod est genus, quia tunc esset indistinctum : nec manat de differentia secundum quod est hujusmodi, quia ultima differentia est una, et sic proprium non esset nisi uno modo, quod falsum est: et si sequeretur naturam aliarum differentiarum, tunc multiplicaretur secundum habitudines illarum differentiarum, et hoc iterum est falsum. Est ergo proprium quod manat de substantia speciei jam constitutae per differentiam conjunctam generi in speciei constitutione.
Hujus autem substantiae quae est species, diffinitivum habens esse ex genere et differentia, duplex est consideratio. Consideratur enim prout substantia absoluta et species, et consideratur prout habet esse per inclinationem ad materiam in qua est. Et primo quidem modo non sequitur speciem aliqua habitudo, ex qua manat aliquid aliud quam species, aut non solum illud accidens quod est specialitas et universalitas et hujusmodi quae non sunt propria hoc modo quo logicus intendit de proprio, et secundum quod proprium est unum de quinque universalibus. In secunda autem consideratione qua consideratur per inclinationem sive per respectum ad materiam in qua est secundum naturam, multas habet habitudines, ex quibus oriuntur multa consequentia propria. Sicut ex parte quidem materiae hominis hominem esse carnis nitidae, equum autem et asinum esse carnis durae, et hominem esse latorum unguium, rapacia autem.ut leones esse rotundorum unguium et acutorum, et hujusmodi : et ex parte formae hominem esse disciplinae perceptibilem propter subtilitatem sanguinis et spiritus claritatem, quaedam autem animalia esse indisciplinabilia et quaedam media esse, et hujusmodi quae consequuntur formam complexionis : et ex parte quidem animae intellectualis, hominem esse animal admirativum de auditis et visis et generaliter de sensu apprehensis, quaedam animalia non esse hujusmodi: ethominem esse risibilem vel debilem, quaedam autem non: et multa talia sunt quae speciem per respectum inclinationis ad materiam talem et debitam speciei consequuntur naturam, et non consequuntur individuum secundum quod est individuum hoc vel illud : et si conveniunt in individuo, hoc est, quia individuum illud speciem participat: propter quod etiam proprium de sola specie immediate praedicatur, et non habet proprium individuum, sed praedicatur de individuo speciei per speciei participationem.
Jam ergo manifestum in parte, quod proprium de quo intendit logicus, est unum quinque universalium, et quartum inter ea, quod est accidens communem naturam speciei consequens in materia speciei de-
terminata secundum naturam: et secundum quod illa natura variatur in materia speciei debita, sic multiplicantur propria. Non ergo proprium logicum est solum quod vocatur proprie proprium, quod convenit omni, soli, et semper, sed hoc etiam est proprium logicum, quod convenit omni et non soli, sicut esse bipedem : et id quod convenit soli speciei etsi non omni individuo ejusdem speciei, ut esse medicum, vel agricolam, vel navigatorem, per artem medicinae, vel agriculturae, vel navigationis disciplinam : et etiam quod convenit omni et soli, sed aliquando et non semper, sicut hominem in senectute canescere, vel albescere senem, aut in processu temporis aetatisnigrescere, et cygnumin ultimo aetatis albos omnes dentes habere, et hujusmodi multa inveniuntur. Propter quod Aristoteles tripliciter assignat proprium. Proprium igitur quando, et proprium ad aliquid, et proprium simpliciter : quia proprium ad aliquid duo comprehendit, scilicet quod convenit omni, sed non soli, et quod convenit soli, sed non omni: et secundum hanc intentionem proprii est unum de quinque universalibus, et praedicatur de specie non essentialiter, quod respondetur ad quaestionem factamper quale, et non degenere, seddespecie.Interrogatis enim nobis quid sit Socrates, convenienter respondemus, quod homo est : rursus autem interrogatis nobis, qualis homo sit Socrates, vel qualis species animalis, convenienter respondemus, quod est risibilis, vel bipes, vel medicus, vel canus.
Attendatur quod proprium prout est universale praedicabile illo modo, cadit in modum praedicandi accidentis, quia accidens praedicatur ut commune : quia ex communibus causatur uni speciei et alii, et ex communi uni individuo et alii, et non causatur ex principiis adaequatis speciei secundum naturam illius speciei, quam habet in propria materia. Illa enim principia aut sunt adaequata omnino principiis proprii, aut sunt excessa a principiis pro- prii, vel excedentia proprii principia. Si sunt adaequata : aut sunt intransmutabilia, propter hoc quod se tenent ex parte speciei : aut transmutabilia, propter hoc quod se tenent magis ex parte materiae. Et siquidem sunt adaequata principiis speciei et intransmutabilia : tunc manat ex illis proprium quod convenit omni et soli et semper, et convertibiliter praedicatur de specie, sicut risibile de homine. Si autem transmutabiliter adaequata : tunc aut est transmutatio ex necessitate naturae : aut est per voluntatem vel appetitum animae. Et si per necessitatem naturae : tunc est proprium quando, quod convenit omni et soli et non semper. Si autem non est per necessitatem, sed per appetitum animae : tunc est proprium ad aliquid, et non semper, illud scilicet quod convenit soli et non omni, et est proprium ad illa ejusdem speciei quibus convenit, et non ad alia ejusdem speciei quibus non convenit. Si autem principia speciei excedentia sunt principia intrinseca proprii, tunc convenit soli et non omni. Si vero e converso principia speciei excedantur a principiis essentialibus proprii, tunc erit proprium quod convenit omni, sed non soli.
Oportet enim scire, quod principia speciei substantiae sunt: quia species est substantia quae ex principiis speciei fit: non autem fit substantia ex non substantiis, et ideo principia speciei necessario substantiae sunt. Cum autem proprium sit de natura accidentis, quod non est pars esse substantialis, relinquitur quod principia i suae essentiae essentialiter ipsum constituentia sunt accidentia : haec tamen principia proprio essentialia causantur ab illis principiis quae sunt speciei substantialia. Cujus exemplum dat Avicenna satis conveniens : ex hoc enim quod homo est animal rationale, vel intellectuale per principia homini essentialia, sequitur quod sit admirativus de visis et auditis, et quod vehementis sit caloris et spiritus ad faciem, ubi sunt sensus perceptivi protensius vel propensius. Praetenso autem ca-. lore et spiritu ad faciem, fit faciei et mem-
brorum in facie positorum dilatatio. Est igitur aptus natus ad ridendum, etiamsi actu non rideat. Econtra autem si non desiderata sed contraria percipiat, sequitur ad cor caloris et spiritus retractio et cordis constrictio, cujus constrictionem sequitur faciei constrictio et cerebri, quo constricto et per panniculos cerebri compresso sequitur hujus lacrymabilis expressio distillans per poros cerebro continuatos, per venas et nervos, et tunc fluit per oculos, per nasum et os, quod est esse flebile. Quas proprietates non possunt participare animalia, quae hujusmodi prudentiam et admirationem de apprehensis habere non possunt. Proportionabiliter autem est in aliis propriis, quae propria sunt quando et ad aliquid, ut facile patet cuilibet principia speciei in materia intuenti per modum qui paulo ante dictus est.
Ex hoc autem solvitur difficultas quam quidam induxerunt dicentes, quod si proprium manet ex principiis speciei, principia autem speciei substantiae sunt, ex substantiis non fit non substantia : ergo patet, ut videtur, quod proprium sit substantia. Ad hoc autem si dicatur, quod duplicia sunt principia : quaedam essentialia proprio, quae sunt habitudines principiorum per speciem constituentium, et haec sunt accidentia. Sunt etiam principia remota, quae sunt essentialia speciei, et haec sunt substantiae, et sunt principia istorum quae sunt principia essentialia proprio. Adhuc autem concludere videntur quod intendunt per propositionem hanc, quod quidquid est principium principii est principium principiati : et si principia speciei sunt principia principiorum proprii, tunc sunt etiam principia proprii: et tunc videtur sequi idem quod prius. Est autem solutio hujus, quod quamvis eadem sint principia speciei et principia proprii, non tamen eodem modo : sed per habitudinem actus ad potentiam sunt principia speciei, et per habitudinem essentiae totius ad actus vel passiones consequentes naturam speciei in materia sunt principia proprii : et ideo non oportet quod sit proprium substantia, quia talis habitudo consequitur esse perfectum, et ideo est de accidentalibus. Sed ad hoc objiciunt fortius dicentes, quod cum praedicatur proprium de specie, sicut cum dicitur, homo est risibilis, in ista propositione subjectum est de ratione praedicati, ut dicit Aristoteles : est igitur subjectum in intellectu acceptum et clausum in praedicato : quod enim secundum intellectum conceptum est et clausum in alio, per se et essentialiter convenit illi : ergo idem est essentiale principium illius, et quod per se et essentialiter est principium alicujus est de essentia ipsius. Cum ergo subjectumsitsubstantia, oportetquod etiam praedicatum quod est proprium sit substantia. Adhuc idem confirmatur sic : cum proprium praedicatur de specie, species est causa proprii: aut ergo est causa per se et univoca, aut per accidens et aequivoca. Si sit per accidens et aequivoca, tunc haec non est per se, homo est risibilis, quod est falsum, quia est in secundo modo dicendi per se. Si autem est per se et univoca causa, sed causa per se et univoca causato dat naturam sui essentiam et nomen : et si dat naturam et essentiam et nomen, est essentialis causa, et quid de essentia praedicati : et sic cum subjectum fit substantia, erit praedicatum substantia, ut videtur, et sic non erit passio, vel proprium, sed species, et sic non erunt quinque universalia, sed quatuor tantum, ut videtur.
Haec autem faciliter et cito solvuntur si ad memoriam revocentur ea quae in antehabitis determinata sunt: cum enim subjectum est in ratione praedicati, non est in ratione ejus sicut quid existens de essentia ejus, sed est in eo sicut causa per modum qui est dictus, scilicet aptitudinis consequentis esse subjecti: et ideo non sequitur quod proprium sit substantia sicut subjectum, sedsequitur quod subjectum quod est quid et substantia, sit causa quod talis passio consequatur ipsum, et sit in ipso, cujus inhaerentia in ipso causa est, quod praedicatur de ipso : sed si esset in ipso sicut quid vel esset principium ipsius, tunc
bene sequeretur id quod conclusum est. Id autem quod objicitur de essentiali, dicendum quod essentiale dupliciter dicitur : est enim essentiale quod est quid essentiae, et de hoc verum est quod probat objectio. Est iterum essentiale quod est causa non derelinquens essentiam, cum tamen non sit quid essentiae, et de hoc non est verum. Hoc modo subjectum est essentiale praedicato et conceptum in ipso, quando proprium de specie praedicatur, et generaliter propria passio de subjecto : tale ergo est proprium quod quartum est inter quinque. Sic ergo proprium est universale.
Quamvis proprium et universale secundum rationem nominum proprii et universalis repugnare videantur, quia proprium est quod uni soli convenit, universale autem quod convenit multis. Sed ad hoc est dicendum, quod quamvis proprium conveniat soli, hoc tamen solum est species communis, quae est in multis potentia, vel actu, vel simul actu et potentia : et quamvis sic soli conveniat, tamen est in multis et de multis, in quibus et de quibus est illud solum cujus ipsum est proprium : et hoc non est contra rationem universalis, ut in ante habitis in tractatu de universalibus in communi determinatum est. Attendendum est enim, quod vere proprium est, quod convenit omni et soli et semper, et conversim praedicatur de illis: et per respectum ad illud accipiunt alia propria, scilicet illud quod convenit soli, sed non omni, aut omni, sed non soli, aut omni et soli, sed non semper. Diffinitio autem convenit omni et soli semper, sed est quid, sed non quale. Praedicationem ergo universalis habet proprium, quanquam individua propria non habeat, ut dictum est.
Ideo contra hoc quidam objiciunt dicentes, quod si hoc universale quod est proprium, non habet particulare, ergo non habet particulare, nisi per aliquid : si autem non habet particulare nisi per aliquid, cum universale dicatur ad particulare, videtur sequi quod non est universale nisi per aliquid : quod autem non est universale nisi per aliquid, est universale per accidens : proprium ergo non est universale nisi per accidens, et sic non quinque sunt universalia per se, quod est falsum. Sed ad hoc dicendum est, quod proprium revera praedicatur de specie cujus est proprium, immediata praedicatione. Sed, ut dictum est, respicit speciem prout est in materia et particulari, ideo praedicatio ejus per se refertur ad particularia : et sic per se et non per accidens est universale.
Si autem dicatur quod duorum universalium quorum unum sub altero non continetur, non debent esse eadem particularia : sicut diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae, etiam ita debent esse diversa individua. Dicendum quod est verum de generibus et speciebus : sed de universalibus sic est, quod plura eorum referuntur ad invicem sicut genus ad speciem et species ad genus, et similiter differentia refertur ad utrumque illorum, et sic etiam proprium refertur ad speciem : et ideo possunt habere individua eadem, non tamen eodem modo. Alius enim modus individui est hoc animal, et hic homo, hoc rationale, et hoc risibile : quamvis, per suppositum omnia haec eadem sint, est enim Socrates hoc animal, et hic homo, et hoc risibile. Et si individuum formaliter accipiatur, tunc formaliter diversa sunt individua, sicut diversa sunt universalia. Sed in hoc est differentia, quod hoc animal non habet esse hoc rationale per hoc quod est hic homo, sed per se : sed hoc risibile habet esse hoc risibile per hoc quod est hic homo, quia risibile principiatur ab homine sive ab hominis specie, animal autem et rationale ab homine non principiantur, sed potius principia sunt hominis. Hoc igitur est quod intendimus de proprio secundum logicam intentionem.