CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
In quo opinantes conveniunt ?
Conferentes autem omnium Antiquorum opiniones, omnes invenimus consentire in nomine fere, valde paucis exceptis qui iniqua de felicitate cogitaverunt, vel propter diversitatem quam ex consuetudine habebant, in qua detenti a contrariis, de felicitate cogitare non poterant, vel non curabant: vel forte de fine moralium non moraliter tractaverunt, felicitatem ponentes fructum alicujus boni, quod moribus hominum non est conjungibile, sicut Platonici, vel etiam Hesiodistae felicitatem ponentes post mortem, quae in hac vita haberi non potest. Plato enim felicitatem ponit conjungi ad comparem stellam. Hesiodistae autem conversationem inter deos habere, et cum diis vivere, et in divinitatem transmutari summani dixerunt esse felicitatem. In nomine tamen convenerunt, quia summum bonum dixerunt esse felicitatem : et cum opiniones omnium in duas vias dividantur, scilicet secundum quod videtur pluribus, et secundum quod videtur excellentibus et sapientibus, utrique in nomine convenerunt. Et hujus causa est, quia felicitas duas habet intentiones. Unam quidem, quia summum bonum est. Secundam autem in quantum refertur ad operationem : quia scilicet omnem operationem expeditam. et perfectam ad nutum facit, et in quantum summum bonum est, omnium bonorum est ratio et causa. In quantum autem operationem facit expeditam, ab omnibus desideratur et quaeritur. Omnes enim ad votum et nutum vivere quaerunt, et propter illud agunt quidquid agunt: et cum dicunt haec essentialia esse felicitati, omnes in nomine conveniunt: quia nomen nihil aliud est, nisi implicita diffinitio, et diffinitio est nominis per singula explicatio: et ideo ab ipsa veritate coacti in nomine convenerunt.
Conveniunt autem et in aliquam nominis diffinitionem. Bene enim vivere dicunt esse idem ei quod est ad votum et nutum vivere. Cum autem vivere sit animae actus, et animae actus non sit perfectus nisi per potentias determinetur, sicut in praehabitis determinavimus, ideo dicunt quod bene vivere et bene operari sint idem quantum ad felicitatem. Ut enim logice loquamur, nihil est in genere quod non sit in aliqua specierum : et secundum hunc modum nihil convenit animae, nisi quod convenit secundum aliquam potentiarum. Bene igitur vivere quod est animae actus, ad operationes potentiarum animae refertur. Propter quod dicit Aristoteles in magnorum Moralium libro primo, quod vivere quidem animae est actus, bene autem vivere virtutis animae, sicut in omnibus aliis. Citharistae enim citharizare est : bene autem citharizare virtutis artis est citharistae. Ita et hi omnes opinionem acceperunt, quod sicut bonum summum felicitatem dixerunt, ita felicitatis diffinitionem secundum aliquem, licet obscure, modum perceperunt. Felicem enim dixerunt bene viventem secundum animam,
et bene operantem secundum potentias : bene autem viventem dixerunt bonum sive felicem. Et haec videtur fuisse opinio Tullii dicentis in Hortensio dialogo, quod ((beatus est cui omnia optata succedunt.)) Nomine igitur quidem fere a pluribus confessum est tamquam hoc ex principio sit suppositum quid nomine sit summum bonum. Felicitatem enim et multi et excellentes dicunt summum bonum esse, propter hoc quod felicitatem supponunt esse summum bonum et omnium bonorum causam. Et cum nihil bene intelligatur per nomen, maxime quod est habitus vel virtus, cujus tota et substantialis diffinitio est ad actum et operationem, nisi etiam videatur propria operatio ipsius : et ideo multi et excellentes concorditer dicunt, et bene vivere et bene operari idem esse cuique quod felicem esse. Multi autem dicunt plebeii qui ex substantia inducti parum utentes ratione dicunt hoc quod dicunt. Excellentes autem dicimus quos canentes dicunt, quod sonat gratiosos, qui aliqua gratia praefulgent rationis, qui rationi adhaerentes aliquid melius quam sensui apparet, summum bonum esse dixerunt. Licet enim homo sit animal per naturam, tamen animalitas non facit hominem ut homo est, sed rationabilitas. Et ideo cum animal sensibile sit, bonum hominis ultimum non potest esse in sensu, sed in ratione : quod excellentes consideraverunt. In hoc tamen convenerunt cum plebeiis, quod summum bonum felicitatem esse arbitrati sunt, et quod hanc in actu bene vivendi esse supposuerunt.