Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
ENARRATIO.
" Egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui.
Et facto sabbato coepit in synagoga docere. "
Hic incipit tangere ea quae sunt de essentia actualis peccati, contra quae Leo de tribu Juda fortitudinis suae ostendit vigorem. Sunt autem tria in peccato actuali : quorum primum est ab Incommutabili bono aversio, quae provenit ex defectu gustus boni spiritualis : et hunc defectum Leo iste fortitudine sua per ministerium alimenti (quod habet In se omne delectamentum, et omnem saporis suavitatem) curat : tale enim edulium ministrat omnibus aeterni boni inediam patientibus, abundanter et sine labore.
Secundum autem quod est in actua- li peccato, est vexatio improbi appetitus, et libidinis per cogitatum, et voluntatem, et consensum mali, quod perpetratur jam in corde, et statim perpetrandum est in opere : et contra hoc fortitudinem suam ostendit in cura filiae Syrophaenissae, circa medium septimi capituli, ibi, VII, 24 : " Et inde surgens abiit in fines Tyri, etc. "
Tertium autem quod est in peccato actuali, est quod membra corporis exhibentur arma iniquitatis peccato ad malum in opere : et contra hoc iste Leo fortitudinem ostendit post medium septimi capituli, ibi, VII, 31 :"Et iterum exiens de finibus Tyri, etc. "
Et sic haec pars tota terminatur ad principium capituli octavi.
In prima harum partium quatuor continentur : quorum primum est de fama istius Leonis, quae multitudinem pascendam attraxit. Secundum autem est, de pastu multitudinis, ibi, v. 32 : " Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. " In tertia autem post miraculum quaedam fit universalis ostensio potestatis Leonis, ibi, v. 45 : " Et statim cogit discipulos suos, etc. " In quarta autem et ultima, demonstratio fit regalis dignitatis in ponendis legibus suis, et evacuandis legibus alie- nis : hoc enim etiam pertinet ad Leonem de tribu Juda : et hoc incipit in capitulo septimo, ibi, VII, 1 : " Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de Scribis. "
Adhuc autem prima partium istarum subdividitur in particulas quatuor. Cum autem actum potestatis in qualibet doctrina praecedat potestatis declaratio, tangitur in prima particula impedimentum declarationis illius potestatis ex infidelitate quorumdam. In secunda, magna illius potestatis ostenditur declaratio, per ministrorum missionem, ibi, v. 7 : " Ei vocavit duodecim, et caepit eos mittere." Quia autem per hanc declarationem fama pervenit ad Herodem, quia credidit rex Joannem Baptistam apparuisse ideo ex incidente inducitur qualiter Joannes ab Herode est decollatus, ibi, v. 14 : " Et audivit rex Herodes, etc. " In quarta et ultima particula, continetur relatio ad Dominum facta de potestate, quae per ministerium eorum jam fuit declarata, ibi, v. 30 : " Et convenientes Apostoli ad Jesum, etc. "
In prima harum particularum quatuor continentur, scilicet, qualiter ordinata charitate Salvator primum suis salutiferae potestatis operationem exhibuit : secundo, qualiter sui potestatem in ipso admirati sunt: tertio, qualiter potestatem hanc propter sui generis parvitatem et infirmitatem despexerunt : et quarto, qualiter ipse Christus Jesus rationem reddidit de hujusmodi contemptu, et incredulitate. Et haec per ordinem in littera continentur.
In primo tria dicuntur, scilicet, Salvatoris ad suos accessio : discipulorum instruendorum concomitatio : et potestatis ad salutem suorum in iocis solemnibus publica ostensio.