sig. 5. De qualitate vel quantitate furni.
sig. 8, De furno vitreariorum.
sig. 19. Aqua salis cujuslibet.
sig. 27. Quomodo fit cerussa, ei unde ?
sig. 28. Quomodo fit minium de cerussa ?
sig. 29. Quomodo fit minium de cinere plumbi ?
sig. 31. Quid sit calculatio, ei quot modis fiat ?
sig. 32. Quid sit coagulatio, ei ad quid fiat ?
sig. 34. Quid sit solutio, et quot modis fiat ?
sig. 39. Quomodo albificatur auripigmentum ?
sig. 40, Quomodo albificatur arsenicum ?
sig. 42, Ex qua substantia fiat ignis ?
sig. 43. De fixatione spirituum, caput additum.
sig. 48. Quomodo aqua distillatur duplici modo ?
sig. 49. Ad oleum distillandum.
sig. 50. Coagulatio omnium aquarum sic fit.
sig. 51. Quomodo calcinantur Sol et Luna ?
Habita doctrina de sublimatione spirituum, restat jam videre de ignis substantia : dico ergo, quod ignis debet esse de carbonibus duplici de causa : prima est, quia minor est labor subjicere carbones quam ligna : secundo, quia ligna dant fumum multum, et propter fumum non bene posset considerari: finderentur a calore ignis, ut saepius contingit, quando argilla non est bona, et quando vasa non sunt bene combusta, et cum scinduntur, statim erit fumus albus : quod facile videtur super ignem qui fit de carbonibus, et quum vasa fumigant, statim deponantur ab igne, alias amitteretur sublimatio.
Unde cavendum est ne fiat.
Nota quod superius vas, scilicet alludel, debet esse devitreatum, inferius vero
non est necesse. Solet etiam quandoque medicina in scutella indurari, quae non potest sublimari: unde non est dubitandum, sed secundo teri debet et apponi paruul plus de faecibus, et subtiliter sublimari, et erit bene sublimatum.