CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De modo generationis impressionum humidarum.
Nunc autem transeundum est ad eas quae generantur a vapore humido tantum, sicut ros, pruina, pluvia, nix, grando, stillae sive guttae magnae quae cadunt quandoque in aestate. Sciendum autem quod vapor humidus cum sit aqueus, non est inflammabilis, propter hoc quod in duabus qualitatibus igni contrariatur, scilicet in frigido potentia, et humido potentia, licet in actu sit calidus et siccus temperate. Ad hujus vero scientiam praeexigitur ut sciatur quid sit convertens et convertere potens vaporem in aquam, et quid constringens et constringere potens vaporem in glaciem. Convertere igitur vaporem in aquam, est inspissando ad naturam aquae redigere. Cum autem frigoris sit inspissare, sicut calidi disgregare, patet quod omnis conversio vaporis fit per frigus : congelatio autem fit per idem frigus magis confortatum et constringens aquam quae conversa est. Item nota, quod aliqua nubes est conversa in partibus suis, quae scilicet est aqua facta, et aliqua est in via conversionis, quae scilicet est in aquam fieri. Dicendum igitur est quod nihil eorum quae generantur ex humido vapore, est inflammabile. Item quia aqua est elementum magis tenue quam terra, propter hoc calor solis attrahens tales vapores, non multum retinetur ab ipsis vaporibus, sed est exhalabilis per frigus constringens vaporem ipsum : et ideo nullus talium vaporum pertingit per regionem frigoris ad regionem aestus, sed elevatur plus et plus in regionem frigoris excellentis vel
temperati, secundum quod sunt calidiores et minus calidi.