DE S. MICHAELE.
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia Angeli eorum in codis semper vident faciem Patris mei, qui in callis est. Matth. xviii, 10.
Tria sunt principaliter hic notanda.
I . Quid per pusillos intelligatur ?
II. Quare Dominus innibeat ne pusillorum aliquis contemnatur ? III. Propter quid facies Dei Patris ab An iretis videatur?
I.
De primo nota : Per pusillos intellijruntar hic. simplices, pauperes, et infirmi. Simplices enim pusilli, id est, parvi sunt in mundi hujus astutia. Pauperes pusilli sunt in rerum opulentia. Infirmi modici eunt in virium sufficientia. Et vere simplices non sunt contemnendi, quia ut dicitur Proverb. iii, 32 : Cum simplicibus
est sermocinatio ejus, id est, Jesu Chrisli. Pauperes eliam non sunt despiciendi, quia, ut dicitur Prov. xvii, 5 : Qui despicit pauperem,cxprobrat factori cjus. Et etiam dicitur in Psal. XH, 14 : Tibi o Domine, derelictus est pauper. Infirmi quoque non sunt habendi despectui. Dominus enim miseretur infirmorum. Unde dicitur in Psal. VI, 3 : Miserere mei Domine quoniam infirmus sum. De predictis pusillis dicit Dominus, Luc. xii, 32 : Solite timere pusillus grex, quia complacuit Patri rastro dare vobis regnum.
II.
De secundo nota : Praeterpraedicta Dominus assignat rationem, quia pusilli non sunt contemnendi, et dicit : Videte ne contemnatis unum ex his pusillis, etc. Quasi dicat : Cavete vobis, attendite ne contemnatis aliquem simplicem, vel pauperem, vel infirmum. Ego enim eos ita dignos habeo, quod custodias eorum Angelos deputa vi. Et certe non tales Angelos, qui tamquam garsonibus similes sint de coquina mea, sed tales qui sunt de palatio imperii mei, et qui semper vident faciem Patris meiqui in coelis est. Super praedictum locum dicit Glossa : " Ma gna dignitas animarum, ut unaquaque " habeat ab ortu nativitatis in custodiam " sui Angelum delegatum. "
III.
De tertio nota : Propter quatuor Angeli vident faciem Dei Patris. Primum est, ut per eos bona opera hominum Deo Patri alacriter offerantur. Secundum est, ut quicumque ad salutem fidelium missi fuerint, celeriter proficiscantur. Tertium est, ut super conversione peccatorum Deo pie congratulentur. Quartum, ut in facie Dei speciosissima insatiabiliter epulentur.
I. De primo, videlicet, quod Angeli bona opera hominum Deo offerant et repraeentcnt, testatur ipse Raphael, Tob. XII, 12 et 13, ita dicens : Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino. Et quia acceptus erasDeo, necesse fuit ut tentatio probaret te. Legitur etiam in Act. x, 3 et 4, quod Angelus apparens Cornelio, dixit ei . Corneli, orationes tuas, et eleemosynae lux ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Quasi dicat : Ego obtuli eas Deo. Hinc dicitur in Apoc. VIII, 3 : Venit Angelus, et stetit ante altare habetis thuribulum aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus Sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. Nota, quod altare est cor devoti hominis, ante quod assistunt Angeli, ut videlicet cogitationes, orationes, locutiones, ac operationes hominum igne charitatis accensas in thuribulo alacritatis suae offerant super altare aureum, quod est ante thronum Dei, id est, Dei Filio repraesentent,qui est in sinu Patris. Bonum est ergo, charissimi, ut semper aliquid boni in Angelorum thuribula reponamus.
II. De secundo, videlicet quod Angeli ad salutem hominum mittantur et proficiscantur, manifeste probatur in Tob. XII, 14, ubi Raphael Angelus dixit ad Tobiam seniorem : Misit me Dominus, ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a daemonio liberarem. Et ponuntur ibi octo beneficia Raphael, quas commemorat in ordine Tobias junior, sic dicens ad patrem,.XII, 2 et 3 : Pater, quam mercedem dabimus ei? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ? Modo incipit numerare beneficia Angeli, et dicit : Me duxit et reduxit sanum. Ecce primum. Pecuniam a Gabelo ipse recepit. Ecce secundum. Uxorem ipse me habere fecit. Ecce tertium. Et daemonium ab ea ipse compescuit. Ecce quartum. Gaudium parentibus ejus fecit. Ecce quintum. Et meipsum a devorationepiscis eripuit. Ecce sextum.., Te quoque videre fecit lumen coeli. Ecce septimum. Et bonis omnibus per eum repleti sumus. Ecce octavum. Et certe adhuc hodie mittuntur ad fideles in Ecclesia, ut custodiant eos in omnibus viis suis. Unde dicitur in Psal. xc, 11 : Angelis
suis Deus mandavit de te : ut custodiant te in omnibus viis tuis.
Et nota, quod tria genera hominum sunt in Ecclesia Dei, quorum doctrinas ac custodi ae tres Angeli specialiter deputari videntur, videlicet Michael, Gabriel, Raphael. Haec autem tria genera hominum signata sunt per Noe, Daniel, et Job, qui soli salvandi esse dicuntur. Legitur enim in Ezech. XIV, 14 : Si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel, et Job : ipsi justitia sua liberabunt animas suas. Per Noe qui rexit arcam, intelliguntur Principes sive Praelati. Per Daniel qui virgo fuit et continens, intelliguntur virgines et continentes. Per Job qui fuit in matrimonio, figurantur conjugati.
Michael igitur deputatus est custodias atque doctrinae Praelatorum et Principum. Unde et ipse Princeps appellatur in Dan. x, 13, ubi dicit Gabriel ad Danielem : Ecce Michael udus de Principibus primus venit in adjutorium meum. Dicitur etiam, Dan. XII, 1 : In tempore illo consurget Michael Princeps magnus qui stat pro filiis populi. Michael autem interpretatur Quis ut Deus, et ex ipsa nominis sui interpretatione innuit, quod Praelati et Principes debent esse ut dii : Deus autem est fidelis, et verax, justus, et misericors.
1. Quod Deus sit fidelis, dicitur Deut. XXXII, 4: Deus fidelis,et absque ulla iniquitate. Sic et Principes et Praelati deberent esse fideles, sed modo sunt e converso. Dicit enim Dominus, Isa. i, 23 : Principes tui infideles, socii furum.
Item, Deus est verax. Unde dicitur Joan. III, 33 : Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est. Ita et ipsi debent esse veraces. Non enim decet principem labium mentiens, ut dicitur Prov. xvii, 7.
3. Deus etiam est justus. Hinc dicit Psal. x, 8 : Justus Dominus, et justitias dilexit. Sic et ipsi debent esse justi. Justitia enim firmatur solium, sicut dicitur Proverb. XVI, 12.
4. Deus etiam est misericors. Unde dicitur in Psal. lxxv, 15 : Tu, Domine Deus miserator et misericors, patiens et multas misericordias. Ita Principes et Praelati debent esse misericordes, quia dicitur in Proverb. xx, 28 : Misericordia, et veritas custodiunt Regem: et roboratur clementia thronus ejus.
Gabriel deputatus est virginibus et continentibus. Unde et ipse fuit missus ad Danielem virginem, ut faceret eum intelligere mirabiles visiones, quas viderat, et quae ventura erant Dicitur enim Dan. VIII, 16 : Gabriel fac intelligere istum visionem. Missus enim fuit ut nuntiaret conceptionem Joannis Baptistas qui virgo permansit. Missus etiam fuit ad Mariam Virginem, ut annuntiaret ei quod conceptura esset Salvatorem mundi et virginitatis auctorem. Interpretatur autem Gabriel fortitudo Dei, et per hoc innuitur, quod virgines ac continentes multum indigent fortitudine divina, qua possint resistere tentationibus et concupiscentiis illecebrosae carnis.
Raphael deputatus est conjugatis. Unde et ipse missus fuit ad Tobiam conjugatum, et procuravit nuptias juniori Tobiae. Ipse etiam docet quod tria maxime sunt necessaria conjugatis, videlicet oratio, jejunium, et eleemosyna,sicut dicitur Tob. xii, 8 et 9. Interpretatur vero Raphael medicina Dei, et per hoc innuitur, quod conjugatis est necessaria medicina temperantiae, ne videlicet nimis voluptati relaxent habenas. Unde dixit junior Tob. viii, 9 : Domine tu scis, quia non luxuries causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione.
III. Tertia causa, quare Angeli vident faciem Dei Patris, haec est, ut omnes super peccatorum conversione congratulemur et gaudeant. Unde dicit Dominus Luc. xv, 7 : Dico vobis, gaudium erit in coelo super uno peccatore poeniientiam agente.
IV. Quarta causa est, quare Angeli tam avide faciem Patris coelestis contemplentur, ut videlicet in ipsa ejus facie insatiabiliter delicientur. Unde I Pet. I, 12 : In quem desiderant Angeli prospicere.
Rogate ergo Dominum, ut ei tam fideliter obsequamur, quod per sanctos Angelos in aeternam requiem tandem deportari mereamur. Quod nobis, etc.