12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Gloriosa splendet orbi
Beati fides Iacobi,
Pro qua caesus ab Herode
Regnum scandit ad caeleste.
Ad Matutium.
Invitatorium.
Veneremur Christum regem,
Quo Iacobus iam perennem
Promeruit regni sedem.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ut caelestis firmamenti
Intonuit vox Iacobi,
Dum gloriam narrat Dei.
2. Verbo Dei confirmatus
Et spiritu oris eius
Cunctis fulsit virtutibus.
3. Quod a Deo constitutus
Princeps terrae sit Iacobus,
Hermogenes sensit magus.
Responsoria.
1. Fulget sole splendidius
Inter primates Iacobus,
Qui in carne reverendam
Christi viderunt gloriam;
V. Tres prae cunctis sunt electi,
Quorum felices oculi.
2. Cum tropaeum salvatoris
Praedicaret synagogis,
Ars magorum fit obvia,
Qui docebant contraria,
V. Quos revincens per spiritum
Convertit hos ad Dominum.
3. A Iosia fune vinctus,
Ad Herodem est perductus,
Dum bibere iam felicem
Christi sitiret calicem;
V. Qui, ut Iudaeis placuit,
Hunc decollari statuit.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Gloriosus princeps iste,
Deo coniunctus Abrahae,
Triumphato gaudet hoste.
2. Hereditatem tu, Deus,
Per Iacobum credentibus
Dedisti in caelestibus.
3. Intellexit Dei facta
Et quae de nati gloria
Intonuit vox paterna.
Responsoria.
1. Ducebatur apostolus
Ad victimam sicut agnus,
Cum videns paralyticum
Fert oranti remedium;
V. Fide plenus et merito,
Spe gaudebat in Domino.
2. Admirans Christi gratiam
Iosias poscit veniam
Clamans: o sancte Iacobe,
Fac me Christum agnoscere;
V. Fundens preces cum lacrimis
Ad pedes eius procidit.
3. Quanta refulsit gratia
Per Iacobum in Iosia,
Os eius pugnis caeditur,
Quia Christum confitetur;
V. Dignus ergo cum Iacobo
Adiudicatur gladio.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Ipsius namque merita
Sunt a Deo exaltata
Peccatorum fonte trita.
2. Per Iacobum in Iudaea
Lux fidei fulsit orta,
Rectis corde laetitia.
8. Christo, cuius mente tota
Servavit testimonia,
Iam corregnat in gloria.
Responsoria.
1. Iam addictum secum poenae
Dum Iacobus lavat fonte,
Christi confirmat et fide
Hoc triumphans comitante,
V. Dans oscula illi pacis
Signansque caput martyris.
2. O caritas admiranda,
Qua ferves, Christi victima,
Dum hosti poscis veniam
Regnique tecum gloriam;
V. Nunc ergo gregem adiuva,
Qua praecellis clementia.
3. Insignis athleta Dei,
Iacobus, salutare
Christi poculum, quod
par amor fratrum sitiebat,
Bibere dum meruit,
primus ad desideratam
(Regni) sedem conscendit,
torque et purpura decoratus;
V. Nos prece ducat eo,
quo gaudens ipse tropaeo.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Auctori celebres
pangat pia contio laudes,
Alternique chori
Iacobi famulentur honori.
2. Cuius in ecclesia
micat ut sol plenaque luna
Vita, fides, meritum,
virtus, doctrina, tropaeum.
3. Ad Christi vocem
cum navi retia, patrem,
Et mundo si quid
possederat, omne reliquit.
4. Cum facies, Christe,
tua splenduit, adfuit iste,
Astitit et cellae,
qua reddita vita puellae.
5. Sacra voce tonans
Iacobus signisque coruscans
Filius est tonitrus
digne cum fratre vocatus.
Ad Benedictus.
A. Iam signis et virtutibus
Hostem supplantans Iacobus,
Qui pro te fuso sanguine
Tecum regnat, Iesu Christe,
Nos ipsius per merita
Tua fac dignos gratia.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
a. Dum caelestis palmes vitis,
Iacobus apostolus,
Multum fructum proferens
Praedicaret gentibus,
Reprobatus ab impiis
Capitali sententiae
Pro Cbristo occubuit.
Haufig findet sich.
(z. B. AI) in Completorio ad Nunc dimittis A:
Cum prece devota famulantum suscipe vota,
Poscere non segni post mortem gaudia regni.
Invit. 2,
iam plenum Y. - In 1. Noct. A 2 lautet in T:
Laetabitur in Domino,
Qui Philetum Dei verbo
Resolvit magi vinculo.
G hat als zweite A:
Magnificet Deum fidelis ecclesia
Apostoli Iacobi celebrans sollemnia,
Qui primus in apostolis sub Herodis gladio
Coronari promeruit insigni martyrio.