Scholium.
Triplicem hanc unitatem habitus alicujus complexi, et triplicem unitatem, sive distinctionem scientiarum, atque unde sumenda sit major, vel minor unitas scientiae, tractat aliquanto brevius, et paucis mutatis, hoc ferme modo in supra citata quaestione 1. 6. Metaph. et q. sequenti num. 4. et 5. ubi videndus Scholiastes in utraque quaestione, nec non ampla illa additio ad primam quaestionem. Deinde infert unitatem scientiae naturalis non esse specialissimae, neque generis intermedii, sed immediati generi generalissimo.
Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu alterius complexi esse habitum unum? Secundo, ex hoc apparebit quomodo diversimode sumitur unitas et distinctio scientiarum? et quomodo respectu plurium conclusionum potest esse idem habitus, et quomodo non? Quantum ad primum est sciendum, quod respectu alicujus complexi esse unum habitum, potest intelligi tripliciter. Uno modo, ut talis complexi intelligatur esse unus habitus specie specialissima. Secundo modo potest intelligi quod alicujus complexi sit unus habitus unitate generis subalterni intermedii. Tertio modo unitate generis immediati generi generalissimo. Declaratio istorum : habitum unum respectu alicujus complexi unitate speciei specialissimae, dico illum, quo intellectus inclinatur ad speculandum formaliter tale complexum, sicut frequenti consideratione hujus conclusionis, quae est habere tres angulos, etc. derelinquitur in intellectu meo quaedam naturalis consimilitudo, quia intellectus meus inclinatur ad speculandum formaliter istam conclusionem. Secundo modo ratio ejusdem complexi potest esse unus habitus secundo modo, scilicet unitate generis intermedii, quando intellectus aliquo habitu non inclinatur ad speculandum formaliter illud complexum, sed inclinatur ad speculandum formaliter aliquid extra hoc, quod tamen virtualiter contineatur in alio, ut v. g. illud complexum, quod est habere tres angulos, etc. Et si iste habitus debet esse unus unitate generis intermedii, oportet quod notitia illius, in quam formaliter inclinatur, virtualiter contineatur in aliquo ; alioquin si ejus notitia non virtualiter contineretur in aliquo, talis habitus erit unus unitate generis immediate proximi generi generalissimo. Tertio igitur modo potest intelligi habitus esse unus unitate generis immediati generi generalissimo, quando est talis habitus, quo inclinatur intellectus ad speculandum aliquid formaliter, cujus notitia non continetur in aliquo formaliter ; iste autem habitus inclinando intellectum ad speculandum formaliter aliquid, inclinat naturaliter ad speculandum aliud, sicut illud complexum habere tres angulos, etc.
His declaratis, apparet manifeste unde sumitur unitas, et distinctio scientiarum, quia unitas specialissima sumitur ex unitate complexi, in cujus notitiam formaliter inclinatur intellectus per istum habitum. Unitas generis subalterni sumitur ex hoc, quod illud in quod inclinatur intellectus per istum habitum, continet virtualiter notitiam alicujus alterius, de quo natus est haberi unus habitus specie, ita tamen quod notitia ejus, in quam inclinat iste habitus, virtualiter contineatur in alio superiori. Unitas generis immediati generi generalissimo sumitur ex hoc, quod notitia in quam formaliter inclinatur iste habitus, non continetur in aliquo superiori, in ipso tamen virtualiter continentur principia aliqua, de quibus nati sunt haberi distincti habitus specie.
Ex his apparet manifeste quomodo respectu diversorum complexorum potest esse una scientia, et quomodo non: quia secundo et tertio modo plurium complexorum potest esse unus habitus : primo autem videtur ratio complexi esse proprius habitus, sicut sufficienter concludunt rationes factae secundum secundam opinionem quae erat eadem.
Quantum ad secundum articulum inclusum in primo principali, penes quid scilicet attendatur major, vel minor unitas in scientia ? Dico quod major, vel minor unitas in genere scientiae non attenditur penes hoc, quod subjectum unius est magis commune per praedicationem, et minus unum quam subjectum alterius. Hujus ratio est, quia quatumcumque aliquid sit communius altero, aeque tamen illud communius natum est cognosci uno actu intellectus sicut minus commune; aeque enim magis commune est cognoscibile, sicut minus commune. Tunc deducitur ratio sic : Ille habitus non est minus unus, quam alius, cujus objectum aeque natum est attingi per unum actum, sicut objectum alterius. Illud probatur, cum enim habitus generetur ex multis actibus, aeque minus communis ac magis communis actus generabit unum habitum ; sed, ut declaratum est, objectum commune aeque natum est attingi per unum actum sicut objectum minus commune: igitur ex hoc quod objectum unius erit communius quam objectum alterius, non erit scientia minus una, quam alia.
Ex isto per modum cujusdam corollarii potest inferri, quod quamvis subjectum Metaphysicae sit magis commune quam subjectum naturalis Philosophiae, non propter hoc Metaphysica est minus una scientia in genere scientiae quam naturalis Philosophia.
Viso igitur quod major unitas, vel minor in genere scientiae, non attenditur penes majorem, vel minorem communitatem objecti per praedicationem, dico quod major unitas, vel minor in scientia attenditur penes hoc quod subjectum scientiae, in cujus notitia formaliter inclinat scientia, virtualiter inclinat in plura, vel pauciora, de quibus nati sunt esse distincti habitus genere subalterno, vel specie. Quandocumque igitur aliquae scientiae sic se habent, quod una inclinat intellectum ad speculandum formaliter aliquid, et virtualiter inclinat ad speculandum plura, de quibus possunt esse distincti habitus quam alia, illa scientia est minus una.
Hoc declarato, videndum est de tertio incluso in articulo primo principali, quid videlicet sufficit ad hoc quod respectu plurium possit esse una scientia? Ad cujus evidentiam est sciendum, quod habitum aliquem inclinando intellectum ad speculandum formaliter aliquid, inclinare ad speculandum aliud, potest intelligi dupliciter, vel potentiale et in confuso, quomodo habitus de aliquo communi per praedicationem priorum illius communis inclinat ad speculandum proprias passiones inferiorum. Alio modo potest habitus inclinans intellectum ad speculandum formaliter aliquid, inclinare intellectum ad speculandum aliud virtualiter, ita quod ejus notitia virtualiter contineatur in eo, ad quod formaliter speculandum inclinatur intellectus. Primus modus non sufficit ad unitatem habitus in genere scientiae. Hoc probo sic : si unus habitus erit respectu ejus, in quod formaliter inclinatur intellectus et reliquorum, in quae inclinat in potentia, non erit nisi una scientia prima, scilicet Metaphysica, quia cum Metaphysica inclinat intellectum ad speculandum formaliter ens, inclinat etiam in potentia et in confuso intellectum ad speculandum omnia contenta sub illo ente,
et per consequens entis, et omnium contentorum sub ente, erit unus habitus ; sed falsum est quod sit tantum una scientia prima, scilicet Metaphysica, sicut patet per Aristotelem in 6. Metaphysicae, text. com. 2. ubi dividit scientiam in Metaphysicam, Physicam et Mathematicam, tanquam in tres partes scientiae speculativae: igitur habitus inclinans intellectum ad speculandum formaliter aliquid, et in potentia et in confuso, omnia contenta sub illo, non est unus unitate requisita ad habitum in genere scientiae. Respectu autem eorum, quae sic se habent, quod intellectus virtualiter inclinatur ad speculandum ea, ex hoc quod inclinatur ad speculandum formaliter suum subjectum, potest esse unus habitus unitate requisita ad habitum in genere habitus.
Ex dictis in isto tertio articulo, et in secundo praecedenti, posset deduci quod Metaphysica est magis una quam scientia naturalis: quia, secundum dicta in secundo articulo, non sufficit ad unitatem habitus inclinare intellectum ad speculandum formaliter aliquid, et in potentia et in confuso inclinare intellectum ad speculandum contenta sub eo; in priori articulo dictum est quod illa scientia est minus una, quae est ratio plurium, quorum nati sunt esse distincti habitus genere, vel specie i sed objectum naturalis Philosophiae continet virtualiter plura, quorum nati sunt esse distincti habitus, respectu quorum habent unitatem habitus quam objectum Metaphysicae; igitur Metaphysica est magis una in genere scientiae, quam naturalis Philosophia, quoniam objectum naturalis Philosophiae continet virtualiter plura, de quibus nati sunt esse distincti habitus quam objectum Metaphysicae. Patet consideranti primum subjectum naturalis Philosophiae, quod investigabitur in hoc secundo articulo.
De secundo articulo principali, qua scilicet unitate sit una scientia naturalis, pono tres conclusiones. Prima est, quod naturalis Philosophia non est una scientia naturalis, unitate specie specialissimae. Secunda conclusio, quod non est una unitate generis subalterni intermedii. Tertia conclusio, quod est una unitate generis immediati generi generalissimo. Prima conclusio probatur primo sic : Prima divisio generis generalissimi non est per species specialissimas ; sed naturalis Philosophia immediate dividit genus scientiae; ergo naturalis Philosophia non est una unitate speciei specialissimae. Major est manifesta. Minor patet per Philosophum 6. Metaphysicae.
Secundo probatur eadem conclusio sic : Illa scientia, cujus subjectum non continetur virtualiter in notitia alterius, non est una unitate speciei specialissimae; subjectum enim habitus habentis unitatem speciei specialissimae continetur virtualiter in notitia subjecti superioris scientiae; sed subjectum naturalis Philosophiae, cum sit una prima scientia, id est, primo dividens genus scientiae non continetur virtualiter in notitia alterius subjecti superioris scientiae, alioquin non erit prima: igitur naturalis
Philosophia non est una unitate speciei specialissimae. Per easdem rationes potest probari secunda conclusio.
Tertia conclusio probatur breviter sic : Illa scientia, quae immediate dividit genus generalissimum, est una unitate generis proximi, immediati generi generalissimo ; sed naturalis Philosophia primo et immediate dividit genus scientiae; igitur est una unitate generis immediati generi generalissimo. Major est nota. Minor habe tur 6. Metaphysicae, text. com. 3.
His visis, satis patet quid veritatis continet prima opinio, quae ponebat cuilibet complexo respondere proprium habitum, quia si intelligat de habitu uno unitate speciei specialissimae, vera est; et hoc concludunt rationes adductae ad confirmationem illius opinionis. Si autem secunda opinio intelligeretur multorum complexorum, ut principiorum et conclusionum esse unum habitum unitate generis immediati generi generalissimo, haberet veritatem, sic patet per declarata in primo articulo principali.