IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum partialis identitas alicujus habentis in se diversas naturas, vel rationes, ad aliquid participans, una illarum sit causa apparentiae fallaciae Accidentis
De fallacia accidentis vide Interpretes in cap. 4. hujus. D. Thom. opusc. 40. cit. cap. 17. 18.19,
et 20. Occam c. 11. Alb. cap. 7. Fonsec. lib. 8. instit. cap. 10. Gonimb. hic quoest. unic. art. 4. Sat et Compl ut. et Summulistas passiui, de fallac. extra dictionem.
Videtur quod non, nam tunc in quolibet bono syllogismo esset fallacia Accidentis. Consequens est falsum: ergo et Antecedens. Probatio consequentiae : nam hic esset fallacia accidentis, Omnis homo est animal: Plato est homo;ergo Plato est animal. Nam animal in se includit diversas rationes, et secundum unam illarum in conclusione concluditur de Platone.
Item, diversorum locorum secundum speciem, diversae debent esse causae apparentiae ; sed partialis identitas est causa apparentiae in secundum quid, et simpliciter, quia partialis identitas alicujus dicit secundum quid, ad idem dictum simpliciter : ergo non est causa apparentiae fallaciae accidentis.
Ad oppositum, Aristoteles 1. hujus, cap. 3. dicit, quod fallacia Accidentis est, quando aliquid similiter attribuitur rei subjectae, et accidenti, cum tamen dissimiliter insit. Sed si nulla esset ibi identitas, nulla esset ibi apparentia, et si totalis identitas, nullus esset ibi defectus : ergo, etc.