IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De quarto, etc. Hoc quarto articulo distinguit primo Sacramentum in suas significationes et significata, quae est divisio vocis aequivocae ; aliud ergo est improprie dictum, et sub hoc comprehendit quidquid institutum est ad cultum, et non habebat efficaciam contra morbum ; ex quo satis aperte patet quod supra ex mente Doctoris diximus de Sacramentis veteris legis, non convenire ea univoce cum Sacramentis novae legis, exceptis iis, quae erant efficacia contra morbum, et significabant practice gratiam.
Dicit ergo haec Sacramenta plura esse posse in diversa lege, ut genuflexiones, inclinationes, et hujusmodi, quae possunt dici generaliter sacramenta, id est, sacra signa, quia nempe significant cultum ; ita S. Augustinus lib. 2. de peccat. mer. et remiss. cap. 26. et lib. 4. de Symbolo fidei ad catechumenos cap. 1. exorcismos, insufflationes, crucem, cilicia, et ejusmodi appellat sacramenta ; et Basilius lib. de Spiritu sancto cap. 27. plura hujus generis enumerat.
Sacramentum proprie dictum est illud, quod supra definivit, et comprehendit re medium legis naturae et Circumcisionem, et hujus potest esse distinctio, tanquam superioris in sua inferiora, tripliciter, quia inferiora significant aliud et aliud, ut Poenitentia, Eucharistia, Baptismus, et haec est distinctio formalis.
Secundo modo ratione subjecti, ut quia aliud et aliud sensibile, ut Circumcisio et Baptismus, licet fuerint instituta contra peccatum originale, tamen distinguuntur subjecto.
Tertio denique modo secundum magis et minus distingui possunt, etiam in ordine ad significatum, ut quia vel expressius significet, vel majorem gratiam conferat unum quam aliud: utroque modo distinguitur Baptismus a Circumcisione.
Conclusio est affirmativa, nempe congruum fuisse aliud et aliud Sacramentum fuisse alterius et alterius legis, et in ratione signi sensibilis et signi expressioris, cujus congruentiae ratio duplex est, ut patet ex littera. Prima, quia juxta Gregorium homil. 4. in Ezech. in processu generationis humanae, semper crevit notitia veritatis ; ergo congruum fuit signum institutum in lege posteriori expressius significare.
Haec ratio procedit juxta congruentiam illam, qua ex Patribus supra ostensum est, Sacramenta continere instructionem, quam congruentiam Doctor in praecedentibus tradidit ; mox subsumit, quod lex posterior, semper fuerit perfectior, quia Deus ordinate agens, procedit de imperfecto ad perfectum.
Hunc discursum probat Augustinus lib. 18. de Civit. cap. 11. asserens legem appellari vetus Testamentum, quia promissiones terrenas haberet, et per Jesum Christum futurum erat novum Testamentum, in quo regnum coelorum promitteretur, hanc subdens rationem similem ei, quam affert Doctor: Hunc enim, inquit, ordinem servari oportebat, sicut in unoquoque homine qui in Deum proficit id agitur, quod ait Apostolus, ut non sit prius quod spirituale est, sed quod animale, postea spirituale, etc. quod est procedere ab imperfecto ad perfectum ex lege continente promissiones carnales et temporales, ad legem, quae spirituale continet, nempe, vitae aeternae et regni coelestis .
Hinc idem Augustinus ait quoest. 9.2. in Exod. Licet in veteri lege continebantur proecepta moralia, promissiones tantum carnales et temporales fuisse, et quaest. 33. in Num. lib. 4. contra Faustum, et epist. 120 . idem Bernardus serm. 3. in Cantica : Grave, inquit, legis jugum, et vile proemium, nam terra est in promissione, etc. Hieronym. etiam dialogo 1. contra Pelagianos, et Chrysostomus in Matth. docent regnum coelorum primum in Evangelio praedicatum fuisse: unde quamvis aliquando mentio regni et coelestis vitae habeatur in Scriptura, ut Tob. 1. Psalm.
118. Inclinavi cor meum, etc. 2. Machab. 7 . et alibi, non fuit promissio haec ex lege qua lex erat, sed ex Patribus et traditione. Yide D. Thomam 4. 2. quoest. 99. art. 6.
(e) Lex autem perfectior requirit adjutoria perfectiora ad sui observationem, etc. Patet ex Paulo ad Hebroeos
cap. 7. ubi agit de translatione sacerdotii Levitici et Testamenti veteris propter infirmitatem, quam habebant ad sacrandum in sacerdotium secundum ordinem Melchisedech et legem novam. Reprobatio fit prioris mandati propter infirmitatem ejus et imbecillitatem, nihil enim ad perfectum adducit lex. Ad Roman. 1. Peccatum occasione accepta per mandatum seducit me, et per illud occidit, etc. Quia cum aliquid concupiscitur et postea prohibetur, concupiscentiae flamma magis attollitur, inquit Chrysostomus homil. 12. in epist. ad Roman. Ex quibus colligitur infirmitas legis, sicut et 2. ad Corinth. 3. Littera occidit, spiritus autem vivificat, etc. Quod fuse probat et declarat Augustinus lib. de Spiritu et littera. Praecepta autem continebat, sed non dabat media, neque adjutoria illa observandi, quae quantum ex fide mediatoris fuerunt per Apostolum. Hinc lex nova non solum continet praecepta, sed fidem et spiritum,
ipsumque auctorem gratiae, Sacramenta virtutem sanctificandi habentia, non qualia fuerunt illa veteris legis, ex supra dictis.
Patet etiam ratione, quia media proportionata ad finem necessario sunt assumenda ; ergo quo lex perfectior est, et continet altiora praecepta, eo etiam media debent esse perfectiora. Unde recte concluditur intentum, nempe, congruum fuisse in alia et alia lege, esse significationem aliam et aliam in posteriori manifestiorem, et respectu signati perfectioris ; gratiam autem uberiorem dari in lege nova, constat Joan 1. Gratia et veritas per Jesum Christum, etc.
Secunda etiam conclusio Doctoris est, quod congruum fuerit aliud et aliud sacramentum esse in alia et alia lege quoad signum sensibile, quia ad significandum perfectiorem effectum,non conveniebat uti prioribus signis, quae ex antiqua impositione non possunt significare sic effectum, neque congruum erat ut iisdem accederet nova impositio; et hoc insuetum est in politia humana, cui Deus legistator se accommodat, quantum ad hoc, quod ex familiaribus et consuetis homo deducatur ad superioria, ut patet in omni lege quam Deus hactenus dedit.
Deinde pareret confusionem usus ejusdem signi ad aliud, et aliter significandum.
Tertio, ex Augustino supra, debet sacramentum habere similitudinem quamdam effectus, ad quem assumitur ; si ergo effectus est perfectior, debet etiam haec similitudo in re sensibili esse aliquo modo expressior.
Quarto denique, quia id experientia constat, quia lex posterior sicut diversa fuit de facto, ita continebat abolitionem prioris, et Evangelica abolitionem veteris: ideoque sacramenta in illa debuerunt esse propria et diversa, tanquam media conducentia ad finem.
In responsione ad tertium, docet Moysen non fuisse legislatorem, sed praeconem legis veteris, Deum autem fuisse legislatorem, quod fuse probant Patres contra antiquos haereticos, Clemens Roman. lib. 6. constit. cap. 19. Irenaeus lib. 1. cap. 10. 22. 29. Epiphan. hoeres. 25. et 26. Augustin. hoeres. 40. et in libris contra Faustum, et Adimantum, contra adversarium legis et Prophetarum, et in lib.
de spiritu et littera. Unde merito Concil. Trident. sess. 4. definivit utriusque testamenti unum esse auctorem.
Rejiciendus itaque Tiraquellus in proefat, ad Retract. n. 10. ubi negat praecepta legalia illius legis fuisse juris divini, alias semper durarent et non essent mutabilia,sicut et Salmeron disput. 61 ei 62. in Acta, docet.praecepta caeremonialia non esse jus divinum, nisi tuto modo, eo modo quo lex lata ab homine, per auctoritatem, ut vocant, participatam a Deo, est divina, ut jus Canonicum, et concludit ipsum Moysen fuisse legislatorem immediatum ejus, quod merito omnes Theologi damnant.
Quia Moyses proponit illa praecepta ut revelata a Deo, et obligantia ex voluntate Dei, et in persona Dei lata, ut patet ex Pentateucho passim, Exodi. 28. et Matth. 1. et 15. ad Hebr. 9. 1. ad Corinth. 10. ad Galat. 4. expresse tribuitur Deo. Deinde nullus in illa lege poterat dispensare, ut patet saepe ex eadem Scriptura et ex Evangelio, ubi Pharisaei notantur a Christo de transgressione legis ; hoc tamen falsum esset, si Moyses esset legislator ejus. Advertendum tamen Doctorem illic in genere loqui, quod nullus alius fuerit legislator illius legis, sed ut praeco, ut comprehendat non solum Moysen, sed et Angelos, quorum ministerio data est lex, ad Galat. 3. et Act. 7. quacumque ratione intelligatur, sive quoad totam, sive quoad partem caeremonialem et judicialem. Ad alia argumenta patet ex littera.