IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Probat variis rationibus personam divinam constitui per respectum, non per aliquid absolutum, de qua exactissime egit 1. dist. 26.
Contra (b) persona una assumit, et non alia ; igitur per illud quo est haec persona distincta et determinata ; sed hoc tantum est proprietas relativa, secundum Anselmum de processione Spiritus sancti, ubi volens ostendere Spiritum sanctum esse de Filio, arguit per divisionem ; aut enim Spiritus sanctus est de Patre, quia de Deo, id est, de Patre ratione essentiae, qua est Deus, vel ratione relationis, qua est Pater. Si ista est divisio immediata, habetur propositum, quia nihil habetur in persona divina nisi proprietas suppositi, et communis essentia ; si divisio est mediata, tunc ad destructionem unius membri, inferendo aliud facit fallaciam consequentis.
Si dicatur (c), quod sicut per unum membrum, scilicet per hoc, quod est esse de uno Deo, intelligit aliquid commune tribus personis, puta vim spirativam, quae fuit proprietas ignota in toto tempore, sicut communiter exponunt eum Doctores, ita per aliud, scilicet per relationem intelligit ipse id, quod est proprium personae Patris, sive sit relativum, sive absolutum ; et ita si ponatur proprietas absoluta, non intelligitur per illud membrum de essentia Patris, Spiritum sanctum spirari de absoluto proprio Patris, si quod sit, sicut nec de proprietate Patris.
Contra (d), Augustinus 7. Trinit. cap. 9. sub essentia ponit quidquid est ad se, sive sit essentiale commune tribus, sive personale. Patet enim ibi quod eodem modo dicitur aliquid persona et Deus, licet persona accipiatur pro prima substantia ; non autem eo est Deus quo Pater, secundum eum, sed alio est Deus et Pater; igitur non intelligitur personale, si sit absolutum sub relatione personae, sed magis sub ipso communi, quod est ad se.
Praeterea, si aliquo absoluto constituatur persona Verbi, ergo ratio Arii est demonstratio. Cum enim arguit, quod ingenitum esse est unum, et genitum esse est aliud, si utrumque dicitur secundum substantiam, igitur persona prima est alia secundum substantiam a secunda. Conclusio tunc necessario sequitur, si persona ponatur esse absoluta ; illa enim constituit substantiam et non relationem, vel relativum, et ita illud quod est aliud secundum istam proprietatem, est aliud secundum substantiam. Ingenitum autem est aliud secundum proprietatem ; igitur, et secundum substantiam.
Si dicatur, quod ratio Arii est sophistica dupliciter: Tum, quia commutatur ad aliquid in quid, arguendo ingenitum esse est aliud a genito, vel hoc est aliud inquantum ingenitum, ergo est aliud secundum substantiam ; commutatur enim ad aliquid in quid, quod ostendit Augustinus, quia ingenitum dicit formaliter ad aliquid, licet negative. Tum quia si non accipiatur ingenitum pro ipsa proprietate quam significat, sed pro illa proprietate absoluta quae substernitur, si ponatur, dicatur A, et arguitur : Ingenitum est aliud a genito personaliter, igitur est aliud ab eo secundum substantiam ; est iterum figura dictionis, commutando hoc aliquid in quid ; in praemissa enim intelligitur substantia pro substantia prima, in consequente infertur pro substantia secunda sive pro quidditate, quia ita intellexit Arius ; dixit enim ipse, quod Filius Dei est creatura pura, et habet aliam substantiam, et aliam naturam a Patre ; et ibi obviat sibi Augustinus 5. Trinit. cap. 6. quod si est aliud secundum substantiam, non intelligitur nisi de substantia secunda, quae est quidditas, et hoc modo tam Augustinus quam illi haeretici, contra quos loquitur, accipiunt substantiam, et ideo ex alietate suppositi, quod est substantia prima, inferre quod est aliud secundum substantiam, sicut ipsi loquuntur, est commutare hoc aliquid in quid. Si altero, inquam, istorum modorum, respondeatur ad rationem Arii quod sit sophistica.
(e) Contra, substantia prima est maxime substantia: igitur si persona constituatur per absolutum, per illud erit maxime substantia, et ita si secundum hoc sit aliud, erit maxime aliud secundum substantiam.
Praeterea, ad istam conclusionem sunt aliquae rationes tactae dist.
26. primi lib. pro parte ista, quot relationes constituunt personas.