REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Natura divina non assumpsit, ex d. I. q. I. neque assumere potest hypostatice, sed quod terminare possit dependentiam naturae, tenet Doctor dist. I. quaest. I. at repugnat, personam ullo modo assumi, quia consistit in duplici negatio, quarum altera aberit, si assumatur, scilicet negatio actualis dependentiae.
Ad quaestionem dico primo, quod natura divina non assumpsit. Secundo, credo quod non potuit as sumere. Tertio, quod contradictio est, personam divinam assumere personam creatam, manente utraque personalitate. Primum patet, quod essentia non assumit, quia assumere est ad se sumere. sed hoc necessario est suppositi ; ideo Logice loquendo, assumptio non potest esse naturae ; nec etiam realiter loquendo, quia assumere active est a tota Trinitate ; et assumere terminative est terminare naturam assumptam ; essentia autem et natura divina non potest esse ratio terminandi, ut probatum est prius. Et quia essentia est prius natura in omni persona divina, quam sit dependentia personae creatae ad naturam divinam vel personam, igitur neque Logice loquendo, neque realiter potest assumere.
Secundum patet, quia assumptio non potest esse nisi ad terminum naturaliter incommunicabilem ; sed natura divina est naturaliter communicabilis, cum sit simul in tribus ; igitur sola personalitas in divinis est independens independentia simpliciter ad suppositum ; ideo credo quod sola persona in divinis possit assumere.
Dices, etsi persona possit assumere, igitur et essentia, quia essentia includit omnia, cum sit infinita ; si igitur persona potest terminare dependentiam immediate, igitur et essentia.
Dico quod nullum incommunicabile est formaliter infinitum, inquantum hujusmodi ; ideo persona inquantum persona, non est formaliter infinita. Nunc autem essentia includit personam eminenter, non formaliter ; ideo licet persona posset terminare talem dependentiam, non tamen essentia immediate.
Tertium patet, scilicet quod contradictio est quod persona assumat personam, manente simul utraque personalitate, quia persona includit duplicem negationem dependentiae, aptitudinalis et actualis. Nunc autem licet persona assumpta non sit apta nata dependere ad aliud, tamen si sit actu assumpta, actu dependet ; igitur ipsa non habet actualem independentiam.
Dicentes quod individuum ultra includit aliquid positive, habent dicere quod individuum potest esse assumptum, non tamen suppositum. Sed hoc est falsum, quia totum positivum, quod est in supposito, potest assumi, quia illud ultra non potest esse accidens. Probatum est enim prius quod individuatio substantiae non potest esse per aliquod accidens, nec multo fortius personatio, nec potest esse aliquis gradus superadditus, quia illud superadditum est idem unitive cum natura, et non potest eadem res simul esse et non esse ; igitur non potest suppositum corrumpi, quia tunc corrumperetur natura assumpta, quod est contra Sanctus.
Ad primum principale, nego hanc conclusionem : Persona divina potest assumere personam, hoc est, totum positivum ; igitur et natura divina. Et cum dicitur quod natura divina et persona sunt idem re, dico quod ex natura rei formaliter non sunt eadem, et ideo persona potest assumere quod natura non potest.
Ad aliud, concedo quod si esset persona in divinis absoluta, potest assumere, et tunc natura posset assumere. Non tamen sequitur modo, si persona potest, igitur et natura, quia illa consequentia tenet ex hac hypothesi falsa, quod esset suppositum absolutum, et tunc illud non differret a natura, nisi sola ratione, ideo tunc si suppositum possit assumere, igitur et natura posset. Sed nunc non sequitur, quia tunc quantum ad rem, non esset alius formalis terminus dependentiae, quam natura, quae esset sola ratione differens a supposito absoluto.
Ad aliud, cum dicitur, persona dicit aliquid positivum, verum est, et quodlibet positivum potest assumi, hoc est, quodlibet absolutum, et illud idem sibi dimissum est persona. Et cum subditur, persona dicit aliquid dignitatis, dico quod verum est fundamentaliter, hoc est, dicit aliquid dignitatis, ratione naturae, quam concernit, non autem formaliter, nisi extenditur esse dignitatis ad non esse indignitatis, quia si diceret aliquid dignitatis formaliter, non posset assumi, sed esset simul in tribus, et negatio actualis dependentiae nunquam inest illi quod assumitur, cum actu dependeat ad personam assumentem, et sibi dimissum esset persona.