Utrum damnati in inferno gaudeant de poenis inimicorum suorum, quos vident secum puniri.
Ad secundum sic proceditur: videtur quod damnati in inferno gaudeant et consolentur de poenis inimicorum suorum, quos secum vident in inferno puniri.
Quia super illud Isaiae XIV, 9: omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, dicit Glossa Hieronymi, quod solatium est malis inimicos suos socios habere poenarum.
Sed contra, omne gaudium diminuit dolorem, ut patet per philosophum in VII ethic..
Sed dolor damnatorum est infinitus intensive.
Tantum ergo possent multiplicari inimici alicuius damnati in inferno, quod totaliter dolor eius deleretur; quod est contra divinam iustitiam.
Respondeo. Dicendum, quod nihil prohibet, idem secundum diversas rationes esse delectabile et tristabile; tamen simpliciter dicitur tale ab eo quod praeeminet; ab eo vero quod est minus, denominatur secundum quid.
Dicendum est ergo, quod poena inimici considerata ab eo qui est in inferno, habet quodammodo rationem delectabilis, et quodammodo rationem tristabilis.
Rationem quidem delectabilis habet, in quantum impletur voluntas damnati de malo inimici sui. Descendunt enim ad infernum damnati cum armis, id est cum affectionibus pravis, ut dicitur Ezech., XXXII.
Sed ex alia parte habet rationem tristabilis propter duo.
Primo quidem in quantum in poena inimici impletur divina iustitia, quam odiunt et blasphemant damnati in inferno, secundum illud apocal., XVI, 9: aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen domini.
Secundo propter vermem conscientiae: sic enim in eis pravae affectiones remanent, quod tamen de eis dolent ad punitionem, non ad purgationem; secundum illud Sap., V, 3: poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes.
Unde, sicut poenitentes in hac vita dolent et de dolore gaudent; ita damnati in inferno gaudent de poenis inimicorum suorum, et tamen de ipso gaudio magis dolent; et praecipue si praestiterint eis damnationis causam.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.