TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De improbatione erroris Empedoclis circa motum et causam nutrimenti.
Empedocles autem loquens de motu nutrimenti ad partes et membra ejus quod aliter non bene dixit, addens dictis suis augmentum accidere plantis : deorsum quidem, propter id quod terra sic fertur naturaliter deorsum : sursum autem, propter ignem qui movetur sursum. Et fuerunt rationes inducentes Empedoclem praecipue tres, quarum una est : quia videbat motum nutrimenti esse naturalem, et naturalem habet finem determinatum in natura : tractum autem esse motum violentum, sicut manifestum est ex VII Physicorum : et ideo ne diceretur nutrimentum trahi ad membra per virtutem membrorum, dixit quod naturaliter movetur ad illa per naturalem motum elementorum, quae commixta sunt in alimento. Alia vero ratio est, quia videmus elementa per aliquem suum actum remanere immixta : et ideo dicebat quod etiam suos motus naturales retinebant. Tertia ratio fuit, quia in omni animato videbat membra inferiora habere nutrimentum grossum et terrestre, superiora autem habere alimentum subtile et calidum. Similiter autem in senibus, in quibus deficit calor, videbat inferiora membra plus nutriri quam superiora : et in juvenibus, in quibus est multum calidum, membra superiora plus nutriri quam in- feriora, quia in eis calor ignis multam ad se trahit materiam, et illa multiplicata multum elevatur sursum, et parum deorsum. Eadem autem causa est, quod in mulieribus membra inferiora multum augentur, sicut crura, et nates, et membra superiora habent gracilia, sicut brachia et humeros : quia frigiditas vincens in eis ingrossat nutrimentum, quod ponderositate sua trahit inferius. Videbat nihilominus in omni nutrimento dominari aquam et terram, et ideo putabat haec non moveri sursum, nisi prius essent conversa in ignem vel ignita. Haec igitur sunt quae induxerunt Empedoclem. Errabat autem Empedocles dupliciter. Uno quidem modo, quod non bene accepit intentionem ejus quod est superius, et intentionem ejus quod est inferius : quia non idem est sursum et deorsum animati corporis et mundi : quia in mundo sursum et deorsum differunt et opponuntur situ tantum, sed in corporibus animatis differunt figura membrorum et officio. In omni enim animato dicimus quod caput est superius corporis ejus, et tamen videmus quod bestiarum caput est pronum in terram, et non rectum, nisi solius hominis, sicut Ovidius dixit de Deo, quod
Os homini sublime dedit, caelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus .''
Si ergo sic figura et officiis in. corporibus animatis distinguuntur sursum et deorsum, tunc cum planta radices habeant ori animalium per officium similes, radix erit in plantis sursum, et rami deorsum : quia non idem erit sursum et deorsum quod in mundo est sursum et deorsum : quia, sicut diximus, positiones istae in corporibus animatorum dicuntur caedem vel similes diversae secundum opera, et non secundum situm mundi.
Adhuc etiamsi concesserimus Empedocles quod idem sit mundo superius et corporibus animatis, nos videmus quod quaelibet pars nutrimenti fertur in contraria loca : quia fertur sursum et deorsum ubicumque sunt membra : talis enim motus non potest esse a virtute elementali. Si enim illa sint simplicia, habebunt motus simplices. Si autem composita, praevalebit motus dominantis in mixto. Oportet igitur quod motus iste sit ab alia virtute quae non est elementalis, neque consequens commixtionem elementi : hanc autem vocamus animam : ergo erit ab anima. Aliter enim evellerentur a se invicem quae in contraria ioca feruntur, et praevaleret dominans elementum. Universaliter autem nunquam evelluntur quando diu vivit planta vel animatum. Continens igitur ea non est elementalis virtus : et hanc, ut diximus, vocamus animam.
Rationes autem moventes Empedoclem non sunt difficiles ad solvendum. Ostendimus enim in VII Physicorum duplicem esse tractum : unum quidem in quo trahens per virtutem, quae omnino extrinseca est, trahit id quod trahit, et tractus iste est violentus. Alius autem est quando trahens aliquid suae virtutis generat in tracto, quae virtus innata in tracto facit ipsum moveri ad trahens, sicut trahitur ferrum a magnete, et hic tractus est naturalis. Sic trahitur cibus ad. membra : eo quod virtus membri generatur in cibo, quae agente in se membro continue reducitur ad actum : et per illam alimentum movetur ad membrum sicut ad locum suae formae et speciei, in qua complementum accipit illius virtutis quae generata est in ipso per actionem animae quae est actus membrorum. Cum autem haec virtus non sit elementalis, sed animae quae est actus membrorum, constat quod naturaliter movetur, vel pollus, si ita liceat loqui, animaliter movetur ad. membra, et non per virtutem aliquam
elementalem. Et quod dicit elementa aliqualiter remanere in mixto cibo, non juvat ad suae opinionis assertionem : quia elementa materialia efficiuntur, et virtus animae alimentum assimilans efficitur formalis et movens. Quod autem dicit grossius et terrestrius esse nutrimentum inferiorum membrorum, non generaliter est verum. Membrorum enim terrestrium, sicut sunt ossa, nutrimentum est terrestre : et membrorum aquaticorum, sicut est cerebrum, nutrimentum est aquaticum : et ossa sunt superius et inferius corpore, cerebrum tantum superius. Sed verum est quod in senibus et in mulieribus frigidis plus nutriuntur inferiora membra quam superiora,propter caloris defectum : quia calor est instrumentum animae, et deficiente instrumento, aut nullae fiunt operationes artis, aut non bene fiunt : sed ex hoc non probatur quod fiat nutrimentum virtute elementali, sed potius virtute animae cum aliquo defectu instrumenti : quia, secundum Empedoclem,nihil deberet de nutrimento in talibus ferri sursum, sed totum deorsum. Sic igitur patet quod non vere dixit Empedocles.