DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De virginitate Mariae.
Quoniam de gloriosa castitate seu virginitate Mariae totus respersus est liber iste, idcirco de hac virtute in hoc capitulo dicturi sumus pauciora.
Castitas autem sic diffinitur : Castitas est virtus motus omnes restringens illicitos, quae tanto meretur amplius, quanto validius carnalis fomitis reprimit incentivum. Chrysostomus : " Castitas carnalis est nescire mulierem, castitas spiritualis fidelem esse Deo. " Et haec est proprio byssus retorta et byssinum candidum . Item, Vera castitas est cujuslibet voluptatis carnalis repudium. Hujus virtutis tres sunt species, integritas virginalis, pudicitia conjugalis, continentia vidualis.
Virginitas est portae genitalis integritas, quae nullum habet meritum, nisi mens fuerit incorrupta. Et dicitur virginitas quasi viror genitus. Meritoriam virginitatem describens Hieronymus, ait: " Illa virginitas hostia Christi est, cujus
nec mentem cogitatio, nec carnem libido commaculat. " Talis vero fuit virginitas Mariae. Est autem quasi duplex virginitas, quarum altera claudit, et altera aperit paradisum. Quod videre est in Heva et Maria. Heva enim virgo, sed superba Deo volens parificari in scientia, et cupida, quia concessis sibi non contenta, inobediens praecepto Dei, et incredula ejus comminationi, diabolicae acquiescens tentationi, et male credula verbis serpentinis,una de numero virginum fatuarum, imo omnium fatuissima, audiens, respiciens, olfaciens, concupiscens tangens, comedens, et propinans viro suo fructum interdictum sibi, et postea excusans, et alii attribuens peccatum suum, clausit nobis paradisum. E converso.Maria virgo humillima, in omnibus se subdens Deo, numquam nutans a proposito, paupertatis amatrix, divinae obediens per omnia voluntati, unde credula angelicae promissioni, una de numero prudentium virginum, imo omnium prudentissima, omnes sensus
suos discrete custodieris, nihil boni suis meritis tribuens, sed divinae bonitati totum attribuens, nobis aperuit paradisum. Redde singula singulis per contrapositionem. idcirco de duabus istis virginibus tempore paschali canit Ecclesia : " Paradisi porta per Hevam cunctis clausa est, et per Mariam Virginem iterum patefacta est. " Virginitas ergo Hevae superba, virginitas Mariae humillima : illa cupida, haec paupercula : illa vacillans, haec stabilita : illa depauperata, haec ditata, unde dicta est gratia plena : illa humiliata, unde, Sub viri potestate eris, et ille dominabitur tui : haec exaltata, unde dictum est ei: Dominus tecum . Et Cantic. ii, 16 : Dilectus meus mihi. Et caetera hujusmodi. Et sic poteris multipliciter negotiari circa hujusmodi materiam.
Item, Nota quod Heva dicta est ab AdminBookmark quod est sine, et AdminBookmark quod est bonum, quasi sine bono : quia bonum sibi datum a Domino, sibi abstulit, et viro, imo et toti posteritati suae : quia paradisi porta per Hevam cunctis clausa est. Mariae vero dictum est ave, ab a quod est sine, et vae, quasi sine maledicto : quia non. solum sine maledicto fuit quoad se, sed etiam nos a multiplici maledicto, quantum in se fuit, liberavit.
Item, Virginitas Hevae munditia est sine bono opere, et talis virginitas potius claudit quam aperiat paradisum : et de tali virginitate non restat nisi luctus et lamentum, aut hic, aut in futuro. Unde, Judic. XI, 38, flevit filia Iepthe duobus mensibus virginitatem suam. Mensis a mene quod est defectus, quia in duobus mensibus bis deficit luna. Primus defectus non facere bonum. Unde fatuis virginibus non habentibus oleum misericordiae in vasis suis, in vase scilicet cordis per pietatem et misericordiam in affectu, in vase manuum per misericordiam in. opere et effectu, in vase oris ut tam verbo quam exemplo alii ad simile invitentur, clausa est janua divinae misericordiae . De hujusmodi materia invenies quantum volueris in tractatu nostro : Beati mundo corde . Secundus defectus est, quod bonum quandoque fit, sed non bono fine aut debita intentione. De cujusmodi operariis dicitur, Matth. VI, 2 : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Et pro utroque defectu lugendum est.
Item, Tria incommoda solent sequi virginitatem, quae non. fuerunt in Maria. Primum est superbia quae de facili sequitur virginitatem : quia virgines de facili in superbiam elevantur, et forte propter lampades fatuarum virginum exstinguuntur , quia vento superbiae plenae sunt. Augustinus : " Virginitas est praedicanda, non solum ut ametur, sed monenda ne infletur. " Idem : " Bonum virginitatis quantum Majus bonum video, tantum furere superbiam pertimesco. "
Secundum est amoris tepiditas : quia cui minus dimittitur, minus diligit . Quia enim virgines immunes sunt a delicto carnis, non accenduntur quandoque ad tantam vim dilectionis : multum enim accendebat Magdalenam ad amorem, quia sentiebat tantae culpae remissionem. Unde : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum .
Tertium est sterilitas. Argumentum enim tale est : Virgo est, ergo sterilis. Ideo dicitur de Maria, Cantic. viii, 5 : Quae est ista, id est, quanta laude et admiratione digna, quae cum virginitate habuit humilitatem, eum integritate fervidam charitatem, cum incorruptione foecunditatem ?
Item, Propter excellentiam suae virgi- nitatis dicitur, Luc. I, 26, 27 : Missus est Angelus Gabriel,., ad virginem,
quasi per excellentiam. Beatus Bernardus : " Virginem carne, virginem ruente, virginem professione, etc. "
Item, De castitate Mariae dicit Chrysostomus : " 0 ineffabilis laus Mariae ! magis credebat Joseph castitati ejus quam utero ejus, et plus gratiae quam naturae. " Possibilius enim credebat mulierem sine viro posse concipere, quam Mariam posse peccare.
Item, Maria dicitur virgo per antonomasiam : quod notavit Lucas dicens : Missus est Gabriel ad virginem antonomastice, Quasi dicat : Ad Virginem virginum. Maria enim dicitur Virgo virginum propter tria. Primo, quia sicut dicunt sancti, prima inter caeteras virginitatem vovit : ideo virginitatis signifera est et exemplar. Secundo, quia plus caeteris virgo fuit. Cantic II2 : Sicut litium inter spinas, etc. Tertio, quia virgo manens facta est mater : quod nulla alia. Est igitur virgo prae caeteris, plus caeteris, et sine caeteris.
Item, Maria virgo illibata. Unde de porta per quam designatur, dicitur, Ezechiel.xliv, 2 : Vir non transibit per eam, id est,aritus suus Joseph : et in hoc notatur carnis ejus integritas. Sequitur : Eritque clausa principi, idest, diabolo, qui dicitur princeps mundi . uia nulli patuit tentationi diaboli. In hoc ergo quod dicitur : Eritque clausa principi, perfecta mentis ejus munditia commendatur. Et ab hac duplici integritate proprie et singulariter dicitur virgo illibata. (Titulo de porta invenies istud plenius.)
Mariae virginitas fuit multipliciter privilegiata. A patriarchis quibusdam operibus praefigurata. Praefigurata enim fuit in fenestra crystallina , quam Noe fecit in arca secundum quod tradunt Hebraei, quae excludebat aquam in quantum fenestra, et illuminabat arcani in quantum crystallina, suscepta aliundc luce. Arca Maria, fenestra crystallina ejus virginitas, quae exclusit ab ea aquam carnalium voluptatum, et qua digna fuit in se suscipere Christum lucem veram. Unde eleganter dicit quidam : " Si crystallus sit humecta, atque soli sit subjecta, scintillat igniculum. Nec crystallus nec in partu solvitur pudoris signaculum. "
A Prophetis praenuntiata. Unde, Jsa. VII, 14 : Ecce virgo concipiet, etc. (Quaere expositionem infra titulo de conceptu virgineo.) Ezechiel. xliv, 2 : Porta haec clausa erit, etc. (Quaere expositionem titulo, quod Maria porta,)
Pro magno munere Dei Ecclesiae repromissa, cui dictum est, lsa. lx, 13 : Gloria Libani, id est, candoris virginei, ad te veniet, o Ecclesia militans et triumphans.
In quibusdam sanctis mulieribus Testamenti Veteris praefigurata. Figurata enim fuit in virginitate Rebeccae, de qua, legitur, Genes.XXIV., 16, quod erat puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro. Et Mariae dicit David : Concupivit reae decorem tuum , id est, virgi n ita temtuam.
A Deo Patre benedicta. Unde in figura Mariae dixit Axa patri suo Caleb, Josue, xv, 19, et Judicum, I, 15 : Da mihi benedictionem, pater, quia terram arentem dedisti mihi: et irriguum aquis, etc. (Quaere expositionem, sig. 7 horti conclusi, ubi hortus dicitur irriguus,) Propter hoc etiam dictum est Mariae : Ave, Maria, gratia plena, etc, benedicta tu, etc .
A Dei Filio desiderata , qui dixerat, Michaeae, VII, 1 : Praecoquas ficus desideravit anima mea, etc, Praecoquas ficus, primitiva virginitas I ficus enim profert fructus dulcissimos et sapidissimos, et folia ejus candidum lac emittunt. In candore lactis candor virginitatis. Fructus eliam ficus non est divisibilis, sicut sunt plaudes, nuces et castaneae : et in hoc indivisibilitas virginitatis ejus, de qua dicitur ei, Cantic, vii, 1 : Junci arae femorum tuorum sicut monilia. In hoc quod Heus dicitur a foecunditate, gratia maternitatis : in eo quod fructus iste maturus nigrescit, signum humilitatis : in dulcore et sapiditate fructus, Domino dulce et sapidum in Mariavotiim virginitatis. (Caetera quaere titulo de aromatibus, ubi dicitur ficus.)
A Spiritu sancto cordi virgineo inspirata. Ipsa enim prima absque omni humano praecepto, consilio et exemplo divinitus inspirata, votum emisit virginitatis, sicut dicit beatus Bernardus. Ad hoc ut Dei Filius in. ea. pasceretur, a tota. Trinitate praeparata. Unde, Cantic, v, Di, dicit Maria de Filio : Dilectus meus mihi, et ego illi qui pascitur inter Vilia. Noverat siquidem Virgo divinitus inspirata, Filium Dei desiderare lilia virginitatis in quibus pasceretur, et vovit, virginitatem. Quasi diceret : Lilia desiderabat, lilia ei exhibeo, id est, duplicem virginitatem carnis ac spiritus : quod notatur per hoc quod dicit lilia in plurali, nun unicum tantum lilium.
A Deo trinitate in Virgine confirmata. Unde ipsa dicit : In Sion firmata sum , Sion interpretatur speculum : quia virginitas sicut vitrum. Sicut enim vitrum absque sui dissipatione solarem radium suscipit et emittit, sic Mariae virginitas illibata Filium Dei concepit et peperit. Ei hanc confirmationem innuebat Maria respondens Angelo: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Universarum virtutum margaritis adornata. Ipsa enim erat vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso , scilicet.
jaspide fidei, hyacintho spei, carbunculo charitatis, sapphiro contemplationis, sardonycho martyrii, topazio universae virtutis et omnimodae pulchritudinis. Et sic de caeteris lapidibus quibus virtutes caeterae designantur.
Virtute humilitatis prae caeteris virtutibus a Domino adamata. Unde Bernardus : " Ut placeret Deo virginitas Mariae, humilitas proculdubio fecit. " Idem : " Audeo dicere, sine humilitate nec Mariae virginitas Domino placuisset. " Ratione istarum duarum virtutum, virginitatis scilicet et humilitatis, signatur Maria pvv candelabrum , in quo erant lilia, quae signabant virginitatem, et sphaerulae figurantes humilitatem. Istae enim duae virtutes sunt duae ancillae cum quibus Esther, id est, Maria, vel fidelis anima, ingreditur per meritum ad verum Assuerum, qui est Christus . Maria enim vere potest dici candelabrum aureum : quia aurum in igne purgatur, in fornace, probatur, malleis extenditur, et in formam candelabri producitur, et sic instrumentum ignis et luminis efficitur. Sic beata Virgo per ignem Spiritus sancti purgabatur in sanctificatione, probabatur in Filii passione. Unde dicit Patri vel Filio : Igne me examinasti, etc. . Sed nihil de scoria inventum est in ea : quia nec passionem Filii impedivit, nec crucifixoribus maledixit, sed exemplo Filii, ut vere creditur, pro eis intercessit. Item, quasi quibusdam malleis extendebatur multiplici tribulatione, et in candelabrum sic figurabatur : nam ardebat igne charitatis, et lucebat operibus eximiae charitatis. Unde, Proverb. xxxi, 18: Non exstinguetur in nocte lucerna ejus : quia aquae multae tribulationum non potuerunt exstinguere charitatem illius . Bene etiam virginitas ejus candelabrum : quia adhuc in lumine ejus ambulat innumerosi- sitas virorum ac mulierum, imitando vestigia reginae virginum, cui dicit, Isa. lx, 3 : Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, etc.
Ab ipsa Virgine primitus excogitata, Beatus Bernardus : " 0 virgo prudens, o virgo devota, quis te docuit Deo placere virginitasem ? Quae lex, quae justitia, quae pagina Peteris Testamenti vel praecipit, vel consulit, vel hortatur in carne non carnaliter vivere, et in terris angelicam ducere vitam ? " (Quaerc haec et alia multa tertia homilia beati Bernardi super Missus est Gabriel, circa medium.)
Aquis Spiritus sancti ad foecunditatem irrigata. Genes, II, 5 et ii : Non enim pInerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram : sed fons ascendebat c terra, irrigans universam superficiem terrae, (Quaere expositionem titulo de conceptu virgineo in fine capituli.)
Sola divina gratia non humano opere fecundata. Unde, Cantic.IV, 16, dicit Filius Spiritui sancto : Veni, auster, perfla hortum meum, ei fluant aromata illius, id est, spirabunt virtutes, Virginis scilicet virginitas, humilitas, et caeterae universae. Propter hoc dicitur Mariae, Cantic. vii, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, quoad fecunditatem, vallatus liliis, quoad virginitatem. Liliis pluraliter : quia fuit virgo ante partum, et in partu, et post partum. Vel, liliis pluraliter: quia illibatam virginitatem custodivit in suis sensibus universis.
Partu divino consecrata. Beatus Bernardus : " Quanta putas veneratione digna est, in qua humilitatem exaltat fecunditas, partus consecrat virginitatem. "
Ex se sola supra naturam ad fructum hahilitata. Unde dictum est ei : Ecce concipies in utero , id est, ex utero, Item, illud : Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei .Ex te, id est, ex tua carne, ex te sola, et non ex te et viro. Propter hoc dicit Filius de Patre,
Isa. xlix, 5 : Formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, (Qtuere expositionem titulo, Benedictus fructus ventris tui, post principium capituli.)
Structu gloriosissimo honorata. Unde, Genes, II, 9 : Produxit Dominus Deus de humo, scilicet carnis virgineae, omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave. Lignum etiam vitae in medio paradisi, id est, ventris virginei. (Quaere. expositionem titulo de arboribus horti conclusi)
Ex Dei maternitate summe nobilitata, qui dignatus est fieri filius virginitatis. Unde beatus Bernardus : " Haec est Virginis nostrae gloria singularis et excellens praerogativa Marite, quod Filium unum eumdemque cum Deo Patre meruit habere communem. " Propter hoc dicit etiam ipsa se quasi cedrum, quae est rex arborum, exaltatam in Libano, id est, in virginitatis candore. Propter hoc enim facta est regina paradisi, quae prius facta fuerat mater Dei : quod impossibile erat, nisi fuisset virgo,
Ad hoc ut de ea Christus carnem assumeret, necessario praeparata. Oportebat enim ut redemptor noster justus esset cum Deo, mortalis cum hominibus. Propter hoc decebat ipsum habere matrem virginem, ut in matre mortali concipere-. tur mortalis, et in virgine conciperetur justus. Necesse etiam erat, ut quicumque per matris corruptionem conciperetur, ex originali peccato conciperetur. Nullus autem peccator salvare poterat alium peccatorem, cum in eadem damnatione esset cum reo. Unde dicebat humanum genus, Eccli. li, 10 : Respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat. Decebat etiam Deum ut non nasceretur nisi de virgine, decebat virginem ut non pareret nisi Deum, Ad hoc ergo totum necessario praeparabatur virginitas Mariae : quia nulli alii virgini quam Mariae hoc p rivi l egium debebatur.
Plasmationem primi hominis quasi exemolariter imitata, videlicet ut sicut primus Adam de terra virgine plasmatus fuerat, sic secundus Adam de matre virgine secundum hominem formaretur.
Unde, Genes.II, 7 : Formavit, Dominus Deus hominem de limo terrae. Ad Galat. IV, 4 : Misit Deus Filium suum factum ex muliere, etc. Transgressio primae mulieris, scilicet
Hevae virginis per eam sufficienter expiata. Beatus Bernardus : " Vehementer nobis unus et una mulier nocuerunt, etc." (Quaere causa trigesima quarta.)
Ruina angelica per eam reparata. Unde Maria de se dicit : Gyrum caeli circuivi sola . Gyrum vel gyrus est perfecta rotunditas : et in hoc notatur ruinae angelicae plena et perfecta restauratio.