CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia opinionum circa felicitatem.
De subjecto autem felicitatis sive supposito quid sit in numero, et specie, et genere, altercantur multi plcbeii cum sapientibus, quos canentes et excellentes diximus : quia non similiter et secundum unam rationem multi qui dicuntur plcbeii, tradiderunt de hoc cum sapientibus et excellentibus : eo quod plebeii ex sensu, sapientes autem ex ratione procedunt. Plebeii enim propterea quae apparent in sensu, bona admittunt, aperta sive apertam delectationem ferentia, et manifesta, ita scilicet quod in veritate rei se habeant sicut apparet in sensu, felicitatem esse dixerunt: et illi ut in pluribus divisi sunt. Quidam enim voluptatem esse dixerunt, quidam autem divitias, alii autem honorem.
Hujusmodi autem diversitatum causa est, quia felicitas quae expetitur, in duplici intentione oportet quod expetatur : aut enim ut summum bonum quod in omni movet bono : et hoc competit ei secundum substantiam : et secundum effectum expetitur, quo humanam expeditam faciat operationem. Secundum utrumque enim modum felicem dicimus, cui ad votum optata succedunt. Si autem operatio impedita sit, aut ex parte intrinseci in ipso operante impeditur, aut ex parte deficientis extrinseci: et si in- trinsecus impeditur, non potest impediri nisi ex contrario habitu ligante potentiam operantis, vel ex imperfectione habitus potentiam non perficientis ad actum : et utroque istorum modorum natura operantis tristatur et constringitur, et constricta ab opere retardatur. Perfecta autem et remoto habitu disligatur et dilatatur et distenditur. Dicit autem Aspasius, quod voluptas nihil aliud est nisi naturae diffusio et effusio super actum et operationem ex proprio et connaturali habitu : et hac ratione moti voluptatem summum bonum dixerunt.
Si autem ab exterioribus expeditur homo ad operationes, non potest esse nisi altero duorum modorum, scilicet ab his quae organice deserviunt, aut ab his quae subjective. Nihil autem naturaliter deserviendo organice, omnes expedit operationes ad nutum, nisi divitiae quae universaliter sufficientiam repromittunt, et omnium fortunarum incontradicibiles sunt fidejussores : et ideo divitiae opinionem acceperunt, quod essent summum bonum, quod facit esse felicem.
Si autem expeditur a subjectis ad operationem : tunc est sicut modius milii qui facit sonum, quem granorum quodlibet facere non potest : et sicut tractus navis, quem nullus singulorum movere potest, sed omnibus relatis ad tractum primi trahentis perficitur : et sicut in duce exercitus est victoria, quae ab omni virtute subjectorum completur : sicut reges et potentes expeditam habent operationem, eo quod omnes subjecti ad voluntatem deserviunt. Et tales dixerunt honores esse summum bonum, honorem, gradum dignitatis et praelationis appellantes : eo quod honor praemium virtutis est : gradus autem dignitatis, sicut dicit Tullius, virtuosis pro praemio virtutis olim attribuebantur.
Nec potest aliquis cogitare quartum quod ad omnes expediat operationes. Universaliter enim expediens in exterioribus vel expedit relata inferiorum potestate ad superiorem, vel organice.
Intrinsecus autem expediens est potentiam et operationem. tu apertis ergo summum bonum quaerentes, aut voluptatem, aut divitias, aut honorem posuerunt. Et si alii aliter dixerunt, non est curandum : quia parvam rationem dicti sui habuerunt, vel forte nullam. Voluntas enim aliquando etiam nulla ratione eligit et operatur : ratione, inquam, quae aliqua veritatis regula gubernetur. Secundum particularem autem appetitum, quo aliquis desiderat expediri ad operationes quasdam, nihil prohibet quin idem a se in felicitatis appetitu discordet, secundum quod a diversis suis sentit impediri operationes : et sic aegrotans a votis impeditus, sanitatem reputat felicitatem. Mendicans autem qui dicitur quasi manu dicens propriam inopiam, cum manum extendit ad quemlibet, felicitatem dicit esse divitias, non quidem secundum quod fidejussores sunt omnium organice ad virtutem deservientium, sed secundum quod sunt supplementa necessitatis. Qui autem soli conscii sunt ignorantiae, et ex hoc ab operationibus intellectus impediuntur, omnes qui magnum aliquid et admirabile quod super facultatem cognitionis eorum est, dicunt, tamquam felices et beatos admirantur.
Ergo colligamus dicta eorum qui in apertis et sensibilibus felicitatem esse posuerunt. Dicimus, quod de felicitate quae est secundum subjectum altercantur, et non similiter multi plebeii sapientibus qui rationem sequentes tradiderunt de subjecto felicitatis. Plebeii quidem enim aliquid de numero apertorum in sensu et de numero manifestorum in proprietatibus sensibilibus dixerunt esse felicitatem, ut puta voluptatem, divitias, aut honorem. Alii autem aliter dixerunt in sensibilibus opinionem accipientes, de quibus non est curandum : quia parva ratione inducti sunt. In particularibus autem appetitibus idem frequenter a se dissentit in positione felicitatis, secundum quod a diversis suas sentit impediri operatio-
nes : et sic aegrotans sanitatem dicit esse felicitatem, mendicans autem divitias : conscii sibiipsi ignorantiae, eos qui magnum aliquid et super omnes ipsos dicunt, admirantur.