In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua : Talia fecisti, et ideo " memor esto itaque unde excideris, " id est, a qua gratia separatus sis : et tunc legitur in persona subditorum. Eccli. ii, 16 : Vae his qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas.
Vel sic in persona Episcopi: " Memor esto itaque unde excideris, " id est, a quo statu vel dignitate cecideris, id est, disposueris ad cadendum per modicam negligentiam. Non enim credendum est . quod ceciderit a gratia quem Beatus Joannes tantum commendavit, sed a quodam statu fervoris in quo prius fuerat.
Sed contra : " Unde excideris. " Interlinearis : " A consortio fidelium nullus sic cadit nisi peccando mortaliter: " ergo mortaliter peccavit.
Respondeo. " Unde excideris, " id est, exposueris te ad cadendum : nam veniale disponit ad mortale: sed sive hoc sit, sive non, memoria peccatorum praeteritorum multum valet ad resurgendum. Eccli. XI, 27 : In die nullorum, id est, in statu peccati, ne immemor sis bonorum, id est, gratiae et misericordiae Dei.
"Et age paenitentiam, " scilicet, vel pro eo quod me dereliquisti, vel de remissione tuae charitatis. Matth. III, 2: Paenitentiam agite, etc. Et dicit: " Age, " non tantum propone, non tantum suscipe, non tantum promitte, sed age: quia, Luc. iii, 8 : Facile fructus dignos paenitentiae.
" Et prima opera, " id est, primis similia, " fac, " scilicet ut recuperes gratiam primam. Quasi diceret: Ita vive ut prius. Et est hoc argumentum quod paenitentia restituit, et in tanta gratia resurgit a quanta cecidit.
" Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris. "
Hic ponit comminationes.