LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De septem simplicibus substantiis et ordine earum.
Est autem advertendum, quod quamvis causae primariae non sunt nisi quatuor, quae causae esse possint, in genere tamen sunt septem substantiae simplices et primae, scilicet causa prima, intelligentia, anima, materia, forma, caelum, et elementum.
Sed inter has quia substantia prima substantificat omne quod est, prima causa omnium prima et principalis est, cujus influentia per virtutem substantivam substautiticat et tenet omne quod est, ut sine influentia hujus nihil subsistat, sicut sine influentia luminis nullus color subsistit: propter quod Avicenna dicit, quod esse substantiale in omnibus substantiis secundis est esse continuum ad fluxum entis, sicut dies in perspicuo et terminato est continuus effluxus luminis solis.
Intelligentia vero non est simpliciter substantia simplex, sicut est substantia indivisibilis, quamvis habeat in hoc multiplicitatem quod secunda substantia est. Hoc autem jam in ante habitis determinatum est. Intelligentia enim aliud est esse et quod est, et aliud est comparata ad primam causam, et aliud accepta secundum seipsam, et aliud comparata ad nihil ex quo secundum seipsam est: tamen per hoc non dividitur substantia ejus, sicut in sequentibus erit manifestum.
Anima vero est substantia in corporea virtute primae causae in esse deducta lumine intelligentiae formata, mobili suo proportionata ut actus ejus : et ideo mobile plurium stellarum vel partium quam virtutibus suis proportionatur, non moveret nec movere posset, ut dicit Averroes super libro de Caelo et Mundo : et idem dicit super primo de Anima , quod omnis diversitas quae est in corpore mobili, est propter diversitatem virium et potentiarum motoris : propter quod dicit in commento Caeli et Mundi , ''quod quamvis motores orbium aequales sint in hoc quod quilibet movet motu infinito, non tamen sunt aequales in vigore movendi : motor orbis majoris fortior est in movendo quam motor orbis minoris : et motor orbis minoris orbem majorem movere non posset.
Modo autem prima substantia est, in qua sicut in fundamento omnia corporalia fundantur et individuantur, et ex seipsa quidem nihil influit, nisi dicatur hoc influere, quod per sui divisionem in omnes res corporales dat formae in se fundari, et individuari, et in esse determinari hoc vel illud : et propter hoc voca-
tur materia prima. Cum tamen influere sit agere, vel seipsum exerere, proprie non influit, et inter primarias causas non numeratur : non enim agit ut seipsam exerat totam, sed divisione sui subjicitur rebus entibus materialibus : divisio autem haec fit per formam generatione inductam. Generatio autem est ex inchoatione cujuslibet formae in materia: et quia non omnium inchoatio est cujuslibet in quolibet, ideo non ex quolibet quodlibet generatur.
Si autem quaeritur, utrum sit inchoatio, et unde fiat inchoatio in materia cujuslibet generatorum? Facile est solvere: resplendentia enim primae causae et intelligentiarum et animae nobilis determinata ad hoc vel id genus vel speciem, est inchoatio illius generis, et per motum caeli, et ab anima nobili movente, et intelligentia formante, et prima causa virtutem influente et substantiam ministrante producitur ad esse perfectum : et sic patet, quod materia non influit. Omne enim quod influit, se totum influit, et se totum secundum formam et virtutem : propter quod etiam vocatur influxus.Forma autem substantia est substantiae dans esse, influxa a substantia primae causa), et intelligentiae primae lumine, et motu animae nobilis, quae materiae dat esse nomen et diffinitionem : et hoc habet in eo quod forma est: dicit enim Plato quod forma est in quantum est expressio primae causae, et lumen praestans rationem intelligibilitatis ei cujus est forma, secundum quod est lumen intellectus universaliter agentis, ab intelligentia formatum, et determinatum ab anima nobili, et proportionatum a figuris caelorum mobilium ad hoc quod sit hujus generis vel speciei forma, quod per motum materiae individuatum efficitur.
Caelum vero est substantia corporea
existens In potentia ad ubi solum, ingenerabile et incorruptibile secundum naturam, secundum formas et secundum figuras per motum tardiorem et velociorem diversificatum virtute animae motum : propter quod formas influit ab anima conceptas, quae diversificantur secundum diversitatem figurarum, quas super materiam generabilium et corruptibilium describunt motus orbium velocitate et tarditate, et ascendentibus et descendentibus, praeventionibus et conjunctionibus, et ortibus et occasibus inaequales.
Elementum autem est substantia motu recto mobilis, quae actualiter non per se movetur, sed a generante. Diximus enim in praecedentibus habitis, quod motus rectus ex comparatione circumferentiae ad centrum, est comparatio formae ad materiam : et ideo motus a circumferentia ad centrum est ad immobilitatem, et per qualitates sistentes et abscidentes motum, sicut est densitas, vel raritas, qualitas situs, et gravitas, et frigiditas faciens immobilitatem, ut dicit Avicenna, abscidens est motum et comprimens ad centrum. Comparatio centri ad circumferentiam est ex comparatione materiae ad formam, quae quia desiderat formam, extendit se in ipsam per proprietates facientes motum, sicut est rarum in qualitatibus situs sive positionis, calidum dissolvens et extendens, leve sursum elevans ad bonitatem caeli participandam : propter quod necesse fuit elementalem substantiam his qualitatibus determinari. Media vero elementa medio modo qualitates dictas participant, et ideo medio modo moventur, et medio modo participant divinitatem boni.
Istae sunt ergo et simplices substantiae ex quibus causalitates rerum producuntur. Non tamen omnes sunt primariae, sed potius secundariae sunt caelum et elementum, eo quod non causant nisi motae a causis primariis, et non causant nisi secundum formam motus motorum suorum, sicut omne instrumentum agit secundum formam sui motoris, ut patet in calore naturali animalium, qui non agit nisi ad formam animae quae movet et informat ipsum, et sicut bipennis et securis et serra et generaliter omne instrumentum artificum movet ad formam artis moventis ipsum.