IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Videtur quod non, nam Aristoteles 1. Physicorum dicit, Quod vere est, nulli accidit : sed animal vere est ; ergo nulli accidit. Quod animal sit illud quod vere est, patet, nam animal est substantia, substantia autem est id quod vere est, cum nulli accidat.
Item, superius est de intellectu inferioris ; ergo, etc.
Item, accidens potest inesse, et non inesse subjecto; sed superius non potest non esse, suo inferiori manente inferiori; ergo, etc.
Ad oppositum, Aristoteles in 1. hujus, c.
4.dicit,quod triangulo accidit figura: sed figura superius est ad triangulum: ergo, etc.
Ad primam quaestionem dicendum,quod partialis identitas alicujus habentis in se diversas rationes, ad aliquam earum, est causa apparentiae fallaciae Accidentis, nam tegit defectum accidentis, et fallaciam accidentis ab aliis locis distinguit. Primum patet in isto paralogismo, Homo est species: Plato est homo; ergo Plato est species, nam partialis identitas de ly homo,prout in se includit diversas rationes, per quarum unam potest substare accidenti intentionali, et per aliam convenire singulari ad Platonem, facit credere, quod quidquid potest praedicari de homine, possit praedicari de Platone.
Secundum patet, per hoc enim quod ejus apparentia accipitur a parte rei, distinguitur a locis in dictione ; quomodo autem distinguatur ab aliis locis extra dictionem,hoc patebit. Et hoc est quod dicit Aristoteles 1. Elench. in illo c. Fallacia autem fit in his. Dicit enim quod fallacia Accidentis provenit ex eo, quod non potest dividere inter idem, et diversum ; unum, et multa.
Ad primum argumentum dicitur,negando consequentiam.
Ad probationem ejus, cum dicitur, quod superius in se includit duas naturas, dicendum, quod licet animal in se includat duas naturas, et secundum unam earum conveniat suo inferiori, quia tamen istae rationes non sunt extraneae, ut ad tertium comparantur, ideo in illo syllogismo non est fallacia Accidentis. Ad hoc enim quod sit fallacia Accidentis, requiritur quod illae rationes sint sibi repugnantes, ut ad tertium comparantur.
Ad aliud dicendum, quod inferius patebit, quomodo partialis identitas sit causa apparentiae secundum quid, et simpliciter. Vel potest dici ad rationem, quod rationes diversae inclusae in termino paralogismi Accidentis sunt ita repugnantes, quod una earum nec includit in se, nec simpliciter, nec diminute aliam : sed in dicto secundum quid, diminute includitur dictum simpliciter.
Ad aliam quaestionem dicendum, quod accidens dicitur tripliciter, uno modo,quod advenit rei post complementum ejus, et sic dicimus omnia novem Genera esse accidentalia ; alia modo dicitur accidens quod advenit rei, et est extra ejus intellectum, et isto modo potest dici, quod inferius accidit suo superiori, nam in intellectu superioris non includitur inferius. Tertio modo capitur accidens pro illo, quod est extraneum alteri,prout ad tertium comparatur. Et hoc modo non solum inferius accidit superiori, sed superius inferiori, ut figura triangulo. Nam ratio ipsius figurae est extranea rationi trianguli, prout triangulo convenit haec passio habere tres, etc. per se et primo. Et isto tertio modo accipitur accidens in fallacia Accidentis ; et ratio hujus est, nam accidens peccat contra rationem syllogismi : sed ad syllogismum requiritur, quod primum sub eadem ratione attribuatur medio, sub qua ratione medium attribuitur postremo, ita quod illae rationes non differunt, scilicet nisi sicut pars et lotum. Unde quandocumque in aliquo discursu syllogistice, accipitur terminus includens in se diversas rationes,ita quod iste terminus acceptus sub una ratione,est extraneus sibi ipsi, ut sub alia ratione accipitur, et per unam illarum rationum comparatur uni extremo, et per aliam alteri, ibi erit fallacia Accidentis, ut hic, Homo est Plato;Socrates est homo ;ergo Socrates est Plato, unde rationes procedunt viis suis.
De accidente intelligendum est,quod terminus major, et minor, et medius potest habere rationem accidentis. Unde terminus includens alteram rationem, est extraneus termino includenti diversas rationes : ut ad utrumque comparatur. Unde Aristoteles dicit, quod fallacia Accidentis est, quando aliquid similiter attribuitur rei subjectae, et accidenti inesse, cum tamen similiter non insit. Unde ibi vult minorem habere rationem accidentis : sed tamen magis proprie ille terminus includens diversas rationes potest dici accidens.
Sed intelligendum est,quod quidam considerant fallaciam Accidentis, quantum ad fieri: et quidam quantum ad factum esse. Considerantes primo modo,dicunt minorem habere rationem accidentis. Nam ante additionem minoris non fit aliqua variatio ; licet enim medium includat diversas naturas : tamen secundum unam earum tantum comparatur subjecto ante additionem minoris. Considerantes secundo modo dicunt, quod terminus includens in se diversas naturas, debet dici accidens, quia ex illo termino capitur tota variatio ; tamen secundum Philosophum quilibet terminus potest habere rationem accidentis. Rationes solvuntur in quaestione.