CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Arguit duabus viis Deum non esse subjectum Theologiae, et utraque continet tres rationes claras.
Quod non, arguitur duabus viis. Prima (b), est ostendere istam negativam in se. quae probatur primo per auctoritatem Boetii 1. de Trin. Forma, inquit, simplex subjectum esse non potest.
Item secundo, materia non coincidit cum aliis causis, neque in idem numero, neque in idem spe cie, ex secundo Physicorum : Deus autem est finis hujus scientiae et efficiens: non igitur materia.
Item tertio, ex primo Posteriorum, subjectum scientiae habet partes, principia et passiones. Deus autem non habet partes integrales cum sit simplex, neque partes subjectivas cum sit singulare ex se, neque habet principia cum sit primum principium, neque passiones, quia passio inest subjecto, ita quod est extra ejus essentiam: nihil autem sic inest Deo.
Secunda via est ostendere quod aliud est hic subjectum ; non ergo istud. Antecedens probatur multipliciter : Primo per Augustinum de doctrina Christiana 1. lib. cap. 1. omnis doctrina vel rerum est vel signo rum ; igitur res vel signa sunt subjectum.
Item secundo, Scriptura habet quatuor sensus, scilicet Anagogicum, Tropologicum, Allegoricum, et Litteralem. Sed cuilibet sensui correspondet aliquod subjectum primum, sicut alii scientiae habenti unum sensum correspondet subjectum secundum illum sensum; igitur hic sunt quatuor subjecta.
Item tertio (c) quod homo sit subjectum, probatur auctoritate Commentatoris 1. Ethic. in Prologo, quia secundum eum, scientia Moralis est de homine quoad animam: Medicinalis est de homine quoad corpus. Ex hoc ergo accipitur ista propositio, quod omnis scientia practica habet pro subjecto primo, illud cui acquiritur finis practicae, et non ipsum finem: finis autem istius scientiae acquiritur homini et non Deo, ergo, etc.
Item (d) aliter, (et quasi in idem redit,) finis scientiae est per actum suum attingere objectum primum, inducendo in ipsum formam principaliter intentam a scientia, puta in speculativa inducere in illud esse cognitum, quia cognitio ibi intenditur, et in practica inducere formam ad quam ordinatur ejus praxis: finis autem hic intentus est bonitas moralis, quae non intenditur induci in Deo, sed in homine ; igitur homo est objectum primum ejus.
Contra, Augustinus 8. de Civita te Dei, cap. 1. Theologia est sermo vel ratio de Deo.