In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum sit possibile aliquod Sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae ?
Alens. 4. p. g. 5. m. 3. a. 4. et g. 8. m. 3. a. 5. D. Bonav. hic 1. p. a. 1. q. 4. Richard. a. 4. q. 2. D. Thom. q. 1. et 4. et 3.p. q. 62. a. 2. Durand. hic g. 4. 5. Gabr. g. 1. Aureol. q. 1. a. 3. Sotus q. 3. a. 1. Suarez 3. p. tom. 3. d. 7. Vasquez 3.p. d. 131. vide Scot. 4. Metaph, g. 11.
Quod sic, Augustinus super Joan. homil. 80. et 1. q. 1. Detrahe : Quae est virilis ista aquae, ut corpus tangat, et cor abluat? Loquitur de aqua Baptismali, ergo illa cor abluit; cor autem, id est, anima, non abluitur nisi per gratiam, vel gratiae causam: ergo, etc.
Item, Magister ponit in littera rationem Sacramenti, quod est signum gratiae, ita ut ejus similitudinem gerat, et causa existat, et per hoc assignat differentiam Sacramentorum novae legis et veteris, quia illa veteris erant tantum signa gratiae ; ista novae legis non sunt solum signa, sed causae: ergo esse causam gratiae est conditio completiva in definitione Sacramenti perfecti.
Item, in quadam oratione petit Ecclesia : Perficiant in nobis Domine tua Sacramenta quae continent. Ex hoc arguitur dupliciter : Primo, quia petitur gratia, et non petitur impossibile: ergo est possibile Sacramenta efficere gratiam. Secundo, quia innuitur Sacramenta continere quod petitur, scilicet gratiam: non autem continent eam formaliter, patet; ergo virtualiter aut causaliter.
Contra, Bernardus in sermone de Coena Domini : Sicut investitur canonicus per librum, Abbas per baculum, Episcopus per annulum, sic divisiones gratiarum diversoe sunt traditoe a Sacramentis. Patet quod illa, de quibus exemplificat, sunt tantum signa, et non causae.
Item, Augustinus : Quoedam sunt, quoe Deus efficit per seipsum, sicut est illuminare animas; ergo et sic causat gratiam. Item, si Sacramentum esset causa gratiae, aut univoca, aut aequivoca ; non univoca, patet, quia non potest esse gratia formaliter in Sacramento ; nec aequivoca, quia causa aequivoca est simpliciter perfectior suo causato; nobilius autem aliquid vel eminentius gratia non potest esse in re sensibili, ut in subjecto ejus.