IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Contra, persona una, etc. Hic intendit probare quod proprietas hypos tatica constituens personam divinam, sit relativa, et non absoluta. Et ratio ista prima stat in hoc, supponendo unum, quod quando dicimus, an Filius sit de Deo sive de substantia Dei, simul notatur et originatio et consubstantialitas ; et est sensus: Filius est de substantia Patris, id est, Filius est originata a Patre, ut consubstantialis ei, sicut Spiritus sanctus est de substantia Patris et Filii, id est, originatus a Patre et Filio, ut consubstantialis, ita quod substantia illa est ratio consubstantialitatis, et hoc vide in 1. dist. 5. q. 2. Sic cum quaerit Anselmus : Aut Spiritus sanctus est de Patre, quia de Deo, id est, est originatus a Patre, ut consubstantialis sibi ratione Deitatis, ita quod Deitas sit ratio talis consubstantialitatis essentialis ; vel est de Deo quia de Patre, id est, vel est originatus a Deo, ut consubstantialis sibi ratione paternitatis, ita quod paternitas sit ratio consubstantialitatis. Secundus sensus est falsus, et primus verus. Sed quia Anselmus non nominat in Patre nisi essentiam et paternitatem, quaerit modo Doctor an ista divisio sit immediata, ita quod alterum insit de necessitate, sicut sanum et aegrum, et si talis consubstantialitas de necessitate inest, aut ratione paternitatis, aut ratione essentiae ; si sic, habetur propositum quod proprietas hypostatica Patris sit relativa, et quod tantum sit ibi proprietas relativa et essentia. Si non est immediata, tunc videtur quod Anselmus in ista ratione committat fallaciam consequentis a destructione unius membri inferendo aliud, ut si arguatur a contrariis mediatis ; aut Joannes est albus, aut est niger, sed non est albus, ergo est niger, fit fallacia consequentis, quia potest esse rubeus ; arguitur enim ab inferiori, sive a minus communi negative ad magis commune. Si etiam exponatur sic Anselmus: aut Spiritus sanctus est de Patre, id est, originatus a Patre, quia de Deo, vel ut de ratione formali spirandi, aut est de Deo, id est, originatus a Deo, quia de Patre, tanquam de ratione formali originandi. Iste secundus sensus est falsus, ut patet in primo, in multis locis. Prima tamen expositio magis est consona propter illam praepositionem de.
(c) Si dicatur quod sicut per unum membrum, etc. Aliquis dicere posset, quod quando Anselmus accipit Deum pro uno membro, accipit esse dicens perfectionem, quod est commune tribus personis ; et quando accipit Patrem pro uno alio membro, non tantum accipit ipsam paternitatem, sed omnem proprietatem hypostaticam, sive absolutam sive relativam et sic quando Anselmus accipit Deum pro uno membro, non comprehendit sub illo proprietatem absolutam hypostaticam, sicut nec etiam proprietatem relativam.
(d) Contra Augustinus 7. de Trinit cap. 9. Hic Doctor probat per Augustinum quod omne absolutum contineatur sub illo membro, quod est essentiale, et patet littera. Nota tamen, quia videtur Doctor declinare ad hoc quod proprietas hypostatica sit absoluta, ut patet in l. dist. 26. Exponitur tamen Augustinus, quod ipse intelligit de absoluto dicente perfectionem, et tale est commune tribus. Et quod dicit infra, quod eodem est Deus et persona, si intelligat hic, persona pro proprietate hypostatica, clarum est quod non eodem Pater est persona et Deus. Si autem intelligat personam, substantiam primam, dicentem perfectionem, verum est quod eodem est Deus et persona, quia substantia prima dicens perfectionem formaliter in Deo, est ipsa Deitas. Et quod dicit infra: non eodem Pater est Pater et Deus, quia Paier paternitate est Pater, et est Deus Deitate, dicit verum. Sed si intelligat quod paternitas sit ultimum constitutivum personae Patris, patet supra in 1. dist. 26. quod non. Et si poneretur quod ultimum constitutivum personae Patris sit absolutum, quod dicatur A, tunc certum est quod suppositum Patris non eodem est Deus et A, quia ipsum suppositum est suppositum mediante ipso A, et non est Deitate suppositum, et tamen est Deus ipsa Deitate, non autem ipso A, et sic Deitas, et A, non sunt penitus idem ex natura rei, ut satis probatum est in 1. dist. 2. et 8. quaest. penul tim. et dist. 28.
(e) Contra, substantia prima. Si teneatur quod suppositum divinum dicatur substantia prima, accipiendo substantiam primam pro proprietate absoluta hypostatica, non sequitur : Pater est aliud secundum substantiam primam a Filio ; ergo est aliud absolute secundum substantiam. Est fallacia figurae dictionis, commutando hoc aliquid in quid, etc, vult inferre quod si suppositum esset substantia prima, quod erit maxime substantia, patet in Praedicamentis, et per consequens si Pater est aliud a Filio secundum substantiam primam, ergo simpliciter est aliud secundum substantiam primam, cum substantia prima sit maxime substantia. Patet responsio in 1. dist. 26. nam ibi accipit substantiam primam pro absoluto constituente personam, non dicente, nec perfectionem nec quidditatem.