Chrysostomus super Matth..
Cum ex praemisso christi responso nihil certum discere diabolus potuisset utrum christus deus esset an homo, assumpsit eum ad aliam tentationem, dicens apud se: iste qui fame non vincitur, etsi filius dei non est, tamen sanctus est. Valent enim homines sancti fame non vinci; sed postquam omnem necessitatem carnis vicerunt, per vanam gloriam cadunt; ideo coepit eum tentare in gloria vana; propter quod sequitur tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem.
Hieronymus. Assumptio ista non ex imbecillitate domini venit, sed de inimici superbia, qui voluntatem salvatoris necessitatem putat. Rabanus. Sancta autem civitas ierusalem dicebatur, in qua templum dei erat et sancta sanctorum et cultus unius dei secundum legem Moysi.
Remigius. In quo ostenditur quia diabolus fidelibus christi etiam in sanctis locis insidiatur. Gregorius in evang..
Sed ecce dum dicitur deus homo in sanctam civitatem a diabolo assumptus, humanae aures audire expavescunt; iniquorum tamen omnium diabolus caput est. Quid autem mirum si se ab illo permisit in montem duci, qui se permisit a membris illius crucifigi? Glossa.
Diabolus enim semper ad alta ducit elevando per iactantiam, ut praecipitare possit; ideo sequitur et statuit eum supra pinnaculum templi. Remigius. Pinnaculum sedes erat doctorum: templum enim non habebat culmen erectum sicut nostrae domus habent, sed et planum erat desuper more palaestinorum, et in ipso templo tria tabulata erant. Et sciendum, quia in pavimento pinnaculum erat, et in unoquoque tabulato pinnaculum erat. Sive ergo statuerit eum in illo pinnaculo quod erat in pavimento, sive in illis quae erant in primo, secundo vel tertio tabulato, intelligendum est quod in illo statuisset eum unde aliquod praecipitium esse potuit.
Glossa. Nota vero, haec omnia corporeis sensibus esse completa: si enim verba ad invicem conferuntur, in specie hominis diabolum apparuisse verisimile est. Chrysostomus Sup. Matth..
Sed forte dicis: quomodo in corpore constitutum videntibus omnibus statuit supra templum? sed forsitan diabolus sic eum assumebat ut ab omnibus videretur; ipse autem, nesciente diabolo, invisibiliter sic agebat ut a nemine videretur. Glossa.
Ideo autem duxit eum supra pinnaculum, cum vellet eum de vana gloria tentare, quia in cathedra doctorum multos deceperat inani gloria, et ideo putavit istum positum in sede magisterii inani gloria extolli posse; unde sequitur et dixit: si filius dei es, mitte te deorsum. Hieronymus. In omnibus enim tentationibus hoc agit diabolus ut intelligat si filius dei sit. Dicit autem mitte te, quia vox diaboli, qua semper homines cadere deorsum desiderat, persuadere potest, praecipitare non potest.
Chrysostomus super Matth..
Per hanc autem propositionem quomodo poterat cognoscere si est filius dei, an non? volare enim per aerem non est proprie opus dei, quia nulli utile est.
Si ergo aliquis volaverit provocatus, propter ostentationem solam hoc facit, et est potius ex diabolo quam ex deo. Si ergo homini sapienti sufficit esse quod est et non est necessarium ei apparere quod non est, quanto magis filius dei ostendere se necessarium non habet, de quo nemo potest tantum cognoscere quantum est apud se? Ambrosius super Lucam.
Sed quia Satanas transfigurat se sicut Angelum lucis et de Scripturis ipsis divinis laqueum fidelibus parat, utitur testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat; unde sequitur scriptum est enim: quia Angelis suis mandavit de te. Hieronymus. Hoc enim in Psalmo 90, 11 legimus; verum ibi non de christo, sed de viro sancto prophetia est.
Male ergo diabolus interpretatur Scripturas.
Chrysostomus super Matth..
Vere enim filius dei Angelorum manibus non portatur, sed ipse magis Angelos portat; et si portatur manibus Angelorum, non ut offendat ad lapidem pedem suum, quasi infirmus, sed propter honorem, quasi dominus. O diabole, quoniam filius dei manibus portatur legisti, et quia super aspidem et basiliscum calcat, non legisti? sed illud quidem exemplum profert quasi superbus, hoc autem tacet quasi astutus. Chrysostomus in Matth.. Intuere etiam quia testimonia a domino allata sunt convenienter, a diabolo autem indecenter: non enim quod scriptum est Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, suadet proiicere seipsum et praecipitare.
Glossa. Est ergo sic exponendum. Ait enim Scriptura de quolibet bono homine, quod Angelis suis, id est administratoribus spiritibus, praecepit de ipso quod in manibus suis, idest in auxiliis suis, tollant eum et custodiant ne offendat pedem, idest affectum mentis, ad lapidem idest ad veterem legem scriptam in lapideis tabulis. Vel per lapidem potest intelligi omnis peccati occasio et ruinae. Rabanus.
Notandum est autem, quod salvator noster licet permisisset se a diabolo supra pinnaculum templi poni, tamen renuit ad imperium eius descendere, nobis exemplum donans, ut quisquis imperaverit viam veritatis arctam nos ascendere, obtemperemus.
Si autem vult nos de altitudine veritatis et virtutum ad ima erroris et vitiorum praecipitare, non illum audiamus.
Hieronymus. Falsas autem de Scripturis diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis; unde sequitur ait illi rursus iesus: scriptum est: non tentabis dominum deum tuum. Hilarius in Matth..
Diaboli enim conatus contundens, et deum se protestatur et dominum.
Chrysostomus super Matth..
Non autem dixit: non tentabis me dominum deum tuum; sed ita: non tentabis dominum deum tuum, quod poterat dicere omnis homo dei tentatus a diabolo, quoniam et qui hominem dei tentat, deum tentat. Rabanus. Vel aliter. Suggerebatur ei quasi homini ut aliquo signo exploraret quantum deus posset. Augustinus contra faustum. Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet homo quid faciat, non tentare dominum deum suum. Theodotus. Tentat enim deum qui sine ratione obiiciens se periculo, quidpiam agit. Hieronymus.
Et notandum, quod necessaria testimonia de deuteronomio tantum protulit, ut secundae legis sacramenta monstraret.