Item quod est sigillum filii.
Similiter etiam dicunt, quod spiritus sanctus sit sigillum filii. Dicit enim Athanasius in praedicta epistola: equidem spiritus sanctus est unctio et sigillum impressivum imaginis in se habitae: in quo spiritu vere tanquam in suo sigillo, idest imagine suae naturae, consignat et characterizat imprimendo ipsam suam imaginem deus verbum ecclesiae sponsae suae; et infra: christus in suo proprio spiritu ungit et superungit, et eo tanquam suo sigillo continente ipsius essentiam se imprimit ecclesiae suae sponsae. Et chrysostomus dicit super epistolam ad Romanos: si spiritus est sigillum et caracter christi; qui non habet sigillum et characterem christi, hic non est ipsius christi.
Constat autem quod character et sigillum derivantur ab eo cuius sunt. Unde per auctoritates doctorum dictorum aperte ostenditur, quod spiritus sanctus a filio derivatur. Horum autem auctoritates etiam ex auctoritate sacrae Scripturae confirmantur. Dicitur II corinth.
I, 21: unxit nos deus, et signavit nos, et dedit pignus spiritus in cordibus nostris; quod quidem de patre et filio intelligi oportet; cum uterque spiritum sanctum det, ut ostensum est; et ad Ephes. I, 13: in quo, scilicet christo, credentes signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae.