SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 3

Supra posuit apostolus significationem eorum, quae pertinent ad vetus testamentum et primum tabernaculum, hic ponit conditiones eorum, quae pertinent ad secundum tabernaculum, quod repraesentabat novum testamentum.

Et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit illam significationem; secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi si enim sanguis hircorum.

Sciendum est autem quod si considerentur supradicta, quinque dicta sunt de secundo tabernaculo, scilicet quis intrabat, quia solus pontifex; secundo, dignitas et conditio loci quo intrabat, quia dicebatur sancta sanctorum; tertio, quomodo intrabat, quia cum sanguine; quarto, quando intrabat, quia semel in anno; quinto, quare intrabat, quia pro expiatione peccatorum. Hic autem apostolus illa quinque explicat.

Et primo quis sit ille qui intrat, quia christus. Pontifex enim est princeps sacerdotum.

Talis autem est christus. I Pet. V, 4: cum apparuerit princeps pastorum, etc.. Supra IV, 14: habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos iesum, etc..

Sed quilibet pontifex dispensator est alicuius testamenti. In quolibet autem testamento duo consideranda sunt, scilicet finis repromissus in illo testamento, et ea quae traduntur in illo. Bona autem repromissa in veteri testamento erant bona temporalia. Is.

C. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Ille ergo pontifex erat bonorum temporalium. Sed christus est pontifex bonorum caelestium. Matth. V, 12: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Est ergo pontifex futurorum bonorum, quia per pontificatum eius introducimur in bona futura. Ps. Lxiv, 5: replebimur in bonis domus tuae.

Item in veteri dispensabantur figuralia; sed christus dispensat spiritualia, quae per illa figurabantur. Lc. XI, 13: pater vester de caelis dabit spiritum bonum petentibus se.

Sic ergo per bona futura possunt intelligi vel bona caelestia, et hoc respectu novi testamenti; vel bona spiritualia respectu veteris, quod eorum figura erat.

Iste pontifex non est negligens, sed assistens.

Pontifex enim mediator est inter deum et populum: christus vero mediator est: I Tim. II, 5: mediator dei et hominum homo christus iesus. Deut. V, 5: ego medius et sequester fui inter dominum et vos. Et ideo ipse assistit patri ad interpellandum pro nobis, supra VII, 25; Rom. VIII, 34: christus iesus qui etiam interpellat pro nobis. Item assistens nobis ad auxiliandum. Ps. XV, 8: a dextris est mihi ne commovear. Act. VII, 55: ecce video caelos apertos et iesum stantem a dextris dei.

Sic ergo patet quis intrabat.

Secundo ostendit dignitatem interioris tabernaculi, quia dicit per amplius, et conditionem, quia et perfectius, utpote quia est immobile. Is. XXXIII, 20: oculi tui videbunt tabernaculum quod nequaquam ultra transferri poterit. Hoc autem est tabernaculum caelestis gloriae. Ps. XIV, 1: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? dicitur autem tabernaculum, quia est locus peregrinorum.

Non enim debetur nobis ex conditione naturae; sed tantum per gratiam. Is. XXXII, V. 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta.

Est ergo peramplius propter multitudinem bonorum immensam, quod designatur in auctoritate praedicta: sedebit, etc.. Bar.

C. III, 24: o Israel, quam magna est domus dei.

Illud autem quod dicitur per amplius, dupliciter legitur: uno modo, quod sit una dictio, quasi valde peramplius, et sic construitur littera: christus assistens pontifex futurorum bonorum intravit in sancta sanctorum, dico quae sunt tabernaculum peramplius.

Alio modo, quod ly per sit praepositio, quod magis exprimitur in Graeco, et tunc construitur sic: christus introivit in sancta per tabernaculum amplius, id est, magis amplum et perfectum. Item perfectius, quia ibi cessabit omnis imperfectio. I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Item est alterius conditionis, quia istud factum fuit manu hominis, hoc autem non; sed manu dei. Ex. XV, 17: sanctuarium tuum, domine, quod fundaverunt manus tuae, etc.. II Cor. V, 1: scimus enim, quia si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex deo domum non manufactam sed aeternam in caelis. Infra XI, 10: expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex est et conditor deus.

Et ideo dicit non manufactum, id est, non huius creationis, quia non est manufactum, sicut vetus; nec est huius creationis, id est, in bonis sensibilibus creatis, sed est in bonis spiritualibus.

Vel per tabernaculum potest christi corpus intelligi, in quo contra diabolum pugnavit. Ps. XVIII, 5: in sole posuit tabernaculum suum. Quod est peramplius, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, Col. II, 9. Item perfectius est, quia vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis, Io. I, 14.

Item non manufactum, quia non ex virili semine. Dan. II, 45: abscissus est lapis de monte sine manibus.

Tertio ostendit quomodo intrabat, quia non sine sanguine, sed ille cum sanguine vitulorum et hircorum, sicut dicitur Lev. XVI, christus vero non sic, scilicet sanguine alieno.

Ideo dicit neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, quem pro salute nostra immolavit in cruce. Matth.

C. XXVI, 28: hic est sanguis meus novi testamenti qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Dicit autem pluraliter vitulorum et hircorum, non quod simul essent plures, sed quia per diversos annos pluries intrabat.

Christus autem significatur per hircum propter similitudinem carnis peccati, Rom. VIII, 3.

Item per vitulum propter fortitudinem, et quia utitur duobus testamentis tamquam duobus cornibus. Hab. III, 4: cornua in manibus eius.

Quarto quando intrabat, quia semel in anno: christus autem per totum tempus, quod est quasi annus. Introivit semel in sancta, et semel etiam fudit sanguinem suum.

I Pet. III, 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Rom. VI, 10: quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Item semel intravit, nam ex quo intravit caelestia, semper est ibi. Et ideo dicit quod intravit semel in sancta.

Quinto ostendit quare intravit, quia ad offerendum pro populi ignorantia, non pro sua, quia non habebat. Sanguis enim christi magis quam ille valet ad hoc, quia per ipsum inventa est aeterna redemptio, quasi dicat: per istum sanguinem redempti sumus, et hoc in perpetuum, quia virtus eius est infinita.

Infra X, 14: una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Ps. Cx, 8: redemptionem misit dominus populo suo.

Hoc autem quod dicit inventa, ad duo potest referri, scilicet et ad desiderium dei, quod habebat de salute nostra. Iob XXXIII, V. 24: inveni in quo ei propitier. Ez. XVIII, V. 32: nolo mortem peccatoris. Item ad desiderium patrum, quo desiderabant redimi.

Nullus autem invenit modum ita congruum sicut christus. Et ideo signanter dicit inventa.

Deinde cum dicit si enim sanguis, etc., probat unum quod supposuit, scilicet istud ultimum: aeterna redemptione inventa; quasi dicat: ita dixi, quod per proprium sanguinem fecit aeternam redemptionem, in quo apparet eius maxima efficacia. Quod autem ita sit probo per locum a minori, quia si sanguis brutorum animalium faciebat quod minus est, sanguis christi poterit facere quod maius est.

Unde circa hoc facit duo.

Primo enim ponit antecedens; secundo consequens, ibi quanto magis sanguis christi? circa primum sciendum est, quod in veteri lege erat duplex mundatio. Una quae fiebat in die expiationis, de qua habetur Lev. XVI, 29; et de ista iam dictum est, et ista videbatur directe ordinari ad emundationem a peccato. Alia erat contra irregularitatem legis, de qua dicitur Num. XIX, 2 ss., quod praecepit dominus quod eleazar acciperet vaccam Rufam a Moyse sine macula, aetatis integrae, quae non traxisset iugum, et eductam extra castra immolaret in conspectu populi, et tingeret digitum in sanguine eius, et aspergeret septies contra tabernaculum, et quod combureret totam, scilicet carnem, pellem, et etiam fimum eius cum hyssopo, ligno cedrino et cocco bis tincto, quo facto vir mundus colligebat cineres, et in loco mundo effundebat extra castra. Et de ipsis ponebantur in aqua, qua immundus, qui scilicet tetigisset cadaver mortui, aspergebatur die tertio et septimo cum hyssopo, et ita mundabatur, nec aliter poterat mundari. Ista est sententia apostoli.

Itaque quantum ad primum dicit si enim sanguis hircorum aut taurorum. Quantum vero ad secundum dicit et cinis vitulae aspersus sanctificat inquinatos, non gratiam conferendo, sed ad emundationem carnis, id est, ab irregularitate, quia carnaliter impediebantur, quasi immundi a cultu divino, non tamen auferebant peccata. Sed tantum, ut dicit Augustinus, aliquando virtute illius aspersionis mundabantur a lepra corporali. Et ideo dicit ad emundationem carnis.

Deinde cum dicit quanto magis, etc., ponit consequens; quasi dicat: si sanguis et cinis hoc possunt, quid poterit sanguis christi? certe multo plus.

Et ponit apostolus tria, quae ostendunt efficaciam sanguinis christi. Primo quis est ille cuius est sanguis ille, qui scilicet est christus.

Ex quo patet quod eius sanguis mundat.

Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Secundo causam quare christus sanguinem suum fudit, quia hoc fuit spiritus sanctus, cuius motu et instinctu, scilicet charitate dei, et proximi, hoc fecit. Is. LIX, 19: cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus domini cogit. Spiritus autem mundat. Is. IV, 4: si abluerit dominus sordes filiarum sion, et sanguinem ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu ardoris. Et ideo dicit per spiritum sanctum obtulit semetipsum.

Eph. V, 2: christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis.

Tertio conditionem eius, quia est immaculatus.

Ex. XII, 5: erit agnus absque macula masculus anniculus. Eccli. XXXIV, 4: ab immundo quis mundabitur? sed numquid sacerdos immundus potest mundare? respondeo. Dicendum est quod non, si ageret in propria virtute; sed agit virtute sanguinis christi, qui est sicut causa prima. Et ideo non egisset, nisi fuisset immaculatus.

Sciendum tamen quod sanguis illorum animalium mundabat tantum ab exteriori macula, scilicet a contactu mortui; sed sanguis christi mundat interius conscientiam, quod fit per fidem Act. XV, 9: fide purificans corda eorum inquantum scilicet facit credere quod omnes qui christo adhaerent, per sanguinem eius mundantur. Ergo iste emundat conscientiam.

Item ille emundabat a tactu mortui, sed iste ab operibus mortuis, scilicet peccatis, quae tollunt deum ab anima, cuius vita est per unionem charitatis.

Item ille mundabat ut possent accedere ad figurale ministerium, sed sanguis christi ad spirituale obsequium dei. Ps. C, 6: ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat.

Et ideo dicit ad serviendum deo. Item deus est vita. Io. XIV, 6: ego sum vita. Et Deut. XXXII, 40: vivo ego in aeternum. Conveniens ergo est ut serviens ei sit vivens.

Ideo dicit vivent. Et secundum rectorem vel iudicem populi, sic et ministri eius, ut dicitur Eccli. X, 2. Qui ergo vult deo digne servire debet esse vivens sicut et ipse.

Totam istam figuram diligenter exponit Glossa, et est Augustini, de quaestionibus numerorum.