TESTIMONIORUM LIBRI TRES ADVERSUS JUDAEOS.
CAPUT II.---QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.
CAP. III.---ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.
CAP. V.---NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.
CAP. VI.---QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.
CAP. VII.---ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.
CAP. VIII.---QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.
CAP. IX.---QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.
CAP. X.---QUOD LEX NOVA DARI HABERET.
CAP. XI.---QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.
CAP. XII.---QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.
CAP. XIII.---QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.
CAP. XIV.---QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.
CAP. XVI.---QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.
CAP. XXI.---QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.
CAP. XXIII.---QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.
CAP. I.---CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.
CAP. III.---QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.
CAP. IV.---QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.
CAP. V.---QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.
CAP. VI.---QUOD DEUS CHRISTUS.
CAP. VII.---QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.
CAP. VIII.---QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.
CAP. XI.---QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.
CAP. XII.---QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.
CAP. XIII.---QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.
CAP. XIV.---QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.
CAP. XV.---QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS.
CAP. XVI.---QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.
CAP. XVII.---QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.
CAP. XIX.---QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.
CAP. XX.---QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.
CAP. XXI.---QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.
CAP. XXII.---QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR .
CAP. XXIII.---QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.
CAP. XXIV.---QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.
CAP. XXV.---QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.
CAP. XXVII.---QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.
CAP. XXVIII.---QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.
CAP. XXIX.---QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.
CAP. XXX.---QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX .
CAP. I.---DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE .
CAP. III---AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.
CAP. IV.---IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.
CAP. V.---HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.
CAP. VI.---BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.
CAP. VII.---NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.
CAP. VIII.---IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.
CAP. IX.---INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.
CAP. X.---IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.
CAP. XIII.---NON MALEDICENDUM.
CAP. XIV.---NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.
CAP. XV.---AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR .
CAP. XVII.---MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.
CAP. XVIII.---DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.
CAP. XIX.---VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.
CAP. XX.---FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.
CAP. XXI.---NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.
CAP. XXII.---ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.
CAP. XXIII.---VICEM MALIS NON REDDENDAM.
CAP. XXIV.---NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM .
CAP. XXV.---AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.
CAP. XXVI.---PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.
CAP. XXVII.---BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.
CAP. XXVIII.---NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.
CAP. XXIX.---DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.
CAP. XXX.---QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.
CAP. XXXI.---EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.
CAP. XXXII.---DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.
CAP. XXXIV.---FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE .
CAP. XXXV.---DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.
CAP. XXXVI.---MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.
CAP. XXXVII.---FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.
CAP. XXXVIII.---SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.
CAP. XXXIX.---DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.
CAP. XL.---NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.
CAP. XLI.---INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.
CAP. XLII.---FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.
CAP. XLIII.---POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.
CAP. XLIV.---FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.
CAP. XLVI.---MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.
CAP. XLVII.---DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.
CAP. XLVIII.---NON FOENERANDUM.
CAP. XLIX.---INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.
CAP. L.---SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.
CAP. LI.---QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.
CAP. LII.---CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.
CAP. LIII.---DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.
CAP. LIV.---NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.
CAP. LV.---NON HOMINIBUS, SED DEO, PLACENDUM.
CAP. LVI.---DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.
CAP. LVII.---FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI .
CAP. LIX.---DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.
CAP. LX.---CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXI.---POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.
CAP. LXII.---MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.
CAP. LXIII.---GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.
CAP. LXIV.---QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.
CAP. LXV.---OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.
CAP. LXVI.---DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.
CAP. LXVII.---PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.
CAP. LXVIII.---RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.
CAP. LXX.---PARENTIBUS OBSEQUENDUM.
CAP. LXXI.---PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.
CAP. LXXII.---SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.
CAP. LXXIII.---ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.
CAP. LXXIV.---VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.
CAP. LXXV.---SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.
CAP. LXXVI.---MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.
CAP. LXXVII.---PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.
CAP. LXXVIII.---CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.
CAP. LXXIX.---INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.
CAP. LXXX.---NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.
CAP. LXXXI.---MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.
CAP. LXXXII.---NON AUGURANDUM.
CAP. LXXXIII.---CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM .
CAP. LXXXV.---SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.
CAP. LXXXVII.---FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.
CAP. LXXXVIII.---FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.
CAP. LXXXIX.---SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.
CAP. XC.---UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.
CAP. XCI.---TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.
CAP. XCII.---NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.
CAP. XCIII.---PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.
CAP. XCIV.---CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.
CAP. XCV.---BONIS CONVIVENDUM , MALOS AUTEM VITANDOS.
CAP. XCVI.---FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.
CAP. XCVII.---ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.
CAP. XCVIII.---CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.
CAP. XCIX.---JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.
CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.
CAP. CI.---SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.
CAP. CII.---CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.
CAP. CIII.---A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.
CAP. CV.---FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.
CAP. CVI.---INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM .
CAP. CVIII.---NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.
CAP. CIX.---INFIRMOS VISITANDOS.
CAP. CX.---SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.
CAP. CXI.---SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.
CAP. CXII.---GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.
CAP. CXIII.---VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.
CAP. CXIV.---DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.
CAP.---CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.
CAP. CXVI.---PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.
CAP. CXVIII.---ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT .
15. That Christ is called a sheep and a lamb who was to be slain, and concerning the sacrament (mystery) of the passion.
In Isaiah: “He was led as a sheep to the slaughter, and as a lamb before his shearer is dumb, so He opened not His mouth. In His humiliation His judgment was taken away: who shall relate His nativity? Because His life shall be taken away from the earth. By the transgressions of my people He was led to death; and I will give the wicked for His burial, and the rich themselves for His death; because He did no wickedness, nor deceits with His mouth. Wherefore He shall gain many, and shall divide the spoils of the strong; because His soul was delivered up to death, and He was counted among transgressors. And He bare the sins of many, and was delivered for their offences.”218 Isa. liii. 7–9, 12. Also in Jeremiah: “Lord, give me knowledge, and I shall know it: then I saw their meditations. I was led like a lamb without malice to the slaughter; against me they devised a device, saying, Come, let us cast the tree into His bread,219 [Tertull., iii. p. 166. Note also “the mystery of the passion.”] and let us erase His life from the earth, and His name shall no more be a remembrance.”220 Jer. xi. 18, 19. Also in Exodus God said to Moses: “Let them take to themselves each man a sheep, through the houses of the tribes, a sheep without blemish, perfect, male, of a year old it shall be to you. Ye shall take it from the lambs and from the goats, and all the congregation of the synagogue of the children of Israel shall kill it in the evening; and they shall take of its blood, and shall place it upon the two posts,221 Migne’s reading differs considerably from this, and is as follows: “They shall take from the lambs and the goats of its blood, and shall place it upon the two posts,” etc. and upon the threshold in the houses, in the very houses in which they shall eat it. And they shall eat the flesh on the same night, roasted with fire; and they shall eat unleavened bread with bitter herbs.222 Erasmus reads for “picridibus,” “lactucis agrestibus,” wild lettuces. Ye shall not eat of them raw nor dressed in water, but roasted with fire; the head with the feet and the inward parts. Ye shall leave nothing of them to the morning; and ye shall not break a bone of it. But what of it shall be left to the morning shall be burnt with fire. But thus ye shall eat it; your loins girt, and your sandals on your feet, and your staff in your hands; and ye shall eat it in haste: for it is the Lord’s passover.”223 Ex. xii. 3–12. Also in the Apocalypse: “And I saw in the midst of the throne, and of the four living creatures, and in the midst of the elders, a Lamb standing as if slain, having seven horns and seven eyes, which are the seven spirits of God sent forth throughout all the earth. And He came and took the book from the right hand of God, who sate on the throne. And when He had taken the book, the four living creatures and the four and twenty elders cast themselves before the Lamb, having every one of them harps and golden cups224 “Pateras.” full of odours of supplications, which are the prayers of the saints; and they sang a new song, saying, Worthy art Thou, O Lord, to take the book, and to open its seals: for Thou wast slain, and hast redeemed us with Thy blood from every tribe, and tongue, and people, and nation; and Thou hast made us a kingdom unto our God, and hast made us priests, and they shall reign upon the earth.”225 Rev. v. 6–10. Also in the Gospel: “On the next day John saw Jesus coming to him, and saith, Behold the Lamb of God, and behold Him that taketh away the sins of the world!”226 John i. 29.
Apud Esaiam: Sicut ovis ad victimam ductus est, et 0709A sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit? Quoniam auferetur a terra vita ejus, a facinoribus populi mei adductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura ejus et ipsos divites pro morte ejus, quia facinus non fecit, neque insidias ore suo. Propterea ipse consequetur multos , et fortium dividet spolia, propterea quod tradita est ad mortem anima ejus, et inter facinorosos deputatus est. Et ipse peccata multorum pertulit, et propter facinora illorum traditus est (Isa. LIII, 7, 9-12). Item apud Hieremiam: Domine, significa mihi, et cognoscam, tunc vidi meditationes eorum. Ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam; in me cogitaverunt cogitatum dicentes: Venite, mittamus lignum in 0709B panem ejus, et eradamus a terra vitam ejus, et nomen ejus non erit in memoria amplius (Hier. XI, 18, 19). Item in Exodo Deus ad Moysen: Accipiant sibi singuli ovem per domos tribuum , ovem sine vitio, perfectum, masculum, anniculum erit vobis. Ab agnis et ab haedis accipietis, et occident illum omne vulgus synagogae filiorum Israel ad vesperam; et accipient de sanguine ejus, et ponent super duos postes et super limen in domibus in quibus eum edent in ipsis; et edent carnes ipsa nocte assatas igni, et azyma cum picridibus edent. Non edetis de eis crudam, neque coctam in aqua, nisi assatam igni, caput cum pedibus et interaneis; nihil 0710A derelinquetis ex eis in mane, et os non confringetis ex eo. Quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. Sic autem comedetis eum. Lumbi vestri praecincti, et caligae vestrae in pedibus vestris, et bacula vestra in manibus vestris; et edetis eum festinanter, Pascha est enim Domini (Exod. XII, 3, 5-11). Item in Apocalypsi: Et vidi in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. Et venit, et accepit librum de dextera Dei sedentis in throno. Et cum accepisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores prostraverunt se ante Agnum, habentes singuli citharas et pateras aureas plenas odoramentis supplicationum, quae 0710B sunt orationes sanctorum, et cantaverunt canticum novum dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum et aperire signa ejus, quoniam occisus es et redemisti nos sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et fecisti nos regnum Deo nostro, sacerdotesque fecisti, et regnabunt super terram (Apoc. V, 6-10). Item in Evangelio: Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei et ecce qui aufert peccata mundi (Joa. I, 29).