TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De improbatione erroris eorum qui dicunt augmentum et alimentum fieri per virtutem ignis.
Sunt autem quidam qui non omnium elementorum virtute fieri dicebant alimentum, sed virtute ignis tantum, et similiter augmentum : cujus assignabant rationem, quia ignis solus inter omnia corpora et alitur virtute propria et augmentatur. Alitur enim, in quantum educit subtile humidum de calefactis, et convalescit et sustentatur in ipso : augetur autem, in quantum incremen- tum accipit suae quantitatis per appositionem cremabilium : et propter hoc dicunt quod ignis etiam haec duo in omnibus operatur animatis. Et hi quidem adhuc aliis duabus rationibus sunt inducti, quarum unam esse dicebant, quia videbant ignem non nutritum perire per continuam suae materiae perditionem. Evolant enim ascendendo semper materiales partes ignis, et contendunt superius. Cum igitur sic continue deperdatur, indiget deperditi restauratione. Non autem deperditum restauratur nisi per nutrimentum : oportet igitur quod ignis nutriatur. Si quis autem eis dixit quod ignis naturaliter movetur sursum, et ideo partes suae materiales evolant ex ipso naturaliter : dicebant hoc esse non posse, propter hoc quod nihil corrumpit seipsum, nec naturaliter intendit suiipsius corruptionem : ignis autem corrumpitur per hoc et destruitur, quod paulatim evolant ex ipso partes materiales suae : ergo non naturaliter emittit eas, sed per aliquid corrumpens : erit igitur etiam naturale nutrimentum ipsum salvans et deperditum restituens. Alia autem ratio istorum fuit, quia dicebant augmentum fieri per hoc quod additur aliud corpus intrans in poros ejus quod augetur, et nihil esse ita porosum sicut ignem,propterea quod siccissimus est et perspicuus : ex siccitate enim continet poros, perspicuitas autem multitudinem ostendit pororum.
Haec autem non sunt vera in toto : verum quidem enim est non fieri alimentum sine calore ignis, sed calor ille instrumentalis est,et non primum efficiens, et ideo est concausa et non causa principalis. Operatur enim in alimentum non species ignis, sed species vivi corporis et virtutis animae, sicut superius diximus : et ideo non alterat ad speciem ignis, sed carnis, vel ossis, quae sunt species organorum animae. Cujus signum est, quia
augmentum ignis in quantitate interminatum est : tantum enim augetur, quantum est cremabile appositum igni. Sed omnium animatorum quae constant in figura et quantitate, certa est quantitas in qua salvatur forma illius speciei, et est ratio magnitudinis in maximo et in minimo, in qua stat, et extra quam non salvatur species : et augmentum habet terminum quod est quantitas organorum, quae sufficit operationibus virtutum et potentiarum : ergo aliud est principium augmenti in animatis, quam sit virtus ignis : hanc autem vocamus animam, quae talem ponit augmento suo terminum : haec enim magis sunt rationis, hoc est, formae quae dat esse et rationem, quam materiae, hoc est, quam alicujus virtutis materialis vel corporeae, sicut est calor ignis, Alia autem ratio qua Avicenna improbat sententiam istam est, quod ignis quando nutrit et auget, non nutrit et auget nisi seipsum : anima autem vegetabilis neque nutrit, neque auget seipsam, sed potius corpus.
Rationes autem quas inducunt non difficile est solvere. Dicimus enim quod ignis non proprie nutritur, neque augetur. Id enim quod convertitur in ignem, non ingreditur in ignem, neque ingreditur in ipsum ut cuilibet parti addatur et uniatur, sed diffunditur ignis per generationem formae ignis in materia aliena. Et quod dicunt quod attrahit subtile humidum ex cremabilibus, et quod illo cibatur, dicendum quod non ad hoc attrahit ut illo cibetur, sed potius ut in illo generetur tanquam in prima materia. Non enim attrahit, nisi quia calefacit et subtilizat : et tunc calor facit ipsum ebullire ad superficiem corporis, cujus illud fuerat humidum : et ibi fumat et fit flamma : deberet autem attrahi in omnes partet ignis antequam inflammaretur si esset nutrimentum ignis. Patet igitur quod illud est proprio generatio ignis et non nutrimentum. Quod autem dicunt in igne fieri deperditionem secundum materiam, dicendum quod accidit igni in quantum.
est in loco alieno : per hoc enim materiae partes plus igni similes evolant intendentes ire ad locum proprium, sed extinguuntur ab aere circumstante : et sic fit continua ignis deperditio : neque intendit per hoc suam corruptionem, sed potius melius salvari et convalescere in loco proprio : et sic fieret si non impediretur : et ideo non intendit ignis secundum naturam restaurare illud deperditum, sed potius per inflammationem multiplicare suam speciem in materia aliena, sicut diximus. Quod autem objiciunt de poris et vacuo, ostendimus nihil esse in primo de Generatione et Corruptione. Exclusis autem sic falsis opinionibus et erroribus Antiquorum, loquemur de qualibet potentia vegetabilis animae, ostendentes quae sit quaelibet ipsarum, et quam habent ad invicem et ad animam vegetabilem comparationem.