CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De his qui felicitatem dixerunt omnium bonorum causam.
Inter excellentes autem de quibus superius diximus, quos Graeci canentes vocant, quidam existimaverunt quod summum bonum quod est felicitas, quoddam bonum est divinum et separatum, quod est praeter haec bona sensibilia, quae in multitudine existunt. Alii quiddam et separatum ab eis, quod secundum seipsum et secundum suiipsius substantiam bonum est, et pura bonitas, a nullo suae bonitatis habens causam, et quod omnibus bonis formalis causa est suae bonitatis, ex quo sicut ex quodam sigillo procedunt omnia quae participatione bonitatis sunt informata. Hoc enim necesse fuit dicere Stoicis, qui dixerunt quod non est bonum nisi virtus, et quod virtus nec assuescibile nec discibile sive scibile bonum est, sed Dei donum quod a bonitate divina hominibus imprimitur, ut diis similes efficiantur : quod licet Socrates dixerit et ante eum Pythagoras qui ad numeros omnia moralia induxit, tamen post ambos illos veniens Plato hoc dictum articulavit et distinxit, dicens principium ideam esse bonorum sive
formam, ad quam omnia quae participatione bona sunt, sigillantur et formantur : et felicitas uniuscujusque eorum est si ad comparem formam referantur : hanc tamen formam ante rem esse dixerunt praehabentem simpliciter et naturaliter omne quod formatum est ad ipsum, sicut lignum quod est paradigma calceorum praehabet et simpliciter sine compositione corii omnes habet formas calceorum formatorum ad ipsum : et sicut sigillum praehabet omnes formas sigillatarum, praehabet enim formali et optima, et non secundum effectum.
Idea autem haec sive forma duo in se habet, scilicet respectum ad causam, et respectum ad effectum quem format. Et secundum respectum ad causam qui est primus metonomasticae artis, est omnia reducens ad effectum. Secundum. respectum autem quem habet ad formata, infusus est motibus stellarum et orbibus et figuris et radiationibus et in praelationibus elementorum et seminibus generabilium quae formantur. Sic enim arti cul atur et determinatur ut informet generata. Quam implexionem causarum ex prima causa usque ad ultimum effectum per omnia media arti cul ativa et determinativa Antiqui fatum vocaverunt : et potentiam quae generato adhaeret ad successus felicitatis, ex hujusmodi causarum determinatione vocaverunt eufortunium. Impotentiam autem oppositam infortunium appellaverunt. Propter quod etiam multi fortunam felicitatem esse dixerunt. Omnes autem alii sensibilia non sequentes In idem consueverunt.
Patet igitur, quod quidam existimaverunt praeter multa bona quae sensibilia sunt, aliud aliquid esse secundum seipsum bonum, existens quidem omnibus causa essendi bonum. De opinionibus diversorum haec dicta sufficiant : quia omnes opiniones quae de hac materia cum hac ratione vel nulla dictae sunt, perscrutari inutile est : cum diversitas opinionum aliquid utilitatis conferat scientiae vel arti, ad operationem autem
nihil confert. Cum autem, sicut praediximus in ante habitis, haec scientia superficialis sit, sufficiens est in hac materia opiniones ponere, quae superficie tenus apparent vel existimari possunt aliquam habere verisimilitudinis rationem. Cum enim opinionum collectio aliquid deserviat scientiae, nihil deservit electioni, sed forte Impedit. Ex hoc enim quod diversorum opiniones recitantur, nescitur quid eligatur, nisi opinio valde verisimilibus rationibus adjuvetur : et ideo omnes quidem perscrutari opiniones inane fortasse est. Fortasse autem dicimus, quia si conferat electioni, sufficiens est eas maxime ponere quae superficie tenus apparent, vel existimantur aliquam habere rationem, per quam verisimiliter ostendatur quid sit eligibile.