In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Unde dicit: " Sin autem, " nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, " venio Ubi, " id est, ad te puniendum in anima et corpore, in morte vel judicio.
Vel sic: " Venio tibi, " id est, praesentiam irae meae te sentire faciam, qui clementiam vocantis non sentis propter duritiam cordis. Ad Roman, II, 4: Ignoras quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit.
" Cito " Hoc dicit ut celeritas et improvisio incutiat timorom. I ad Thessal. v, 3: Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus, etc.
" Et movebo candelabrum tuum de loco suo, " id est, te de loco tuo: quia idem intelligitur per Angelum, et per candelabrum.
Vel sic: " Venio tibi, etc. " Haymo : " Nisi paenitentiam egeris, movebo te de societate fidelium. " Psal. li, 7 : Deusdestruet te in finem, evellet te, et emigrabit te, etc.
Hic quaeritur, Quare non dicit: Projiciam te, sicut movebo. Respondeo. Sicut dicit Haymo, licet quis peccet, tamen si perfectam paenitentiam egerit, pristinam dignitatem aut gradum non amittit. Unde Petrus licet peccaverit, tamen gradum Apostolicum non amisit .
Item, Cum hic loquitur de malo, et hic locum non habeat, quia non est in gratia, quomodo dicit: " Movebo te, etc." Respondeo. Movere ponitur pro non statuere. Unde sensus est: Movebo candelabrum tuum, id est, non statuam te in gratia. Vel, " Movebo candelabrum tuum, " id est, Ecclesiam tibi commissam auferam a te, qui es locus ejus in quo ipsa quasi debet conservari. Vel, " Movebo candelabrum tuum, " id est, auferam gratiam et virtutes, hoc est, permittam te cadere, " nisi paenitentiam egeris, " scilicet, de tua negligentia et peccatis.
" Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi. "
Hic vero ne desperet ponit consolationem, et ostendit si voluerit convertendi facilitatem.