PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec :
Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? Etenim manus Domini erat cum illo. "
Ecce hic ponitur id quod est effectum gratiae consequens in cordibus eorum qui tantum viderunt prodigium.
Sunt autem effectum hunc signa quatuor consequentia : timor videlicet admirationis, divulgatio tantae operationis, repositio rei in memoria cordis, et omnium qui ista viderunt, de futuro statu pueri stupor inquisitionis.
De primo horum dicit : "Et factus est timor, " hoc est, motus secundum systolem cordis ex magna apparitione. Psal. LIV, 6 : Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Quia, ut dicit Psalmus xxxix, 13 : Non potui ut viderem, scilicet causam ipsorum quae apparuerunt per effectum. Isa. XXI, 3 et 4 : Corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me.
" Super omnes vicinos eorum, " quia illi visu prodigiorum percussi sunt, et illi magis territi sunt quam hi ad quos tantum fama pervenit. Videbant enim patrem propter incredulitatem horum prae- dictorum acriter punitum : et ideo se si discrederent his qui in praesenti viderunt, timuerunt acrius esse puniendos. Job, IV, 14 et 13 : Pavor tenuit me, et tremor :... et cum spiritus me praesente transiret, inhorruerunt pili carnis meae. Job, xxxvii, 1 : Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo,
" Et super omnia montana Judaeae, etc. "
Ecce facti divulgatio. Montana enim Judaeae sunt, in quibus habitabant illi qui fuerunt de sorte Judae, ubi fuit regnum Judaeorum. Psal. lxxxvi, 2 : Fundamenta ejus in montibus sanctis. Significant autem montana ista vertices Ecclesiarum, in quibus ista miracula divulgata sunt. Ezechiel. XXXVI, 8 : Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israel.
" Divulgabantur, " hoc est, ore vulgi praedicabantur : quia in ore eorum omnium erant ista magnalia.
" Omnia verba haec, " hoc est, digna relatu, de quibus sunt verba. Isa. xii, 5 : Cantate Domino, quoniam magnifice fecit : annuntiate hoc in universa terra. Psal. XCVII, 7 : Moveatur mare et plenitudo ejus, orbis terrarum, et qui habitant in eo. Jerem. XXXI, 10 : Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt." Et posuerunt. "
Ecce tantae rei positio in memoria cordis.
Et hoc est quod dicit : " Et posuerunt. " Positio firmam notat in corde locationem : sicut, Isa. XXVIII, 16 : Ecce ego ponam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem. Ipsa enim rei magnitudo et raritas facit ad firmam in memoria locationem. Dicit enim Tullius in fine secundae Rhetoricae, ''quod " rarum et magnum firmiter locatur in memoria. "
Sic ergo posuerunt " omnes in corde suo. " Cantic, viii, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum. Psal. cxviii, ii : In corde meo abscondi eloquia tua.a Dicentes : "
" Quis, putas, puer iste erit ? "
Ecce quaestio admirationis, quam vel quilibet quaerit intra ipsum in corde : vel mutuo a seipsis in admiratione. Et non est quaestio ignorantium, sed stupentium de hoc, quid portendant haec magnalia in futurum. Ista enim apparentia in puero, flores quidam sunt, mirabiles in futuro fructus portendentes. Et ideo dicitur, Zachar, iii, 8 : Audi, Jesu, sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Inter amicos autem Domini nostri Jesu Sacerdotis magni, praecipuus est Joannes, et ille praecipue magna portendit: et ideo dicunt omnes : " Quis, putas, puer iste erit ? "
Huic autem quaestioni a quatuor personis quadruplex aptatur responsio. Respondetur enim ab Angelo, a patre Joannis, ab ipso Joanne, et a Christo.
Ab Angelo, in praehabitis: Hic erit magnus coram Domino, et vinum et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae . A patre Joannis, infra in eodem, v. 76 : Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis : praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Ab ipso Joanne, Joan, i, 23 : Ego vox clamantis in deserto.
A Christo, Matth. XI, 9 et 10: Quid existis in desertum... videre? Prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam Prophetam. Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelummeum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
In prima istarum responsionum notatur vitae sanctitudo : in secunda, sapientiae perfectio : in tertia, officii et obsequii promptitudo : in ultima, dignitatis celsitudo.
Et ideo quaerunt : " Quis, putas, puer iste erit ? "
Et subjungunt rationem quaestionis, dicentes :
" Etenim manus Domini erat cum illo.
Manus plasmans, et formans, operans, protegens : plasmans quidem in conceptione, formans in sanctificatione, operans in virtutum perfectione, protegens in asperrima Sacerdotum et Pharisaeorum et Scribarum redargutione.
De prima dicitur, Jerem. xviii, 6 : Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. Job, X, 8 : Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu.
De manu formante, Jerem. I, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te. Et intelligitur de forma gratiae. Psal. cxviii, 73 : Manus tuae fecerunt me, hoc est, formaverunt me.
De manu operante dicitur, Isa. lxiv, 8 : Opera manuum tuarum omnes nos : quia sine eo nihil possumus facere.
De manu autem protegente, Isa. xlix, 2 : In umbra manus suae protexit me.
His igitur modis, quia " manus Domini erat cum illo, " ad mirabilia ostendenda, sicut dicitur, I Esdrae, vii, 6 : Et dedit ei rex, secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus. Et in eodem, infra, v. 28 : Et ego confortatus manu Domini Dei mei, quae erat in me, etc.
" Et Zacharias, pater eius, repletus est Spiritu sancto : et prophetavit, dicens. "
Sequitur de effectu hujus nominis quoad gratiam, cum infert : " Et Zacharias, pater ejus, " qui sciens translationem sacerdotii futuram, noluit nomen suum imponi puero, sed nomen gratiae : ut sicut non transmisit sacerdotium, sic nec nomen transferret ad posteros, sciens in priori statu non esse plenum gratiae nomen. Hic, inquam, merito nomen filii quod gratiam inchoat, licet Christus eam perficiat.
" Repletus est Spiritu sancto. "
Spiritus sanctus hic non quoad habitum accipitur, sed quoad actum : secundum habitum enim prius habuit Spiritum sanctum, sed hic secundum actum tetigit eum, et incepit diffundi in ipso. Ad Roman. v, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui dalus est nobis. Cum enim audiret, et videret, et sentiret in eo tot mirabilia, tum ex oraculo Angeli, tum ex visitatione Beatae Virginis, tum etiam ex gestu et exsultatione pueri, tum ex congratulatione cognatorum et vicinorum, tum etiam ex vaticinio uxoris, quasi multis psaltibus concrepantibus tactus est spiritu prophetico : sicut Eliseus, IV Reg. iii, 15, qui dixit: Adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait. Psal. xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me: et illic iter quo ostendam illi salutare Dei. Omnibus enim psallentibus impossibile est donum sancti Spiritus non tangere cor ad novam devotionem.
Et ideo dicitur quod " repletus est Spiritu sancto, " quando Spiritus sanctus diffudit in eo donum devotionis.
" Et prophetavit. "
Congruus ordo ut prius impleatur quis
Spiritu sancto, et postea prophetet. Sic enim accidit in Apostolis, Act. II, 4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui. Sic etiam praecepit Dominus, Luc. XXIV, 49 : Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Et cum accepissent Spiritum sanctum missi sunt ad praedicandum.
Hoc etiam notandum est, ut dicit Glossa, quod magna largitas est divinae pietatis. Ecce enim loquela quae sola ablata est diffidenti, cum spiritu prophetiae restituta est credenti. Quod enim Zacharias in praemissis et surdus dicitur fuisse, hoc etiam falsum est, in quantum auditus ordinatur ad loquelam, quia sine auditu non valet locutio. " Locutio " enim, ut dicit Basilius, est ut nobis a invicem affectus et intentiones nostras " pandamus. "
Et ad hoc idem est locutio : " Dicens, " in gratiarum actione, et cunctis ea quae credidit nota faciendo. Ad Roman. x, 17 : Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Psal. cxv, 10 : Credidi propter quod locutus sum. Ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem
Est autem attendendum, quod Elisabeth repleta Spiritu sancto paucis prophetavit, sed Zacharias repletus Spiritu sancto plura dixit. Et hoc congruit, I ad Corinth. XIV, 34 et 35 : Mulieres in Ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui:... si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. I ad Timoth. II, 11 : Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Unde Glossa : ((Elisabeth paucis, Zacharias multis praedicat Vel prophetat. Uterque Spiritu sancto repletus loquebatur : sed disciplina servatur, ut mulier magis discere studeat quae divina sunt quam docere. " " Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, etc. "
Istud canticum in duo dividitur : in quorum primo beneficia generalia gratias agens commemorat : secundo, tangit specialia facta circa puerum.
Circa generalia duo facit: primo enim enumerat, secundo tangit finem.
In enumeratione iterum tangit duo : gratiarum videlicet actionem, et gratias de quibus grates agit.
Gratiarum actio ponitur in hoc quod dicit :
" Benedictus, etc. "
Benedictus, inquam, cum in ipsum per relationem bonum suum est dictum. Sic enim fluminis impetus bonitatis Dei large fluens in nos, laetificat civitatem Dei . Et sicut dicitur, Esther, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium,... in aquas plurimas redundavit, scilicet gratiarum : ut in ipsum per gratiarum actionem, et nostri reductionem revertatur. Tob. XII, 20 et 18: Vos benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus. Ipsum benedicite, et cantate illi. Eccli, xliii, 32 et 33 : Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude.
Sic ergo sit benedictus
" Dominus, "
Qui possidet omnia humilia, solus altus omnibus superpositus. Proverb, viii, 22 : Dominus possedit me in initio viarum suarum. Sapient. IX, 5 : Servus tuus sum egd, et filius ancillae tuae.
" Deus, " qui creavit. Eccli, xliii, 37: Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. Psal. cxxxv, 3 et 4 : Confitemini Domino dominorum,... qui facit mirabilia magna solus.
" Israel, " Cujus non est, nisi per be- neficium. Exod. iii, 15 : Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos : hoc nomen mihi est in aeternum. Semper enim est benefacturus Deus, et beneficentia largitatis ejus non finitur. Deuter. XXXII, 6 : Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ? Est autem Dominus servi volentis percipere et observare legem Domini sui, sicut dicit Augustinus. Et ideo ab initio non dicitur Dominus nisi formatione hominis : quia bos, vel asinus non est servus. I ad Corinth. IX, 9 : Numquid de bobus cura est Deo ? Glossae ibidem : " De bobus et caeteris brutis non est cura Deo, ut eis legem imponat : sed de homine talem curam gerit. "
Legem ergo ponens est " Dominus Deus, " aut observationes legis discutiens. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
"Israel " autem est per benedictionem, quia ejus totum semen est in benedictione : cui populo etiam notitiam suam ostendit. Baruch, IV, 4 et 5 : Beati sumus, Israel, quia quae Deo placent manifesta sunt nobis. Animaequior esto, populus Dei, memorabilis Israel, quia et hic notitiam novae gratiae exhibuit. Psal. cxlvii, 20 : Non fecit taliter omni nationi: et judicia sua non manifestavit eis.
Sic ergo : " Benedictus Dominus Deus Israel. "
" Benedictus Dominus Deus Israel. "
Quare autem benedictus sit, subjungit, quinque beneficia commemorans : visitationis per carnis assumptionem, redemptionis per passionem, erectionis potestatis per Ecclesiae exaltationem, veritatis promissae per promissorum impletionem, salvationis per periculorum evasionem.
De primo dicit:
" Quia visitavit. "
Glossa : " Apparens in carne, quos longius a se recedentes justificata carne curavit. " Ergo visitavit sicut medicus infirmum, sicut largus benefactor pauperem tribulatum, sicut magister discipulum, sicut sponsus sponsalem amplexum, sicut praelatus subditum, sicut pastor gregem desolatum, sicut vinitor suam vineam, sicut paterfamilias operarium. Medicus quidem in infirmo quaerit sanitatis signum, beneficus in paupere tribulato subventionis solatium, magister in discipulo professionis studium, sponsus in sponsa amoris amplexum, praelatus in subdito disciplinae moralis profectum, pastor in grege foecunditatem et utilitatem pecorum, vinitor in vinea jucunditatis fructum, paterfamilias in operario sive servo sive filio sive mercenario actum operosum.
De visitatione infirmi praecipitur, Matth. xxv, 36 : Infirmus fui, et visitastis me Augustinus : " Magnus advenit " medicus, quia magnus ubique ja-" cebat aegrotus. " Matth. IX, 12, dicit de se : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Et ideo tulit corpus suum et animam tamquam pyxidem gratiarum : quod Maria significavit, Joan, xii, 3, quae fracto alabastro fudit unguentum super caput ejus, et domus impleta est ex odore unguenti. Pyxis enim, corpus : unguentum, gratia : domus impleta, Ecclesia. Eccli. XXXVIII, 1 et 2 : Honora medicum propter necessitatem : etenim illum creavit Altissimus. A Deo est enim omnis medela. Et, ibidem, v.7 : In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones confidet sanitatis.
De visitatione benefactoris, Jacob. 1, 27 : Beligio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Exod. III, 7 et 8 : Vidi affliclio-nem populi mei in aegypto : et clamorem ejus audivi :... et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum.
De visitatione magistri dicitur, intra, in eodem, vv. 78 et 79 : Visitavit nos oriens ex alto : illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Isa. l, 4 : Dominus erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. Joan. XIII, 13 : Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim. Et, Matth. xxiii, 10 : Magister vester unus est. Joan. III, 2 : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister.
De visitatione sponsi, Judicum, xv, 1 : Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeae messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei haedum de capris. Samson, sol fortis, Christum significat: uxor autem, genus humanum, cui tulit haedum sacrificium pro peccatis offerendum : de capris, de similitudine peccatorum sumptum. Genes. l, 24 : Deus visitabit vos : asportale ossa mea vobiscum. Voluerunt enim patres esse in illa copula, qua Deus sponsam sibi humanam naturam visitavit, et non cum aegyptiis sepulti manere. De visitatione praelati, Job, x, 12 : Visitatio tua custodivit spiritum meum. I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.
De visitatione pastoris, Ezechiel, xxxiv, 12 : Sicut visitat pastor gregem suum,... sic visitabo oves meas. Proverb. xxvii, 23 : Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. De visitatione vinitoris, Psal. lxxix, 15 et 16: Respice de caelo, ei vide, et visita vineam istam: et perfice eam quam plantavit dextera tua. Proverb. XXIV, 30 et 31: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae.
De visitatione patrisfamilias, I Reg. XVII, 18 : Fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt,disce. Genes, XXXVII, 14 : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur.
Primum fecit Christus ut medicus per gratiam sacramentalem : secundum, ut dives magnificus per dona virtutum: tertium, ut sapientia Patris per doctrinae verbum : quartum, ut Ecclesiae sponsus per amoris osculum et amplexum : quintum, ut Ecclesiae caput per motus et sensus in corpus Ecclesiae influxum : sextum, sicut pastor bonus per pastorale officium : septimum, sicut plantator caelestium gaudiorum : octavum et ultimum, sicut cultor meritorum bonorum. I ad Corinth. III, 9 : Dei agricultura estis.
Attende autem, quod in visitatione sunt consideranda septem : quorum primum est, ut sine verbo corda praeparare non veniat. Secundum, ut seipsum primo discutiat, et secundum se visitet alios. Tertium, ut finem debitum visitationi contingat. Quartum, ut spiritus eorum quos visitat semper custodiat. Quintum, ut sciat quid corrigat. Sextum, ut sicut pater corrigibiles puniat. Septimum, ut sicut judex gladio incorrigibiles praecidat.
De primo dicitur in Psalmo lxiv, 10 : Visitasti terram, et inebriasti eam : multiplicasti locupletare eam. Quod de irrigatione doctrinae intelligitur.
De secundo, Job, v, 24 : Visitans speciem tuam, non peccabis, hoc est, considerans teipsum. Ad Galat. VI, 1 : Vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
Finis autem visitationis est triplex : quorum primus est in moribus, ut visitati effulgeant in moribus inter electos Dei. Secundus, ut de emendatione laetentur in plebe Dei. Tertius, ut in eis accrescat laus Dei. Et haec notantur in una auctoritate, in Psalmo cv, 4 et 5 : Visita nos in salutari tuo: ad videndum in bonitate electorum tuorum : ecce primum. Ad laetandum in laetitia gentistuae: ecce secundum. Ut lauderis cum haereditate tua, etc, ecce tertium.
De quarto, scilicet de custodia spiritus, Job, x, 12: Visitatio tua custodivit spiritum meum. Unde etiam Apostolus etsi fornicatorem tradidit Satanae, I ad Corinth, v, 5, tamen fecit hoc in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
De quinto, quod scilicet sciat quod non nisi iniquitatem corrigat, et non aliquid aliud persequatur. Psal. lviii, 6 : Intende ad visitandos omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Non dicit: Quia operati sunt, quia illi forte paenitent, sed qui nunc in praesenti operantur: illi enim non sunt correcti.
Sextum est, ut sciat qualiter corrigat corrigibiles qui sunt filii, ut dicit Psalmus lxxxviii, 33 et 34 : Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum : misericordiam autem meam non dispergam ab eo.
Septimum, ut sciat qualiter praecidat incorrigibiles, Isa. xxvii, 1 : Visitabit Dominus... super Leviathan serpentem vectem, et super Leviathan serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. Vectis, rigidus est et inflexibilis : tortuosus, est dolosus et in astutiis ambulans ; cetus autem in mari, est arrogans, qui se magnum reputat, et in amaritudine seditionum confidit.
Omnibus his modis in se, et suis visitavit nos.
" Et fecit redemptionem plebis suae."
Per suae crucis passionem, et pretii solutionem. Pretium autem redimens debet esse pretiosum, abundans sive copiosum, dapsile non refutabile, damnum solvens, et pignus recuperans. Et haec quinque fecit pretium redemptionis nostrae.
De pretiositate ipsius habetur, I Petr. I, 18 et 19 : Non corruptibilibus auro,vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.
De copiositate, in Psalmo cxxix, 7 : Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
Dapsile autem sive non refutabile est, sicut id quod de gazophylacio Dei sumptum est, Psal. ex, 9: Redemptionem misit, scilicet Dominus, populo suo, mandavit in aeternum testamentum suum.
Damnum eliam solvit et restituit, sicut dicitur, Genes. XXXI, 39 : Ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas.
Pignus etiam recuperat, hoc est, captivitatem liberat, Infra, XI, 22 : Si autem fortior eo supervenens vicerit eum, scilicet fortem, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, etc. Ad Ephes. IV, 8 : Ascendens in altum captivam duxit captivitatem.
Sic ergo fecit redemptionem " plebis suae, " quae paupercula fuit. Psal. x sec. Hebr. 14 : Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. Plebeii enim sunt pauperes de vulgo. Jacob, II, 5 : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se ?
" Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. "
Ecce tertius effectus gratiae de erectione potestatis.
Et hoc est quod dicit: " Et erexit, " hoc est, exaltavit, hoc sursum erigendo, " cornu, " quod signum est ecclesiasticae potestatis, " salutis, " quia salus est in ecclesiastica potestate, " nobis, " hoc est, ad nostram utilitatem.
In cornu autem notantur natura, positio, usus, et collatio quam confert animali.
Natura est, quia mollificatur caliditate, et riget frigido, et non liquescit umquam. Et sic potestas regni Christi quae mollificatur charitate sicut igne, et perlucida est veritate, et non liquescit remissione, nec frangibilis est terrore : sed rigescit contra eos qui frigidi sunt charitate. II ad Corinth. XIII, 8 : Nonpossumus aliquid adversus veritatem,sed pro veritate. Et, ibidem, parum infra, v. 10 : Secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem. Sic ergo charitate mollescit, et veritate lucet, et contra frigidum cor et tenebrosum riget.
Positione autem est altum, quod non inclinatur vilibus intus vel affectu carnali, I Reg. II, 1 : Exaltatum est cornu meum in Deo meo.
Usus autem cornu est in arma. Ecclesiastica etiam potestas est arma quibus vincuntur hostes Ecclesiae. Psal. CXXXI, 17 et 18 : Illuc producam cornu David, paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione, super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea, hoc est, fortitudo mea.
Confertur autem animali cornu gratis a Deo, contra eos qui dicunt, Amos, VI, 14 : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ? Psal. lxxiv, 11 : Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.
Dicitur autem cornu singulariter, et non cornua: quia principatus ecclesiasticae potestatis unus est, licet particulares potestates eorum in partem sollicitudinis vocatae, sint multae. Et ideo mitra episcoporum duo habet cornua propter duo testamenta, vel propter duas potestates clavium. Mitra autem summi Pontificis, qua coronatur quando electus est, non habet nisi unum : sicut sacrum diadema monarcha? non habuit nisi unum cornu. Psal. XCI, 11: Exaltabitur sicut unicornis cornu meum. Et ideo dicitur Christus filius unicornium, hoc est, pa- triarcharum potestatem unam habentium, quae est regni Christi. Hoc cornu regni Christi ventilat inimicos, sicut dictum est .
Sic ergo erexit nobis cornu salutis, et hoc " in domo, " hoc est, in familia " David, " de qua carnem assumpsit, " pueri sui. " Hoc enim regnum infrangibile et incomminuibile est : sicut dicitur, Daniel. VII, 14 : Potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Et in signum hujus David cornu olei inunctus est : Saul autem, cujus regnum corruptibile est, inunctus est lenticula olei . Lenticula autem est vas fictile, comminuibile. Sic enim David fuit puer suus, quia secundum cor Dei electus est. I Reg. XIII, 14 : Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, scilicet qui faciet omnem voluntatem suam.
" Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus. "
Ecce tangit hic quartum effectum gratiae qui est veritatis, dicens : " Sicut loculus est. " Quasi dicat: Erexit nobis cornu salutis, " sicut locutus est, " enuntiatione immobilis veritatis, " per os. " Singulariter dicit, quia omnes Prophetae uno ore, hoc est, uno Spiritu sunt loculi. II Petr. I, 21: Non voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Isa. I, 30: Os Domini loculum est.
" Sanctorum " prophetarum, quia prophetae quidam fuerunt non sancti : sicut Ralaam, Numer. XXII, XXIII et XXIV : et Sedecias, III Reg. XXII, 14, qui Spiritu sancto saepe locuti sunt falsa : et ideo talibus non in omnibus creditur. III Reg. XXII, 22 : Ero spiritus mendax inore omnium prophetarum ejus. Sed sancti prophetae non dixerunt nisi verum. Eccli. XXXVI, 18 : Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et, ibidem, v 17: Suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Deuter. XVIII, 15 : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies.
" Qui a saeculo sunt, prophetarum ejus, " hoc est, ab initio saeculi: quia licet non prophetaverunt patriarchae ab initio saeculi verbis, factis tamen praedicaverunt. Sicut Adam, Abel, Henoch, Noe, Seth, et caeteri. Osee, XII, 10: Ego visionem multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum, hoc est, in operibus. Ad Hebr, i, 1: Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis.
" Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos. "
Tangit quintum effectum gratiae, qui est evasio periculi inimicorum. Inimici autem sunt duplices : homines, et daemones. Daemones antiqui sunt hostes : homines autem novi, qui daemonibus concitati nos persequuntur.
Et hoc est quod dicit: " Salutem, " in nomine Jesu qui salus, vel salvator, vel salutaris interpretatur. Act. IV, 12 : Non aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. " Salutem " ergo periculi evasionem habemus in Jesu nos visitante, qui erexit cornu salutis nobis. Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster: et congrega nos de nationibus. Jerem, XXXI, 11 et 12 : Redemit Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris. Et venient, et laudabunt in monte Sion : et confluent ad bona Domini, etc. Psal. XXXVI, 39 et 40 : Salus justorum aDomiw : et protector eorum in tempore tribulationis. Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos: et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
Et hoc est quod subdit: " Ex inimicis nostris, " quia multi sunt. Psal. III, 2 et 3 : Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animae meae : Non est salus ipsi in Deo ejus. Singula enim vitia persuadentes, singulae sunt acies inimicorum. Isti sunt exercitus regis Syriae, missus ad capiendum Eliseum . ''Isti sunt etiam exercitus aegypti, egressus ad persequendum filios Israel . Et tangit inimicos veteres :
" Et de manu, "
Hoc est, de potestate, " omnium, " qui tamen multi sunt, " qui oderunt nos. " Odium est inveterata ira, ut dicit Gregorius. Et isti daemones inveteratum iram contra nos habentes, Apocal. XII, 12 : Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam. Ad Ephes. VI, 12 : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequilitiae in caelestibus. Sic ergo sunt inimici et odientes, ex quibus salvamur, sicut dicit Psalmus xliii, 8 : Salvasti nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti. Sunt autem inimici, caro et mundus. Odientes autem nos, daemones. Caro quidem ut domesticus hostis movet seditiones. Mundus autem insurgens facit conturbationes et impeditionos. Daemones aperti hostes insurgunt ad bella. Unde dictum est:
" Mundus, caro, daemonia, Diversa movent praelia. Incursu tot phantasmatum Turbatur cordis sabbatum. "
Caro autem per quatuor oppugnat, et quatuor nos perficientia impugnat. Quatuor quibus oppugnat sunt ponderositas, opacitas, infirmitas, et fomitis malignitas. Ponderositate oppugnat ad bonum habilitatem, opacitate oppugnat intellectum ad veritatem, infirmitate oppugnat robur ad virtutem, fomitis mala igneitate oppugnat ad honestum et expediens naturalem voluntatem, qua quis condelectatur legi Dei secundum interiorem et naturalem hominem .
De pondere dicitur, Isa. lviii, 6 : Omne onus dirumpe. Et, ibidem : Solve fasciculos deprimentes, qui sunt in carne ex malo contracto per originale, et ex malo contracto per actuale. Psal. XXXVII, 5 : Sicut onus grave gravatae sunt super me. Ad Hebr. XII, 1 : Deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen.
De opacitate dicitur, Sapient. IX, 15 : Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Job, III, 23: Viro cujus abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Thren. III, 2 : Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
De infirmitate, Matth. XXVI, 41, et Marc. XIV, 38 : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Daniel, x, 16 : Solutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium.
De mala fomitis igneitate, ad Roman. VII, 23 : Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati quae est in membris meis. Ibidem, v. 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.
Propter istas quatuor cohortes inimicorum in corpore existentium exclamat Apostolus, ad Roman. VII, 24 et 23, dicens : Infelix ego homo ! quis me libera-bit de corpore mortis hujus ? Et respondet : Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ac si dicat : Ille qui erexit cornu salutis nobis, ille et non alius liberabit.
Mundus etiam nos impugnat per quatuor, et oppugnat in nobis quatuor. Quatuor quibus oppugnat, sunt excellentia dignitatum, divitiae cupiditatum, deliciae voluptatum, et spectacula vanitatum. Excellentia dignitatis expugnat in homine humilem sui status cognitionem. Divitiae cupiditatum expugnant naturalem Dei donorum communionem. Deliciae voluptatum expugnant necessitatis humanae sufficientiam. Spectacula vanitatum per occupationem animae in vanis, expugnant bonorum studiorum diligentiam.
De primo dicitur, Isa. XIV, 13 : In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti. Sicut enim dicit Psalmus lxxiii, 23 : Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper : et nusquam ponit terminum.
De secundo dicitur, Eccle, v, 9 : Avarus non implebitur pecunia. Psal. lxi, 11 : Divitiae si affluant, nolite cor apponere.
De tertio dicitur, ad Philip, iii, 19 : Quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Daniel. XIV, 5 : Non videtur tibi esse Bel vivens Deus ? An non vides quanta comedat et bibat quotidie ? Et de luxuriai Numer. xxv, 3 : Initiatus est Israel Beelphegor : et ita deceperunt nos insidiis per idolum Phegor. Phegor est idolum tentiginis, et pingebatur extenso veretro ad coeundum : in cujus templo sacerdos fuit Maacha, mater Asa regis .
De his tribus simul dicitur, I Joan. II, 16 : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, quoad voluptatem, et concupiscentia oculorum, quoad cupidi- talem, et superbia vitae, quoad honoris dignitatem. Proverb. xxx, 15 et 16 : Tria sunt insalurabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit. Infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. Infernus hic dicitur superbia diaboli : per metonymiam enim continens ponitur pro contento. Os autem vulvae est voluptas deliciarum. Terra quae non saturatur, est avaritia quoad actum retentionis illicite acquisitorum. Ignis autem qui numquam dicit : Sufficit, eadem avaritia est quoad secundum actum ipsius, qui est acquisitio injustorum lucrorum.
De vanitate autem spectaculorum in ludis, et aliis multis, dicit Ecclesiastes, I, 2 : Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Et dicit quinquies vanitatem : quia quinque sunt vana ab omni studio retrahentia. Vana enim exercitia sunt choreae, et torneamenta, et hujusmodi : ludi vani, sicut musica vana, et hujusmodi : societates vanae cum hominibus vanis : pulchritudines vanae ut pratorum et mulierum : et sollicitudines vanae de non conferentibus ad bonam vitam.
Similiter autem et daemones qui nos oderunt, movent bella quadruplici odio : odio gratis inflicto, odio iniquo, odio pro amore debito reddito, et odio pertinaci. Odium gratis inflictum, est odium cum invidia quae persequitur bonum. Odium iniquum, est odium contra naturam, quam aequum est diligere. Odium pro amore inflictum, est odium contra gratitudinem quae debetur benefactori. Odium pertinax, est irae implacabilis.
De primo dicitur in Psalmo CXIX, 7, et Joan. xv, 25 : Odio habuerunt me graiis. Psal. CXIX, 7 : Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
De secundo dicitur in Psalmo XXIV, 19 : Odio iniquo oderunt me. Psal. CXVIII, 161 : Principes persecuti sunt me graiis. III Reg. XIX, 14 : Derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam.
De tertio dicilur in Psalmo cviii, 4 et
5 : Pro eo ut me diligerent, hoc est, diligere deberent, detrahebant mihi : ego autem orabam. Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. Jerem. xviii, 20 : Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae ? Psal. XXXIV, 12 : Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.
De quarto dicitur, Habacuc, II, 5 : Dilatavit quasi infernus animam suam : et ipse quasi mors, et non adimpletur. Non enim ponit finem malis. Job, XVI, 3 : Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est si loquaris ?
Sic ergo fecit salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos.