LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In hoc determinatur quid sit dicta causa primaria.
His visis, determinandum est quae sit causa primaria secundum nomen et rationem primariae causae. Videtur autem componi ex duobus nobilibus, scilicet causalitate et prioritate. Cum autem causa sit quam de necessitate sequitur aliud, ut dicit Boetius, non habet perfectam rationem causae, quod aliquando causat, aliquando non, sicut caelum et elementum. Caelum enim propter hoc quod per aliud et per accidens materiae conjungitur, non de necessitate efficit nec causat id quod per se potentia figurarum et imaginum est in ipso. Elementum autem propter inaequalitatem materiae non necessitate suscipit id ad quod movetur motu figurarum et imaginum caeli. Et ideo neutrum illorum causae habet ordinationem. Sed prima causa et intelligentia et anima nobilis nulli ex parte sui, vel ex parte suorum nobilium subjacent varietati : et ideo formas suas uno ordine influunt sibi subjectis mobilibus : qui ordo, quia uno modo se habet, dicitur ordo necessitatis : propter quod et illae causae dicuntur propriae, et influentia earum esse rerum omnium, sicut vita est influentia animae in viventia quae est vitae causa et principium.
Primaria autem proprie est quaelibet causa ad aliam quae causat, non causante quadam alia : sicut prima causa non impeditur a causalitate, non causante intelligentia : et intelligentia est ad eam secundaria, quia non causat nisi causante prima causa : et intelligentia primaria est ad animam, causat enim, non causante anima: anima autem secundaria est ad Intelligentiam, quia non causat nisi causante intelligentia. Et hoc modo est in formalibus causis, sicut est in esse, vivere, et intelligere : esse enim causat, non causante vivere : vivere autem non causat,nisi causante esse : esse enim substantificat vivere,et vivere format esse : et sic ad Invicem se habent vivere et sentire, et sentire et intelligere. Sed est etiam in causis finalibus : bonum enim simplex movet non movente quodam alio intentionem moventis : bonum autem hoc vel ad hoc non movet nisi movente bono simpliciter in ordine bonorum ad omnem doctrinam et omnem actum et omnem electionem pertinentium.
In ordine autem materialium causarum non omnino simile est : quia materia non simpliciter causa est, licet sit principium secundum quod est una primarum substantiarum. In hoc tamen simile est, quod materia prima substat et sustentat formam secundum seipsam : secunda autem et tertia et sic deinceps non subjiciuntur, nec sustentant, nec fundant, nisi proprietates materiae primae. Omnino autem et simpliciter materia de primariis causis non est propter causam quidem quae paulo ante dicta est.
Si autem in formalibus causis ista ac-
cipiantur, accipiendum est in his quae ad naturam pertinent, ut dicit Boetius. Quae autem ad naturam pertinent, dupliciter sunt : aut enim pertinent ad esse naturae simpliciter, aut ad esse naturae determinatum in forma generis vel speciei. Ad esse naturae simpliciter pertinent ens, verum,et bonum. Ens enim est influentia primi entis in esse constitutum : verum autem quod attingit unum esse enti in quantum sit non permixtum : et hoc habet quodlibet ens In quantum refertur ad esse primum : sicut enim esse suum nihil habet esse permixtum, et hoc dicitur esse verum, sicut verum aurum quod alienae naturae non est permixtum : et hoc est quod dicit Boetius in Hebdomadibus, " Quod est, aliquid habere potest praeter in quod ipsum est : esse vero nihil habet admixtum. Bonum vero est secundum reductionem in primum bonum. Bonum enim cujuslibet est reduci in suum principium suae scilicet existentiae. " Secundum vero ea quae determinate sumuntur, ut forma generis, vel speciei, esse, vivere, sentire, ratiocinari, vel Intelligere, sicut jam diximus : sicut enim in istis, ita se habet in ente vero et bono. Esse enim causat non causante vero, et similiter verum non causante bono : sed bonum non causat nisi causante vero et ente : et verum non causat nisi causante ente. Et ex hoc sequitur, quod omnia sunt vera et bona, quia principium est ens verum et bonum : non tamen sequitur, quod omnia sint justa, quia sunt a justo, ut dicit Boetius : quia justum pertinet ad actum cujusdam naturae, ens vero et verum et bonum pertinent ad naturam simpliciter.