CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De nive.
Nix autem quoad tempus e contrario se habet grandini, in quibusdam tamen ut in materia conveniunt. Generatur enim ex vapore calido :non tamen sicut grando. Et hujus signum est prognosticatio rusticorum, qui in hyeme quando remittitur frigus, expectant nivem, nisi sint nubes obscurae. Aliud autem signum verius est, et hoc ego observavi, quod vapor nivis futurae lucidus est et pallens, et videtur multus: et hoc est signum raritatis ipsius. Item stat diu in aere, quandoque per octo dies, et hoc est signum caloris: sed non elevatur nisi tempore hyemis : et hoc quia sol tunc debilis est : et ideo adjutorio lunae, vel alterius stellae, vel plurium, tunc sufficit elevare, sed non sufficit adeo incendere vel calefacere, sicut in aestate fit.
Hinc ergo accidit quod vapor nivis non pertingit usque ad regionem frigoris, sed
manet citra in regione temperate frigida, frigidae tamen regioni magis vicinus quam terrae. Et ideo quia frigus non est adeo forte super ipsum, nec adeo rarus est vapor ut det undique ingressum frigori, contingit quod vapor nivis simul convertitur et congelatur, et non ante convertitur et postea congelatur. Et quia in conversione est diffusus vapor sicut carminata lana et distracta, ideo nix cadit lata sicut essent partes lanae sparsae. Quia vero frigus non fuit forte super ipsum, ideo in ipso egressu caloris congelatur. Et quia ille calor egrediens aliquantulum resolvit illud quod debiliter congelatum est, ideo nix cadit mollis facile comprehensibilis : quod non esset, si esset omnino glacies sicut grando. Hic autem locus est inferior, et ideo nives in aestate facere non potest : quia tunc refluxu radiorum nimis calidus est contrarius congelationi: sed vix sufficit conversio, sicut accidit in pluviis, sicut postea dicetur.
Ex his duabus causis concluditur causa granulorum, quae cadere consueverunt in Martio et Aprili in nostris climatibus, scilicet sexto, et septimo, et ultra in parte octavi climatis, quae plus distant a via solis quam alia. Videmus enim granula rotunda et frequenter habentia formam ciceris : et haec generantur ex causa mixta ex utroque istorum, scilicet ex vapore magis calido et magis elevato quam nix, sed minus quam grando : et quasi in termino intermedio duorum locorum nominatorum : et ideo ista interius habent raritatem nivis, sed non mollitiem, eo quod frigus magis vincit super ea, exterius autem tendunt in grandinis compactionem. Cum autem convertitur vapor ille aliquantulum ex gravitate, subtus dilatatur, et superius attrahitur de magis calido subtili : et ideo efficitur ibi acutum. Et hujus signum est, quod ut frequenter haec mediis temporibus generantur, scilicet in vere, et magis in principio veris, quam post medium ipsius, sole existente in Piscibus et in principio Arietis.