21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
Autiphonae.
1. Hymnum cum grandiloquia
Cantet laude ecclesia
Gubernanti omnia
Arsacii ob merita.
2. Mediolanensium
Multarum clausa mentium
Hic lumine coelestium
Lustrat et Theodosium.
3. Primus post Ambrosium
Verbigenam fert Dominum,
Curam spernens hominum
Caracter fit credentium.
4. Gloriose credidit,
Dum fidem genti tradidit,
Quia virgo exstitit,
Quae Jesum Christum prodidit.
5. Suam hic substantiam
Ob fidei Instantiam
Liquit, amans animam
Quaesivit Dei gratiam.
E. Gavisus est Ambrosius,
Quod credidit Arsacius,
Qui unxit hunc divinitus
Ut sit Christianissimus ;
V. Arsacius plenus
divo spiritu confortatus.
Ad Magnificat.
A. Eo die Arsacius,
Quo coepit praedicare,
Verbum Dei divinitus
Salvifice narrare
Patrem suum attentius,
Dictum Eustorianum,
Matrem Laudinam legimus
Convertit et germanum,
Eustorium magnanimum
Ejusdem et uxorem,
Pdmariam, et plurimum
Baptismatis per rorem
Qui Insuper catholice
Ad fidem convertebant
Trecentos et In ordine
Bissextus attrahebant.
Ad Nunc dimittis.
A. Gaudet multum Ambrosius,
Quod credit Arsacius,
Qui grates flexis genibus
Pteddit Deo humilius.
Ad Matutinum,
Invitatarium.
Solemnia Arsacii
hoc festo celebrantes
In laude Dei Domini
junge parsevereantes.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Gratia Arsacius
spiritus divini repletus
Immemor est vanae
artis et philosophiae.
2. Catholice praedicat
et Dei verbum enarrat
Inquiens Arsacius,
Christus de virgine natus,
3. Destructor vani
erroris Mediolani
Convertit plures
ad fidem hic civitates.
Responsoria.
1 . Orat sanctus Ambrosius,
Quod firmetur Arsacius,
Per quem lustretur populus
Incredulus divinitus ;
V. Curat errorum
Arsacius Mediolanum.
2. Dum fidem firmant Racius,
Timet Procax, Persuasius,
Ne laedat hos exercitus,
Educit mox securius.
V. Concludam thalamum,
cogitat Procax, beatorum.
3. Educti clausis januis,
Visis Christi miraculis
Reducti sunt sub clausulis,
Laus Deo sit In coelicis.
V. Angelus eduxit,
famulos sic Dei reduxit.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Hic consedentes
clausi visa memorantes,
Quae, cum exirent,
patri Ambrosio narrent.
2. Procax facta horum
in somnis vidit sanctorum
Ac ostium clausum
reperit, misit ut sigillatum.
3. Tunc januam aperit
Procax et sanctos educit,
Qualiterque, cogitat,
cum honore ad domum re-
mittat.
Responsoria.
1. Haec petit cum instantia,
Ut et fiat pedissequa
Matris, qui regit omnia
Nunc et in aeva saecula,
V. De virgine pura
crede et es effecta [secura].
2. Procax est factus credulus
Sanctorum atque cominus
Et lupus jugo subditus;
Haec studuit Arsacius.
V. Animal indomitum
Arsacius facit subjectum.
3. Praesul tunc Vercellensium
Rogat sanctum Arsacium,
Ut a morbo saltantium
Curet hic suum populum.
V. Praesul Arsacium
perduxit sanctum ad domum.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. In virginis claustrum
perpetue locat patibulum
Adductum sanctus
Arsacius atque beatus.
2. Secus vallem, sua
uxor ubi est tumulata,
Arcam Eustorius
cum magis locat beatis.
3. Ambrosii aemulus
est a serpente detentus
Alterum usque diem,
impetrat Arsacius idem.
Responsoria.
1. Simplicianus praecipit,
Arsacius quod advenit.
Obviam Illi currit,
Quem digna laude suscipit.
V. Narrat Ambrosius
mortem his flentibus Illi.
2. Simplicianus humilis
Eesignat praesulatum,
Tunc cleri In conciliis
Cernunt omnes beatum.
Arsacium concilium
Tunc creat In praelatum.
Canendo laudis canticum.
Confirmans confirmatum
V. Angelus cum aurea
super capat fulsit corona
Arsacii, Dei
cari servique dilecti.
3. Amavit eum Dominus,
Quem vocat celerius,
Ut praesul In coelestibus
Regnet juge Arsacius.
V. Statuit discessum
a terris ad coelos accessum.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Arsacius moritur
spiritus sed ad coelos por-
tatur.
2. Nullo tangente
resonant Ibi quaevis cam-
panae.
3. Coelesti flamma
incenditur omnis candela.
4. Corpus Insigne
fertum Arsacii digne.
5. Sanctorum corpora
corpori tunc cedunt In tumba.
Ad Benedictus.
A. Plura miracula
de meritis sunt Ibi facta
Quae Deus altissimus
fecit per hunc
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Nunc In excelsis Domino
Laudes demus altissimo
Quod singula cum optimo
Concludat finis termino:
Det nobis hic solatium,
Scire coeli palatium,
Sanctum duxit Arsatium.
Sic nos post hoc exsilium.
Ora. Arsati optime,
Pro servis tis familiae.
Ut per te meritorie
Vivamus tecum coelice.