Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Circa terliam quaestionem quaeruntur tria. Primum, an Theologia sit de Deo tanquam de subjecto, supple adaequabo, de quo demonstrentur veritates Theologicae. Secundum, an sit de Deo sub aliqua ratione speciali, puta an sit de Deo tanquam Glorifica tore vel Gubernatore et hujusmodi. Tertium, an scientia Theologica sit de omnibus ex attributione ipsorum ad primum subjectum.
Quantum ad primam quaestionem arguitur in contrarium duabus viis.
(b) Primae viae prima ratio stat in hoc, quia forma simplex subjectum esse non potest ; sed Deus est forma simplicissima, ut patebit infra d. 8. ergo.
Secundo arguitur, quia subjectum scientiae est efficiens scientiam, et ex alia parte si ponitur subjectum, habet rationem materiae, quia rationem receptivi proprietatis demonstrabilis. Sed idem numero non potest esse materia et efficiens, ut patet per Philosophum 2. Phys. text. comm. 70. ubi vult quod multoties forma, et efficiens, et finis coincidant in idem, sed materia cum nullo istorum coincidit, ergo.
Tertio principaliter arguitur, quia subjectum scientiae habet partes, principia et passiones, ut patet 1. Poster. text. comm. 43. Una, inquit, scientia est, quae est unius generis, quaecumque ex primis scilicet principiis componitur, et partes aut passiones horum sunt per se. Haec ille. Sed Deus non habet partesnec integrales, nec subjectivas ut patet, nec principia, quia non definitur, imo est simpliciter primum principium, (ut infra patebit dist. 2. part. 1. quaest. 1. ) nec passiones, cum tales sint extra essentiam subjecti, in Deo autem nihil est extra suam essentiam.
Argumenta primum et secundum secundae viae clara sunt.
(c) Tertio, ex auctoritate Commentatoris, scilicet Eustathii, super 1. Ethic. talis ratio conficitur : Scientia practica habet pro subjecto primo illud cui acquiritur finis scientiae practicae. Cum ergo finis scientiae moralis, qui est felicitas naturalis, acquiritur homini quoad animam, ipsa anima erit subjectum scientiae moralis ; et similiter finis medicinae, qui est sanitas, acquiritur homini quoad corpus, ipse homo quoad corpus erit subjectum medicinae. Sic dico in proposito cum Theologia sit scientia practica, (ut patebit infra quaestione ultima Prologi, et dist. 33.) et finis illius, qui est clara visio Dei et ejusdem fruitio, acquiratur homini quoad animam, sequitur quod homo quoad animam erit subjectum Theologiae.
(d) Item aliter, etc. quia cognitio ibi intenditur. Habitus enim scientificus inclinat principaliter ad cognitionem objecti, ut per ipsam attingatur objectum quod tunc attingitur, cum habet esse cognitum. Et finis scientiae practicae est inducere formam ad quam ordinatur ejus praxis, quae est bonitas moralis , quae in Theologia principaliter intenditur, ut inducatur in homine quoad animam.